IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Juxta hoc quasi ex latere quaeritur, etc. Quae scilicet potentia ex duabus sit nobilior, an intellectus, an voluntas? Haec difficultas movetur accessorie ad principalem, in qua hactenus actum est de beatitudine, et in qua operatione potissimum consistat, nam operatio perfectissima hominis est illa, quae perfectius conjungit fini, et consequenter quae est perfectioris facultatis. Unde quod aliqui dicunt impertinens esse, an operatio conjungens fini sit perfectissima, modo in ea consistat acquisitio finis, et eo ipso esse beatitudinem: hoc, inquam, non subsistit constituendo beatitudinem in operatione, nam sicut creatura spiritualis non beatur nisi per operationem suam, perfectio autem operationis consistit ex objecto et modo tendendi in objectum; et prout est secundum perfectissimam inclinationem creaturae,quae est illa, quae est ad finem, ut ei conjungitur in reipsa, inde sequitur quod illa operatio sit perfectissima, quae conjungit objecto beatifico sic sumpto.
Hoc supposito pro intellectu certat D. Thom. 1. part. quaest. 82. art. 3. ubi Cajet. et caeteri ejus commentatores. Idem sentit de veritate quaest. 8. art. 1. et quaest. 22. art. 11. et in 3. lib. sent. d. 27. quaest. 1. art. 4. contra Gentes lib. 3. cap. 25. Capreolus in 1. dist. 1.
q. 1. art. 3. ad7. et insequent. Sotus, Durandus, in hac dist. Vasquez sup. cap. 8. Media autem, quibus probatur perfectio intellectus supra voluntatem ordinate disponit Doctor, et ad singula respondet.
Opposita sententia non minoris notae habet assertores. Eam tenet Alensis 3. part. quaest. 12. m. 2. art. 3. et quaest. 80. m. 1. ad 5. et 4. p. q. 92. m. 1. art. 4. Albertus Magnus in 1. dist. 1. art. 14. Doctor in praesenti, dist. Richardus art 1. quaest 6. Aegidius quodlib. 3. quaest, ult. ad. 1. Henricus quodlib. 1. q. 14. Occhamus in 1. dist. 1. q. 2. Major, Argentinas, Bassol. et reliqui nostrae Scholae in praesent, dist. Cordubensis quaest. 42. art. 1. et ut caeteros omittam, haec est sententia communissima antiquorum ante et post D. Thomam, quam late tractat Bassolis: ejus autem tractatus hic a Doctore nobis sufficit.
Primum argumentum pro sententia opposita est ex perfectione objecti intellectus. Verum quod est objectum intellectus, est propinquius enti quam bonum, quod est objectum voluntatis; ergo est perfectius quam bonum. Similiter arguitur etiam pro voluntate, ratio boni est nobilior, quia est bona per essentiam, id est, seipsa formaliter est talis; verum est bonum denominative, et per participationem. Item, bonum universale est nobilius quam bonum particulare; sed verum est quoddam bonum particulare, quia intellectus bonum ; ergo, etc.
(b) Hoc medium pro neutra opinione videtur esse efficax, etc. Rejicit hoc tanquam inefficax, quia major utrobique est falsa, quia verum et bonum non sunt realiter distincta, et consequenter neque unum realiter nobilius altero. Si dicantur esse distincta ratione distinctionis, quam non habent in reipsa, sed per operationem collativam intellectus, et alterum ut distinctum ab alio esse nobilius. Contra, haec comparatio per intellectum nihil constituit in reipsa, estque sola relatio rationis per quam nequit constitui aut distingui objectum intellectus et voluntatis primum et distinctivum potentiarum: ergo haec distinctio non facit ad propositum. Deinde, quaeritur ad quae fiet ista comparatio, si ad aliquid prius, v. g. ad personas divinas, ut ad Filium, quod est verum in ente, et ad Spiritum S. qui est bonum appropriate, in his non est differentia nobilitatis aut perfectionis, si fiat ad posteriora, nempe ad actus, quorum unus diceretur perfectior altero, fit circulus probando perfectionem actus ex perfectione objecti, et perfectionem objecti ex perfectione actus. Hic discursus est ex suppositione, quod in reipsa nulla sit distinctio inter verum et bonum in ente; nam sic non subsistit comparatio secundum perfectionem inter ipsa, ut antecedunt intellectum: data autem distinctione per solum intellectum, nequit sumi fundamentum majoris perfectionis unius prae altero ex reipsa indistincta: debet ergo haec distinctio sumi per comparationem ad alia, in quibas verum et bonum aliquo modo discernuntur, nequit autem sumi talis distinctio in ordine ad aliquid superius perfectione, ut in ordine ad Deum, aut personas divinas, in quibus illae rationes solo intellectu distinguuntur, et nulla admittitur inter eas inaequalitas perfectionis, si sumatur in ordine ad potentias, et actus committitur circulus in probatione, quia nobilitas et perfectio horum sumitur ex objectis, et perfectio objectorum probatur ex perfectione actus et potentiae. Deinde contingere potest perfectionis excessus in potentia et actu cum unitate ejusdem objecti formalis, ut v. g. potentia superior, et actus ejus est perfectior potentia inferiori, et similiter suo actu, ut etiam determinat respiciunt idem objectum.
(c) Si autem ponantur differre, etc. Subjungit quid dicendum sit, si admittatur distingui formaliter inter se, et ab ente: docet sic unam esse posse nobilio rem altera, si distinctio sit quidditativa, et non hypostatica, id est, sola individualis, vel suppositi, quia inter diversas quidditates non reperitur aequalitas in perfectione, quae est suppositio hujus quaestionis, sicut et difficultatis principalis, ut visum est: inter individua vero et supposita reperitur aequalitas in eadem natura, vel quoad speciem, vel quoad eamdem in numero, ut in divinis. Addit praeterea aliam limitationem, ut sint absoluta, quia in relationibus non attenditur perfectio aut excessus perfectionis, quamvis alias dicuntur etiam a Doctore contineri sub ente quanto finito, loquendo de creatis : Sed forte, inquit, nec verum, nec bonum ultra ens dicunt rationes absolutas.
Contrarium hujus videtur docere in 2. dist. 16. et suppositio hujus quaestionis id denotat, nam etiam comparatio ipsarum potentiarum ad invicem secundum perfectionem supponit distinctionem earum a subjecto, cujus sunt proprietates, et a se invicem, quod perinde de reliquis proprietatibus positivis dicendum est: Quod si sumat absolutum in rigore, ut dicit differentiam entis, verum est quod sicut ipsum ens abstracte sumptum abstrahit ab absoluto, et relativo, ita et proprietates ejus convertibiles abstrahunt, quales sunt verum et bonum. Caeterum sicut ipsum ens dicit perfectionem transcendentalem, qua dicitur perfectius suis proprietatibus, sic etiam proprietates dicunt aliquam perfectionem quidditativam diversam, secundum quam ad se invicem comparantur et potest esse excessus secundum hanc unius prae altera: ideo ergo revocat in dubium hoc Doctor, propter invidentiam rei. Caeterum ex principiis ejus in hac quaestione et principali, satis colligitur bonum esse perfectius vero, quia posterius generatione, sicut inde ex Philosopho probat amorem perfectiorem esse visione, quod suo modo ad passiones entis accommodari potest.
