In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Secundo probat Doctor ex nobiliori habitu, scilicet charitatis, voluntatem esse nobiliorem; et refutat responsionem D. Thom. ad illum locum Pauli : Tria haec... major autem horum est charitas; solvit etiam id Philosophi, scilicet Sapientia est nobilissimus habitus, quatenus favet D. Thomae.
(f) Secundo arguitur ex habitu, quia actus est nobilior, ad quem disponit nobilior habitus: aliquis habitus intellectus est nobilior quocumque habitu voluntatis, quia secundum Philosophum primo Metaphysicae, sapientia est nobilissimus habitus, et idem 6. Ethic. et expresse 10. Nullus autem habitus voluntatis est nobilior apud Philosophum justitia, vel saltem amicitia, de quibus patet quod longe sunt infra sapientiam, secundum ipsum.
Contra 1. ad Cor. 13. Major autem horum est charitas; et Augustinus 5. de Trin. cap. 19. In donis Dei nullum est majus donum charitate, nec aequale. Patet de dono alterius rationis.
Respondetur ad Apostolum et Augustinum, quod intelligunt pro statu viae, sed pro statu patriae lumen gloriae est nobilius. Hoc probatur, quia illud est perfectius, cui propter perfectionem suam repugnat competere imperfectio, quam illud cui propter imperfectionem suam non repugnat; lumen gloriae propter perfectionem suam repugnat inesse viatori, non autem charitati. Confirmatur, perfectius est, quod distinguit perfectum ab imperfecto illo, quod est commune utrique: lumen gloriae distinguit comprehensorem a viatore: charitas est communis.
Contra illam responsionem arguitur : Primo per auctoritatem
Hugonis super Angelica Hierarchia, cap. 7. super illud Dionysii : Super acutum, super fervidum, et dilectio supereminet scientiae. Unde et su premus ordo denominatur ab ardore, proximus sibi a scientia. Praeterea per rationem : perfectissimus habitus voluntatis in via perficit eam secundum capacitatem, quam habet pro tunc; ergo si ille est nobilior quocumque ha-
. bitu intellectus, capacitas voluntatis pro via est major, vel aliquid majus quam capacitas intellectus: ergo et pro patria, quia vel eadem capacitas hic et ibi, loquendo de capacitate remota, quae est secundum gradum naturae capacis. Vel illa ibi correspondebit proportionaliter isti hic, loquendo de capacitate propinqua, quia capacitas prima non potest totaliter satiari, nisi per aliquid proportionaliter perficiens eam ; ergo non nisi per nobilius, si illa est ad aliquid nobilius. Hoc medium videtur magis concludere pro voluntate, maxime loquendo de habitibus infusis, qui disponunt ad beatitudinem illam veram, de qua loquuntur Theologi.
i Ad auctoritatem Philosophi posset dici quod licet sapientia esset nobilior habitus acquisitus, non sequitur quod disponat ad nobiliorem actum, loquendo de actu supernaturali, cujusmodi est beatitudo. Sed contra, voluntas est potentia habitualis per habitum acquisitum, sicut intellectus ; ergo habitus voluntatis supremus acquisitus potest excedere sapientiam, sicut supremus infusus in voluntate excedit supremum infusum intellectui.
Posset aliter dici, quod Philosophus communiter non distinxit intellectum a voluntate in ratione principii operativi, sive operatione ad extra; unde pro eodem habet principium distinctum contra naturam, nunc vocat artem vel intellectum, nunc propositum. Similiter neque in operatione ad intra respectu finis, unde et illam speculationem sapientiae non distinguit a dilectione, sed magis speculatio illa includit dilectionem, vel saltem non asserit intellectionem non posse sufficere sine volitione, quia ut distinguitur de altero actu, qui est minus manifestus, nec affirmat, nec negat.