Subjungit praeterea minorem utriusque rationis praemissae esse dubiam, in qua dicitur bonum objectum voluntatis : Hoc, inquit, dubium est, et verum esse objectum intellectus, hoc esse falsum, ut probavit in 1. dist. 3. quaest. 3. et tandem concludit, cum tam minor quam major requirat longiorem discussionem, quam spectet ad praesentem quaestionem: hoc medium desumptum ab objecto pro neutra parte.est assumendum, et huc tendit discursus Doctoris, ut probet illis rationibus dubiis non esse magnopere insistendum pro una vel pro altera parte.
(d) Ad rationes ergo ex illo medio sumptas, etc. Solvit rationes praemissas ad . utramque quaestionis partem. Ad primam, qua probatur perfectio intellectus ex perfectione objecti, quia verum propinquius acceddit ad ens. Respondet deducendo rationem ad oppositum, quia ens est potentiale respectu cujuslibet entis in specie, sic illud quod est ipsi propinquius, erit magis potentiale: sub ratione autem potentialis consideratur ens ut imperfectum, seu imperfectius, quam ens in actu per superadditum, quia sicut species est perfectior genere, ita et omni praedicato transcendenti; si ergo objectum intellectus sic accedit propinquius ad ens, sequitur ipsum esse imperfectius, quam alia remotiora. Mox elidit fundamentum colligendi perfectionem ex abstractione potentiali, quia ens est perfectius, quam aliqua sua passio convertibilis cum ipso, sicut subjectum perfectius est sua passione; ergo illud quod est propinquius enti secundum conditionem nobiliorem entis, illud erit nobilius in se; sed quod propinquius est enti secundum generationem, remotius est ab ente secund um perfectionem ; ergo oppositum ejus quod intenditur. Unde, inquit, falsum est ens se habere ad passiones, sicut materia ad formam, scilicet ut causat passiones, sed se habet quasi in potentia activa sicut subjectum ad passionem.
Secundo, respondet aliquid dici propinquius in diverso ordine, sicut quantitas est propinquior substantiae in uno ordine, nempe subjecti, et sic dicitur quantitas sequi materiam: in alio vero ordine propinquior est qualitas, quae perfectior est quantitate: comparando autem utrumque ad invicem, illud est simpliciter perfectius, quod secundum nobiliorem ordinem et conditionem propinquius est perfectissimo. Hanc instantiam de perfectione qualitatis supra quantitatem probavimus in prima parte hujus commenti dist. 12. quaest. 2. et versatur in eo quod qualitas sequatur actualitatem et formam, quae est perfectior materia: sequatur, inquam, quantum ad perfectionem. Unde quantitas nullo modo transfertur ad Deum, aut ad entia perfectissima, ut sunt substantiae immateriales, in his tamen invenitur qualitatis genus; in Deo quidem per modum attributi substantialis, ut sunt illa, quae consequuntur voluntatem et intellectum in ipso; in Angelo vero et anima sub ratione etiam accidentis; qualitas ergo, quae sequitur ad substantiam etiam secundum gradum perfectissimum ejus, est perfectior quam quantitas quae sequitur substantiam dumtaxat materialem, et secundum gradum imperfectum substantiae.
In proposito ita se habet bonum in ente, quia propinquius enti secundum gradum perfectissimum entis, ita etiam est perfectius vero, licet verum propinquius sit secundum alium ordinem, quia bonum est propinquius enti in ordine communicandi perfectiones. sive finaliter terminandi et complen.di perfectionem alterius, juxta quod bonum uno modo dicitur communicativum sui ex Augustino 1. de doctrina Christiana cap. 32. Alio modo finis a Philosopho 2. Phys. text. 32. et 5. Met. text. 3. et 1. Ethic. cap. 3. Verum autem est propinquius enti in ordine ad potentias operativas circa totum ens, nempe in ordine ad intellectum.
(e) Ad rationem in contrarium, etc. Scilicet qua probatur perfectio excedens voluntatis, respondet retorquendo argumentum, quod fuit bonum est bonum per essentiam, verum tantum participatione, quod ad oppositum formari potest, quia verum est verum per essentiam, bonum tantum est verum per participationem ; ergo verum verius: ergo majus. Sic arguit Augustinus 8. de Trinit. cap. 2. si non verius, nec majus, etc. ubi non est locus nisi a convertibili. Dicit enim Augustinus quidquid plus veritatis non habet, non habet plus etiam magnitudinis : Porro quidquid plus veritatis habet perfecto verius est, sicut majus est quod plus habet magnitudinis; hoc ergo ibi est majus quod verius, etc. Agit enim de aequalitate divi-L narum personarum. Respondet ergo ad formam argumenti, quod omnia illa transcendentia se mutuo denominant, et ideo aequalis perfectionis est esse essentialiter verum, sicut esse essentialiter bonum, nisi probetur alterum esse perfectius; nam ex hoc quod aliquid formaliter sit tale seipso, et reliqua denominentur talia per per ipsum, non probat ipsum secundum se esse perfectius, quia etiam quibuscumque imperfectis haec competit, ut sint suae rationes formales primo, et caetera ab eis denominative dicantur, etc.
Respondet secundo,quod ly magis potest determinare, vel inhaerentiam vel ipsum inhaerens seu praedicatum, quantum ad inhaerentiam seu modum essendi praedicati, quae respicit identitatem,verum est magis verum quam bonum ; et e converso si ly magis denotet inhaerens, seu praedicatum, verum non est magis verum quam bonum, aut ens sit verum, neque albedo est magis alba quam subjectum albedinis. Ratio est, quia constituit et denominat secundum se totum id cui competit.
Hactenus Doctor de primo medio probandi excessum perfectionis ex objecto. Caeterum Doctores alterius Scholae praedictam rationem mordicus sustinent, adeo ut rationes Doctoris contrarias, opus poslhumum Suarez de anima lib. 5. c. 9. eas appellet cavillationes, remittens solutionem ad Cajetanum in 1. part. q. 82. art. 3. Sed censura magis redundat, quam opinor non esse Suarez ; sit ipsius vel alterius, modo suus veritati locus detur. Probabiliorem dumtaxat sentit auctor sententiam D. Thomae, et non certam. Probationes hinc inde certant contradictorie circa primarium fundamentum, quod est illud in Schola D. Thomae desumptum ab objecto perfectiori, quod tamen Vasquez supra citatus contemnit, et Doctor infirmum, aut dubium hic judicat, sicut et Bassolis, ac proinde decisionem controversiae magis ex aliis petendam esse ; interim videamus qua ratione fulciatur contra dicta.
Respondet ergo Cajetanus ad primam rationem Doctoris, distinctionem illam veri et boni esse per intellectum, quamvis rationes ipsae formales supponantur in re, et secundum se ; ad distinctionem autem earum per intellectum sufficit distingui eas virtualiter, quia distingui virtualiter est habere omnia, ac si in reipsa essent distincta. Contra manet ratio Doctoris, quia comparatio inter illa secundum perfectionem majorem aut minorem nequit fieri nisi ut sunt distincta, et nullo modo communicantia, prout comparantur secundum diversa ; ergo non attenditur major perfectio unius prae altero in reipsa, et ut supponuntur in actu primo ante operationem potentiarum, et ut sic supposita sunt objecta prima ipsarum independentia a potentiis. Quod autem dicantur distincta virtualiter, talis distinctio non sufficit ad specificandum potentias diversas per objecta formalia inquantum diversa sunt formaliter, quia objectum formale distinguit inquantum diversum est formaliter, et non inquantum idem formaliter alteri; ergo distinctio illa virtualis, ut dicit Doctor, debet sumi per comparationem ad alia, et tunc sequitur ratio contra hoc facta, nempe in ordine ad superiora non dari fundamentum distinctionis in ordine ad inferiora. Similiter non est fundamentum distinguendi, quia illa pariformiter se habent in inferioribus, nempe veritas et bonitas, et indistincta formaliter, sicut talia sunt in ente, ita in quolibet ente, neque institui potest comparatio ad potentias, quia esset circulus, ergo, etc. Si autem tantum valeat apud Cajetanum illa distinctio virtualis, quantum illa rationis objective quam Doctor adducit, restat probandum verum esse perfectius bono.
Respondet Cajetanus verum esse abstractius bono : Abstractionem dicit esse rationis formalis, quae nullam potentiae
"aut materiae rationem includit, ita ut quanto sit abstractior, tanto sit perfectior aut nobilior; cum enim omnes rationes formales ordinem inter se dicant, et ad unum primum, scilicet ad ens abstractissimum, inde fit ut quanto aliqua ratio si minus abstracta, sit vicinior . admixtae potentialitati, et quanto abstractior sit,
tanto remotior et perfectior ; verum ergo cum sit vicinius enti, ideo est magis abstractum,et perfectius quam bonum. Hanc abstractionem amplius declarat Cajetanus in eo esse quod ratio rei, id est, essentia ut ab existentia distinguitur re vel ratione, si sit objectum intellectus, res ut existens sit objectum voluntatis, quia intellectus fertur in rem, sive existat, sive non existat, et in hoc consistit objecti ejus abstractio, voluntas non fertur nisi in objectum, ut existit realiter in re, vel in spe, vel possibiliter, quod fusius ibidem deducit Cajetanus, sistens in eadem praecisione. Alii deducunt hanc abstractionem ad modum operandi intellectus, quasi i simplicior sit, et magis spiritualis, ut inde colligatur perfectio potentiae, quia abstrahit.
Contra primo, manet ratio Doctoris insoluta: Processus secundum abstractionem procedit a perfecto ad imperfectum, et de actu ad potentiam, et per conceptus inadaequatos rei, ut est in se; ergo quo magis abstrahit objectum ab actualitate et perfectione convenienti, in reipsa, eo est imperfectius in esse entis et intelligibilis: perfectior enim multo est cognitio hominis sub ratione hominis, quam sub ratione entis, et sic universaliter de caeteris: ergo quo magis receditur ab actu et perfectione rei, eo magis acceditur ad potentiam, et consequenter ultimum et supremum abstractum est magis potentiale, qualis est ratio entis. Et probatur consequentia cum antecedente, potentiale nihil dicit nisi indifferentiam cum negatione actus, sed inter caetera, enti ut ab omnibus abstracto convenit maxima indifferentia passiva in ratione contrahibilis, et nulla in universum perfectio differentialis, modalis, aut alicujus actus, a quibus abstrahit: ergo ut sic sumptum, licet sit primum quantum ad universalitatem praedicationis, non tamen est primum primitate actus et perfectionis, sed solius potentiae passivae, qua contrahibilis est ad omnia, eo modo quo sumitur hic potentia metaphysice.
Confirmatur, in compositione metaphysica datur suo modo potentia et actus, ita ut determinabile sit per modum potentiae, determinans per modum actus, ut patet in animali et rationali, quorum illud se habet ut potentiale, hoc vero ut actus; hinc locus ille Topicus a toto potentiali ad partes, quas non includit, nisi potestate passiva, qua per se est contrahibile, ideoque totum potentiale dicitur: ergo illud quod est maxime et primum contrahibile, est ultimum in potentia ; sed ens est ultimum hoc modo: ergo quod accedit vicinius ad ens sub hac ratione est magis potentiale et imperfectum. Probatur consequentia cum subsumpto, processus per abstractionem intellectus comparatur proi cessui resolutivo per naturam inquantum procedit via corruptionis. Sed hic processus est in ordine ad primam potentiam physicam, nempe materiam: ergo etiam processus per viam abstractionis tendit in ultimam et supremam potentiam metaphy-, sicani; hic autem processus est imperfectus, ut sistit ad merum potentiale in natura: ergo similiter ille processus abstractivus similiter erit imperfectus, et ad non perfectum, quia recessus ab actu et perfectione ad non actum et merum potentiale: unde solutio illa Cajetani et aliorum videtur non subsistere.
Deinde, sicut se habet processus compo-- sitorius, in natura qua procedit de potentia ad actum via generationis, ita se habet processus scientificus in intellectu ut procedit a causis et definitione ad subjectum et ejus effectum; sed priol est de potentia ad actum, ergo et posterior, prior secundum perfectionem et finem causarum et naturae ut in eo perficitur hoc so- In, quod potentia ejus reducatur ad actum; ergo posterior scientialis est perfectissimus processus intellectus, et secundum inclinationem supremam et perfectissimam ejus, qua quietatur in cognitione sui objecti perfecta, quod et verissimum est, ut mox probabitur.
Confirmatur itaque secundo : Inclinatio potentiae maxime quietatur in suo objecto primo et perfectissimo ; sed nulla ejus inclinatio quietatur in praeciso conceptu entis, ut est ultimum abstractum, nisi illa tantum, qua procedit de actu ad ultimam potentiam resolutive, in qua nullo modo quietatur intellectus secundum inclinationem perfectam, quam habet ad inquirandam veritatem, nisi quatenus iterum descendit sub ente ad cognoscendas naturas et proprietates objectorum contentorum, quibus cognitis quietatur ejus inclinatio ad cognoscendum verum, ut experientia patet, et ratione: ergo quo magis intellectus recedit ab hac cognitione rerum in actu, et secundum proprias rationes. eo magis fit inclinatio ejus suspensa ab actu perfectissimo, ad quem est, et redditur in potentia; ergo et objectum sic consideratum praecisive et abstracte, etiam magis includit potentiam in genere objecti, et minus natum est actuare potentiam secundum inclinationem passivam ejus, sive ut movet, sive ut terminat potentiam, et sicut in ratione sua est ultimum et supremum potentiale, ad quod fit status resolutionis et abstractionis, ita etiam cognitio ejus est remotissima ab ea, ad quam inclinat maxime intellectus, et consequenter quod ipsi sub hac ratione est propinquius, erit in genere objecti intelligibilis et reducentis potentiam intellectivam ad actum, ad quem inclinatur imperfectissimum, vel non perfectum negative. Probatur consequentia, quia consideranclo intellectum secundum inclinationem suam talis est ordo, ut apprehensio subordinetur judicio, et judicium scientiae, secundum ordinem perfectionis, in quo praeceditur de potentia ad actum, tam ex parte intellectus cognoscentis, quam ex parte objecti cognoscibilis: potior autem est inclinatio indicativa et scientialis quam apprehensiva, quia quod illa excedit cognitivam sensitivam, non inde actuat complete intellectum. Quamvis autem judicium sit secundum perfectam inclinationem intellectus, tamen non complet totam inclinationem ejus, quoad ultimum quod scibile est, nisi adveniat discursus maxime in nostro intellectu, qui per varias rerum et causarum collationes pervenit ad finem completae cognitionis, sine qua manet intellectus in potentia ad suam perfectionem, ad quam inclinatur ; sed quatenus intellectus procedit per viam abstractionis ad cognitionem ultimi et supremi abstracti, non attingit alium terminum suae inclinationis et perfectionis, quam simplicem apprehensionem circa ultimum abstractum, quod est ens communissime sumptum, neque potest aliter ipsum attingere via abstractionis ; neque ens sic sumptum est ejus perfectissimum objectum, seu primum prioritate perfectionis, licet sit primum prioritate communitatis, potentiae et praedicationis.
Confirmatur tertio : Quo magis recedit intellectus ab objecto perfectissimo contento sub suo. primo objecto communi, eo magis recedit a perfectione, et accedit ad potentiam ; sed quanto magis accedit ad ens abstractum et communissimum, sic magis recedit a suo objecto perfectissimo, nempe a Deo, et substantiis separatis ; ergo processus per abstractionem ultimatara objecti communissimi, non est secundum perfectionem,sed imperfectionem.
Deinde, nullam habet intellectus cognitionem, in qua magis perficitur, quam sit Dei, quam habet per viam inquisitionis Metaphysicae, abstrahendo rationes communes ab imperfectionibus, quas habent in creatura, et componendo cum iis summam perfectionem, per quam devenit via compositionis ad conceptum proprium Dei, qui non sit alterius. Quamvis autem interveniat hic abstractio et divisio conceptus objectivi ab imperfectione, non ad eam est status, sed ad compositionem perfectionis summae: hinc etiam metaphysica licet dicatur perfectior caeteris ex modo abstractionis a materia secundum rem et rationem, quae est abstractio ab imperfectione,quam includit materia tam sensibilis quam mathematica, non tamen abstrahit existentia sui objecti magis quam aliae scientiae: neque ea ralione, qua agit de solo ente abstractissimo, est scientia perfectissima, sed qua agit de substantiis separatis, etiam sub propria et peculiari ratione. Unde metaphysica beatorum substantiarum separatarum hac ratione excedit nostram, quia attingit substantias separatas sub propria ratione, et causas essendi certiores, et in virtute et perfectione magis universales: unde major ejus certitudo sumitur prae aliis sententiis, quo modo etiam fuit in Angelis viatoribus, et est in anima separata ; ergo processus secundum abstractionem non est secundum perfectionem aut ordinem perfectionis, sed e converso.
Confirmatur ergo ratio Doctoris quarto : Mensura perfectionis in intellectu, ut redundat ex objecto, desumenda est a perfectissimo actu intellectus, et quietativo ejus; sed actus intuitivus secundum speciem suam, et caeteris paribus, tam quoad distinctam comprehensionem objecti, quam etiam completam, est perfectissimus actus intellectus secundum speciero; ergo perfectissima attingentia objecti ; sed hic actus est objecti praesentis et existentis, ergo objectum sic sumptum magis communicat perfectionem potentiae. Major videtur irrefragabilis, quia perfectio objecti, ut comparatur per modum perfectivi ad potentiam, eamque perficit, sumenda est ab eo gradu, secundum quem maxime perficit potentiam quoad speciem et perfectionem actus quo perficitur ; nulla enim alia est perfectio potentiae necessaria ab objecto, nisi inquantum tribuit operationem. Minor probatur, quia et in genere cognitionis intellectualis et claritatis, et modi attingendi objectum actus intuitivus excedit abstractivum; ipsum etiam objectum in se praesens et existens, sicut habet perfectiorem sine comparatione in ratione entis, sic etiam et cognoscibilitatis ; et hoc modo etiam perfectius in seipso applicatur potentiae, et magis adaequate, quia ut applicatur in specie, neque adaequate, neque distincte, et secundum omnes suos gradus applicatur, quia species acquisita hominis repraesentat illum praecise gradum, et non ullum alium inferiorem aut superiorem, neque illum ipsum sub determinatione ultimae actualitatis repraesentat ; contrarium contingit in cognitione intuitiva et clara. Hinc etiam negatur discursus in Angelis formalis, circa plura saltem, ad quae nos discurrimus, quia ipsa cognoscunt vel in seipsis, vel etiam, ut aliis placet, in speciebus per se infusis et aequivalentibus intelligibilitati objectorum ; in nobis autem discursus est necessarius ob absentiam objecti, et imperfectum et confusum modum repraesentandi specierum. Si ergo objectum in se existens et praesens dicitur simpliciter tale in esse entis et intelligibilis, ut comparatur ad abstractum, quod est secundum quid tale (quia ipsa ratio entis, ut in reipsa est, dicitur simpliciter, ut comparatur ad seipsam abstractam, ut habet esse tantum in intellectu), sequitur quod quo magis aliquid accedit ad objectum sic sumptum, sit ipsi esse propinquius secundum ordinem perfectionis, illud vero quod sequitur esse abstractum, quod est secundum quid objecti, esse omnino imperfectius quo propinquius.
Confirmatur quinto : Ille est processus perfectissimus intellectus, qui est ejus ad beatitudinem, per quam unitur objecto ultimo et perfectivo extrinseco, in quo quiescit ; sed hic processus seu ordo non est in ordine ad ultimum, per abstractionem, v. g. ad ens, ut sic abstractum, neque ad aliquod aliud transcendens ; ergo perfectio intellectus non est ab objecto secundum ordinem abstractionis, sed compositionis et actualitatis. Major est per se nota, quia perfectio intellectus debet sumi secundum eum ordinem in quo habetur completus appetitus ejus ; repugnat autem appetitum intellectus determinari per se primo ad contradictorios modos tendendi in suum objectum perfectivum, quia est appetitus naturalis per se tendens ad unum et idem: ordo autem abstractionis, quo tenditur ad ultimum abstractum, contradictorie opponitur ordini compositionis, qui e converso tendit ad actum, et non ad potentiam. Minor principalis probatur, quia si loquamur de beatitudine mere naturali intellectus,quam cognoverunt Philosophi, illam constituerunt vel in contemplatione substantiarum separatarum, vel in operatione virtutum, qui probabilius senserunt; nullus autem in universum eam constituit in consideratione entis abstracti, qua abstractum hoc modo, ut nunc loquimur de abstractione ab ente in specie ; si vero loquamur de beatitudine supernaturali viae, ea constituitur ex parte intellectus objective in fine ultimo in particulari, ut cognoscitur per fidem, et in aliis, quae conducunt ad finem ultimum. Si loquamur de beatitudine patriae, etiam illa constituitur in visione clara Dei, sub ratione propria; sed potentia intellectiva ita est inclinata, ut nullo modo perficiatur ejus inclinatio, nisi ut ordinatur ad ultimum perfectivum, et eo magis perficiatur, quo magis accedit ad idem; cognitio autem entis et veri abstracti maxime recedit a fine ultimo seu perfectivo intellectus; ergo processus abstractivus quo tendit ad ultimum abstractum, non solum non est perfectivus potentiae, sed contrario modo se habens.
Deinde, intellectus nequit ultimo perfici nisi in eo, in quo ultimate perficitur voluntas, quia idem quocumque modo per-P facit alterutram potentiam, necessario respicitur tanquam ultimum et perfectissimum ab una quod respicitur ab alia: patet hoc in beatitudine patriae et viae quocumque modo sumatur. Patet etiam ratione, quia creatura rationalis, ut beatur, nequit ad duos ultimos fines in re ordinari, et in quocumque salvatur ultimum perfectivum unius facultatis, in eodem consequenter salvatur ultimum perfectivum alterius, nam quod est ultimum bonum, est ultimum verum et ultimum ens. Item, quia facultates ipsae tales sunt, ut quando simul operantur circa idem, intensius et perfectius operentur: unde una intense operante circa suum objectum, alia nequit intense operari circa aliud, quod non reducitur in idem objectum: sed utraque nequit intensius operari quam circa ultimum suum, et perfectissimum perfectivum: ergo nequit in re ipsa esse diversum ex eadem ratione: ergo necessario idem est in re finis utriusque. Accedit quod perpetuitas et firmitas sit de ratione beatitudinis, qua de causa
Doctores, qui asserunt visionem communicatam fuisse quibusdam sanctis viatoribus, negant eam fuisse veram beatitudinem, quia non fuit permanens, sed transitoria. Sed si finis in re esset diversus utriusque facultatis, voluntas, quae subordinat intellectum, traheret secum intellectum, ut intensius consideraret suum appetibile, quam finem intellectivum, seu ipsius intellectus diversum: ergo nequit utriusque finis esse diversus in re. Sed adversarii admittunt voluntatem respicere finem suum quoad esse et actualitatem: sic ergo respicit etiam intellectus non verum abstrahens et transcendentale; sed verum quod est appetibile ut ultimum a voluntate, secundum ordinem perfectionis, sive sumatur ex parte potentiae, sive sumatur ex parte objecti secundum utriusque inclinationem tam perfectivi quam perfectibilis, ita ut potentia magis perficiatur per verum determinatum quam transcendens. Ex quibus patet fundamentum illud Cajetani, et sententiae oppositae recte impugnari a Doctore; unde hanc consequentiam admittit Augustinus loco citato, ut dicat illud quod est majus et perfectius, esse verius, et e contra quod est verius, esse etiam majus, etc. Processus ergo ad abstracta non est secundum perfectionem et actualitatem, sed secundum imperfectionem, vel non perfectionem et potentiam, quod ex praemissis rationibus videtur constare.
Quod autem adducitur ab eodem Cajetano quod abstracta sint magis simplicia objecta, ac proinde perfectiora, aequivocat, et potius contrarium sequitur, quia simplicitas, quae est perfectio, est illa, quae opponitur compositioni, et denotat actualitatem essendi sine compositioni, qualis invenitur in Deo: in creaturis autem invenitur actualitas, sed non simplicitas, ut opponitur compositioni: ipsa autem compositio ideo dicit imperfectionem, quia includit potentiam et limitationem essendi quoad perfectionem et actualitatem ; Caeterum in creaturis actualitas est perfectior, quamvis includat potentiam ; potentia autem non actuata, v. g. materia ut sub actu perficitur, dicit actum, et est perfectior quam materia nuda. Eodem modo quod se habet ut potentia, et determinabile, qualia sunt praedicata abstracta, dicunt quidem ut contracta potentiam quamdam, sed in statu perfectiori, nempe actualitatis, quam est illa ipsa sine ulla determinatione et actualitate, ut est abstractum a suis contrahentibus, quia sic dicit meram potentiam sine actualitate ulla, et esse in intellectu, quod est esse ejus secundum quid, ut comparatur ad esse, quod habet in inferioribus, et in reipsa ; quis enim dicit animal esse perfectius in conceptu quam in homine et in Petro existens ? Praeterea esse abstractum objecti, quod sequitur operationem solius intellectus, nequit dici esse objecti intellectus, ut antecedit ipsum intellectum in genere causae perficientis ipsum, et reducentis intellectum de potentia ad actum; perfectio autem alicujus perfectibilis debet desumi a perfectivo, ut prior est causalitate, et esse, et non ut est posterior ; sic autem se habet objectum, ut praecedit intellectum ; ergo sic magis proportionatur intellectui secundum rationem perfectivi.
Hinc patet ad illud, quod dicunt alii, ultimum abstractum esse simplicius et immaterialius, et hinc argui simplicitatem et immaterialitatem intellectus super voluntate. Contra, haec differentia sumitur per ordinem ad cognitivas materiales, quatenus ex abstractione operationum a materia colligitur immaterialitas et spiritualitas, et simplicitas potentiarum rationalium, et animae rationalis in esse. Sed non videtur ad propositum, quia licet colligatur hinc immaterialitas intellectus et voluntatis perinde ex hoc capite, quia in suis operationibus abstrahunt a materia, debet intelligi abstractio a differentia opposita, seu a materia, ut opponitur immateriali, quatenus dicit imperfectionem et speciem oppositam materiali, quod dividit ex opposito ejus, et includit imperfectionem oppositam spirituali seu immateriali, ut dicit perfectionem, sed processus ille, de quo nunc agimus per praecisionem conceptuum usque ad ultimum abstractum, non est recessus a materiali, ut est differentia opposita immateriali, quia haec est materia Physica et quanta, et perinde omnis actus tam intellectus quam voluntatis est hoc modo essentialiter immaterialis. Et ille actus qui est de objectis spiritualibus sub ratione propria et actuali, tam ex parte objecti quam potentia magis recedit a materia opposita, quam actus, qui est circa ultimum abstractum praecisive; ergo intellectus etiam ut dicit ordinem ad objectum spirituale, magis sequitur differentiam perfectionis, quae est per abstractionem, quam procedendo per viam abstractionis praecisivi conceptuum inadaequatorum usque ad ultimum abstractum. Probatur antecedens quoad secundam partem cum consequentia, quia conceptus ille objecti spiritualis sub ratione propria sequitur naturam objecti ; sed objectum ita se habet, ut neque permissive possit esse materiale, hoc est per contractionem sui nequeat esse materiale in seipso, aut in aliquo alio ; ens autem et verum permissive possunt esse materialia, scilicet ut contrahuntur ad hoc et illud ens materiale: ergo processus, qui terminatur ad ens abstractum, et primum, tendit, magis est secundum materiam, ut opponitur immateriali, quam processus, qui est in ordine ad substantias separatas, etiam quoad ultimam actualitatem, cui perinde repugnat differentia opposita immaterialitatis; si sumatur autem materia Metaphysice pro potentiali, jam probatum est illum processum esse ab actu in ordine ad potentiam. Quod si ulterius sumatur potentiale, seu materiale pro supposito, ut constituitur per quod quid est, id est, per formam totius, aut essentiam speciei, hoc improprie dicitur in proposito materia, a qua abstrahendo, probatur immaterialitas et simplicitas tam objecti quam potentiae, ut simplicitas dicit perfectionem tam in objecto quam in potentia ; quidquid ergo horum dicatur, impugnatur.
Immaterialitas et simplicitas potentiae infimae in eodem ordine entis, et secundum perfectionem attigendi objectum perfectissimum, in quo simplicitas et immaterialitas secundum perfectionem attenditur, assumenda est, et conjicienda ex modo quo superior, et suprema in eodem ordine attingit suum objectum, et non ex imperfectione ejus in statu determinato, aut certe ex natura potentiae, qua imperfecta est. Sed primum ens immateriale non attingit objectum habens esse sub ulla abstractione ab esse, neque attingere potest objectum, nisi prout est; scientia enim abstractiva nulla est in Deo nisi respective ad objectum possibile et indiffet rens ad esse et non esse. Sed intellectus Dei est summe immaterialis et simplex: ergo simplicitas et immaterialitas intellectus nostri non sumitur .ab objecto abstracto, qua illae differentiae sunt perfectionis. Major est nota, quia mensura intellectus creati quoad perfectionem et modum perfectum attingendi objectum, sumitur ex perfectione et modo attingentiae intellectus divini, cujus est participatio.
Confirmatur haec ratio, quia scientia abstractiva provenit ex imperfectione, aut intellectus, aut objecti: ergo ordo secundum abstractionem non est perfectionis simpliciter, neque secundum quid, nisi ut supplet imperfectionem objecti aut intellectus. Consequenter ordo cognitionis intuitive est perfectio simpliciter intellectus, ut supra probatum est, quia est adaequata cognitio objecti, et in se quoad ultimam actualitatem. Probatur antecedens ex parte intellectus, quia cognitio abstractiva ideo competit intellectui creato respective ad objectum existens, quia creatus est, et consequenter nequit habere objectum praesens, neque ferri in omnes differentias objecti, qua vel ut est existens, vel certe existit: si alias existentiam ejus non cognoverit, vel ut est futurum, quia est limitatus quoad intellectualitatem, et media cognoscendi, et similiter objectum ejus nequit semper, et in quacumque distantia movere intellectum. Probatur idem ex parte objecti tam ex ratione praemissa, quam etiam ex ejus indifferentia ad esse et non esse, qua ratione scientia possibilium dicitur in Deo abstractiva, quia objectum ejus est ens non existens, quamvis possibile, quia etiam haec scientia in Deo nequit abstrahere ab existentia, ita ut non sit objecti per ordinem ad existentiam possibilem, non solius essentiae, ut praescindit ab omni ordine ad existentiam: ergo ordo objecti ad existentiam non derogat ejus intelligibilitati perfectae. Scientia autem per visionem in Deo est existentis ut existentis pro illa differentia temporis, pro qua existit scientia, etiam abstractiva in Angelis per species infusas, est objecti determinati quoad speciem et individuum, et non solius transcendentis, quin etiam per eamdem speciem juxta placitum D. Thomae, cognoscit objectum etiam existens et praesens sine ulla sua mutatione ; ergo perfectio ejus intellectus exigit tale medium quod repraesentat objectum sub propria actualitate, et non tantum sub ratione transcendenti, et ideo haec species per ipsas requiritur in Angelo, quia est medium necessarium ex parte ejus quoad alia extra se cognoscenda, ideoque ad propriam essentiam cognoscendam non requiritur in eo talis species, quia perfectius eam attingere potest visionem, et semper est sibi applicata: quidquid autem est, an Angelus abstrahat species et conceptus, saltem non inde colligitur prima perfectio sui intellectus. Si loquamur de scientia abtractiva in nobis habet majores imperfectiones quam in Angelo, quia intellectus pro hoc statu attingere alia objecta in seipsis praeter quidditatem rei sensibilis ; per usum autem specierum abstractarum ab hac quidditate, et varias collationes et discursus attingit alia objecta, ad quorum cognitionem ob imperfectum modum inlligendi, et motionis objecti, utitur abstractionibus, in quibus non persistit tanquam in perfectissimo suo objecto sed ex necessitate cognoscendi res sub ratione propria per collationes et divisiones abstractorum transcendentium et aliorum, et compositiones tendit in objecta in specie, quorum conceptum aliquem format, licet non imperfectum, qualem habet in esse separato, et quo habito cessat inquisitio rei per viam abstractionis, sicut de facto etiam in habituato, et sciente cessat talis collatio et abstractio in ordine ad cognitionem rei scitae, quia superflua esset.
Quod ergo ex eo probemus intellectum nostrum esse immaterialem, quia versatur circa objecta, quae abstrahunt a materia, non inde sumitur hunc ordinem abstractionis esse perfectissimum, neque ex parte objecti, neque ex parte intellectus, qua terminatur ordo ad transcendentia, sed denotare quidem diversitatem intellectus a sensu, et immaterialitatem ejus argutive ; sed magis probatur ejus immaterialitas, quatenus versatur circa entia mere spiritualia, quibus repugnat materia, quae dividitur contra immateriale. Colligitur proinde perfectio intellectus, ut procedit ad actualitatem objecti, et secundum perfectissimum actum in specie, ad quem ex superiori inclinatione determinatur, et in quo quietatur ; sed voluntas sic tendit, prout concedunt adversarii, ergo voluntatis objectum est vicinius enti secundum perfectionem, qua ut objectum communicat perfectionem, quam sit verum, quod generationis, et non perfectionis ordine aut prioritate est immediatius enti.
His ergo positis quoad fundamentum sententiae oppositae, restat etiam probandum ex objecto voluntatem excedere intellectum, licet Doctor difficilem hanc probationem asserat pro alterutra parte. Probatio sumitur ex hoc quod objectum voluntatis sit finis ; sed finis perfectius movet per modum finis quam objectum intellectus per modum causae efficientis ; ergo objectum voluntatis est perfectius objecto intellectus. Dices esse perfectius secundum quid, et non simpliciter: contra, inter causas extrinsecas finis est perfectjssima, quia efficiens agit propter finem, et dependenter a fine; at finis ex se et propter se movet; ergo status perfectionis est in fine tanquam perfectissimo, et quo acquisito cessat motus, et a quo et propter quem movet efficiens, et motus ipse ab efficiente incipit in executione. Dices causas naturales agere propter finem, nempe suum affectum, quo assimilant sibi passum communicando perfectionem, quae non excedit perfectionem agentis, imo aliquando minor est. Contra, finis causae naturalis proprius est ille, qui est auctoris
, naturae, v. g. finis universi, et perfectio, et conservatio speciei ; hic finis est perfectior agente particulari, ergo in universum finis est perfectissimus inter causas. Dices in creatura rationali finem ex electione non esse perfectiorem causa movente ad finem, imo aliquando esse imperfectiorem, ut quando est finis inferior. Contra, agitur hic de fine in reipsa, cujus participatione reliqua ordinata in finem sunt bona, ut attingunt suo ordine finem ; comparando ergo finem ex electione tam ad intellectum quam ad voluntatem, ut est objectum utriusque, perfectior est ut movet voluntatem, quam ut movet intellectum ; et probatur, bonitas finis, ut respicit praecise voluntatem, subordinat sibi intellectum in cognoscendo, quia verum practicum,quo dictat de fine,sumitur praecise ex bonitate finis in ordine ad voluntatem, et qua respicit ipsam voluntatem, et ejus perfectionem seu rectitudinem in sua operatione: neque intellectus versatur circa finem hoc modo practice propter verum, sed propter opus, ad quod movet finis; ergo motio intellectus a fine per modum objecti, est in ordine ad voluntatem hic et nunc, et non praecise ob perfectionem intellectus. Deinde, regula objectiva, ex qua dictat intellectus operandum hic et nunc, v. g. lex, aut consilium, si non sit opus praecepti, respicit praecise voluntatem, et ejus subjectionem aut conformitatem ad legem, quae datur respective ad voluntatem et non ad intellectum ; ergo dictamen ex lege respicit praecise perfectionem voluntatis, et non intellectus: ergo potior est motio finis in ordine ad voluntatem, quam in ordine ad intellectum, quando utraque potentia concurrit in objecto eodem. Dices operati
, onem intellectus sic dictantis de fine esse perfectiorem in esse entis et perfectionis, quam sit operatio voluntatis, licet operatio voluntatis in esse morali sit perfectior. Contra, finis est proprium, et per se objectum voluntatis in esse finis, et movet intellectum propter operationem voluntatis praecise hic et nunc, et secundum modum cognitionis, quae proponitur, prosequendus. Sed objectum primum, et per se potentiae alicujus non est natum in esse entis, aut operationis magis perficere aliam potentiam quam propriam, quam primo et per se respicit, et maxime quando aliam respicit ut medium quo applicetur propriae potentiae, ad quam primo inclinat. Sed finis, ut finis, est proprium objectum voluntatis, quam respicit medio intellectu ut applicante; ergo finis non perficit intellectum magis in esse entis quam voluntatem ; perficit autem utrumque per modum objecti, ergo magis voluntatem, et consequenter voluntas est perfectior ex objecto. Dices finem concurrere cum intellectu Physice per modum objecti, non ita cum voluntate, sed per modum finis objective et metaphorice. Contra, hoc nihil obstat, quia ille concursus finis ut objecti physice cum intellectu arguit imperfectionem, seu potius potentialitatem et incompletionem ex parte intellectus, qui dependet a concursu objecti physico: ex parte autem voluntatis, quae est virtus completa in genere efficientis non exigitur talis concursus. Sed de hoc non agitur in proposito, sed de perfectivo extrinseco, seu de fine, ut per modum termini perficit utramque potentiam, ut per eas attingitur, et ipsis unitur: sic autem magis perficit voluntatem, ergo ut utriusque perfectio hoc modo sumitur, finis magis perficit voluntatem, et secundum se, intellectum vero solum per ordinem ad voluntatem, et non propter se, vel aequalem gradum attingentiae secundum perfectionem.
Praeterea, si in esse morali magis perficitur voluntas, sequitur etiam magis perfici physice. Probatur sequela, quia rectitudo moralis magis conjungit Deo, secundum debitam subjectionem et ordinem inter creaturam et Deum, magisque per se primo facit ad societatem et hierarchiam instituendam et servandam ; ergo operatio physica hominis, in qua magis consistit haec rectitudo, est perfectissima ejus, quia illa immediatius attingit finem universalem et particularem ; unde in ipsa resultat rectitudo, et perfetus ordo ad finem, qui excedit ordinem ad causam efficientem, qua efficiens est. Unde creaturae ut reducuntur etiam in Deum, ut in finem, et in causam efficientem praecise, perfectius attingunt eum ut finem, quam ut causam efficientem, quia et Deus ut efficiens est, propter finem operatur, quatenus sua bonitas est prima radix et motivum communicandi esse, et perfectionem creaturis, et quia creaturae ut reducuntur in Deum causam efficientem praecise, reducuntur in ipsum, qua continet virtute creaturas: ut autem reducuntur in finem, reducuntur formaliter, quasi participatio ejus formalis, et non solum virtualis, quia vel per modum imaginis ut creatura rationalis, vel per modum vestigii, ut caeterae, vel certe mediante actu secundo, ut respicit Deum in se formaliter, et qua est summum et perfectum bonum, non vero qua efficiens est, quia ut sic praecise consideratus non est terminus ultimus et primarius inclinationis potentiarum rationalium, nec beatitudo objectiva, sed qua est in se formaliter, quod perinde similiter de aliis objectis dicendum, inquantum se habent ad potentias tanquam formale perfectivum extrinsecum mediante operatione, qua uniuntur objecto, perfectius se habere ad voluntatem; nam quod objectum intellectus producat operationem partialiter, nihil facit ad inclinationem potentiae, ut actuatur et quiescit suo modo in objecto perfectivo, quia undecumque habeat operationem, sive a Deo, sive ab alia causa, perinde illa unit objecto ; in qua unione consistit ejus formalis perfectio et actus inclinationis, ita ut si per impossibile sine operatione elicita posset vitaliter seu operative uniri potentia objecto, sicut dicebat supra Joannes de Ripa, electos beari de facto in patria per visionem et fruitionem increatam, inclinatio potentiae esset terminata perfecte ad suum perfectivum ; ergo cum finis perfectius moveat, et sit proprium objectum voluntatis, sequitur voluntatem accedere ad ens prioritate perfectionis, qua nempe ens est natum communicare perfectionem, quia haec communicatio primario et radicaliter est a fine, licet virtualiter et executive a causa efficiente, ut movetur per finem. Responderi potest finem quidem perfectius se habere ad voluntatem, quam ad intellectum practicum, sed non valere consequentiam hactenus intentam, nempe simpliciter voluntatem esse perfectiorem, quia ad hujus probationem requiritur conferre objectum et operationem perfectissimam intellectus, cum operatione et objecto voluntatis ; perfectissima vero operatio intellectus, et objectum non est finis, sed objectum speculativum, et ipsa speculatio veri, ut abstrahit ab esse, et praxi. Contra, hujus solutionis impugnatio commodior erit in sequentibus. Interim sumendo praxim late, ut est operatio voluntatis, licet non de objecto operabili et factibili, sed de ipso fine priore, qua est bonum, et objectum Voluntatis amabile propter se, sic argumentor ex dictis; In primis probatum est quod modus abstractionis, neque ens, aut verum, ut est objectum, seu terminus abstractionis sit perfectio objectiva intellectus suprema ; ergo speculatio entis ut sic, et veri, nequit esse perfectissima operatio, aut suprema intellectus ; ergo perfectissima operatio ejus est circa ens determinatum, et substantias separatas sub propria ratione et esse, inquantum per intellectum attingi potest, sed tam Deus, quam aliae substantiae separatae sub propria actualitate et esse attingitur ut voluntatis objectum, et per modum finis ; ergo nequit in his speculari aliqua veritas propria ipsorum, quae non est amabilis a voluntate; ergo non perfectius attinguntur ab intellectu quam a voluntate. Consequentia patet, quia quando utraque potentia potest circa idem objectum operari perfectius attingitur a voluntate, quia attingitur ab ipsa sub ratione finis, quae est prima ratio movendi ut supra deduximus, et admittit solutio data. Prior consequentia probatur, quia in his est operatio perfectissima intellectus in quantum attingit ipsas substantias separatas secundum perfectum modum actualitatis ipsarum, ideoque ut constat inclinatio perfectissima intellectus nequit quietari per ullam cognitionem primi entis nisi per visionem ejus ut existentis et praesentis. Quoad etiam substantias separatas non quiescit nisi attingat ultimam actualitatem earum, saltem in specie; neque haec etiam sufficit quietare intellectum, nisi extendatur ad esse earum, quia ut probatum est, cognitio intuitiva est ultima perfectio intellectus, ut respicit suum objectum, et abstractiva est semper inadaequata rei; quamvis enim sit scientifica, est tantum de re ut abstrahit ab esse et praesentia.
Restat probandum subsumptum : Omnis veritas quam cognoscit intellectus de substantiis separatis, ut est perfectio earum excedens alia entia, potest amari a voluntate, amore amicitiae; ergo speculatio intellectus concludentis aliquam perfectionem de substantiis separatis non excedit objectum voluntatis. Deinde speculatio quaecumque intellectus subest voluntati ; ergo est amabilis, vel contrarium, et hoc ordinate: ergo et objectum speculationis. Probatur consequentia, voluntas non fertur primo actu, et non reflexo in ipsum actum intellectus, sed in objectum, ergo si speculatio est conveniens et appetibilis a voluntate, etiam ejus objectum a fortiori est appetibile. Sed quodcumque appetibile perfectius ordinatur ad voluntatem, quam ad intelletum ex praemissa solutione ; ergo et objectum speculationis. Deinde, ipsa visio beatifica secundum plerosque adversae sententiae, est formaliter speculativa, ut ipsi sumunt speculationem, hoc non obstante, tam visio quam objectum est appetibile a voluntate, et perfectius ab ipsa attingitur, ut patet ex praemissis in quaestione principali. Sicut ergo perfectissimus actus in genere speculationis, qualis ut ipsi dicunt, est visio Dei, in se ordinatur ad voluntatem, et exceditur per fruitionem, sequitur voluntatis objectum esse perfectius quam objectum speculabile inquantum speculabile. Sequela probatur applicando solutionem praedictam, quia visio est perfectissimus actus intellectus, et inquantum extenditur ad objecta secundaria perfectius cognoscuntur in verbo quam in proprio genere per actura ab ipsis causatum ; ergo si exceditur visio , a fruitione quoad perfectionem, idem dicendum de quacumque alia cognitione speculativa, et in specie, ut comparatur ad actum non solum perfectissimum voluntatis, sed ad actum etiam circa idem objectum. Quod si contendas voluntatem non posse habere actum circa idem objectum speculabile, qua tale est, probatum est contrarium hujus, et dato opposito inde sequitur tale objectum esse imperfectum,
cum nullam includat, aut participet rationem finis ex se, ut cadit sub consideratione mere speculativa ; ergo tantum erit ex fine extrinseco, ad quem ordinatur. Ille autem finis est vel voluntatis ipsius operantis, vel certe causae extrinsecae superioris ordinantis, ut salvetur concursus finis ad ipsum, et causam efficientem agere, etiam naturalem propter finem, ut subest directioni alicujus volentis finem ; si ille actus sortitur finem per voluntatem operantis, ergo cum illa sit ordinata, necessario finis ille erit perfectior objecto speculabili, ut attingitur per intellectum praecise, cum finis in re sit perfectior Dis, quae sunt ad finem. Si est ordinatus per causam superiorem, idem a fortiori sequitur, nempe finem universalem esse, et consequenter perfectiorem. Si dicatur non intendi alium finem illius actus praeter solam perfectionem intrinsecam potentiae, sequitur idem, quia cum actus ille sit liber et volitus, sine qua libertate intellectus non specularetur, aut applicaretur perfecte ad objectum, tunc voluntas vult actum non praecise qua intellectus est perfectio, sed qua est perfectio totius per intellectum, et sic voluntas ut potentia superior, cujus est providere perfectionem totius, attingit illum actum sub perfectiori ratione, nempe sub ratione finis universalis et boni totius, qua ratione etiam intendit perfectionem aliarum potentiarum, non praecise propter ipsas, sed propter bonum totius. Haec autem universalitas operandi voluntatis circa finem inquantum respicit bonum completum, et ultimum totius, illudque providet applicando potentias inferiores ad suos actus, est perfectior universalitate abstractionis, ut est in intellectu, et quae magis provenit ex imperfectione intellectus nostri (licet probet ejus excessum supra sensum) quam ex perfectione. Hinc ergo patet medium hoc ex perfectione objecti desumptum magis favere sententiae nostrae quam adversariorum. Deinceps procedendum erit ad alia media.