IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Secundo arguitur ex habitu, etc. Hoc est secundum medium, ex quo colligi potest perfectio unius potentiae super altera, nempe ex perfectione habitus. Actus est nobilior, ad quem disponit nobilior habitus: sed aliquis habitus intellectus est, nobilior quocumque habitu voluntatis, quia sapientia est nobilissimus habitus i. Met. cap. 8. et 6. Elh. cap. 4. et 10. apud Philosophum; nullus habitus voluntatis est nobilior justitia aut amicitia, de quibus constat esse inferiores sapientia: ergo, etc.
Hanc rationem impugnat Doctor ex Augustino et Apostolo,qui superexaltant chari-
. tatem. Respondetur autem intelligendos esse pro statu viae, non patriae, quia lumen gloriae in patria excedit charitatem, quia propter suam perfectionem repugnat statui viatoris, non ita charitas ; et distinguit statum comprehensoris a statu viatoris. Hanc responsionem impugnat ex auctoritate Hugonis in cap. 1. Dionysii. Praeterea, quia supremus ordo in Hierarchia Angelica denominatur a charitate, ut Cherubim, proximus ipsi a scientia, utSeraphim. Deinde probat a ratione voluntatem etiam in patria perfici nobiliori habitu, atque adeo charitatem perfectiorem esse lumine gloriae; probat, inquam, ex proportione, quam habet perfectio potentiae in via ad perfectionem ejusdem in patria, quia nobilior habitus in via perficit et supponit perfectiorem capacitatem in potentia; ergo, et in patria, servata eadem proportione, et dato quod alius habitus secundum gradum perfectionis excedentem datur. Hinc resolvit hoc etiam argumentum magis facere pro perfectione voluntatis, et ad auctoritatem Philosophi, qua dicit sapientiam esse perfectissimam, respondet intelligi posse respective ad alios acquisitos; sed quia responsio non placet, dicit per modum replicae, quod sicut habitus infusus perfectissimus debetur voluntati in via, ita habitus acquisitus perfectissimus eidem debetur, et negatur sapientiam esse perfectissimam, ut spectat ad intellectum, ideoque explicat Philosophum non distinxisse inter intellectum et voluntatem in ratione principii operativi, ideoque principium distinctum contra naturam nunc vocat intellectum,nunc artem, nunc propositum, loquendo de hoc principio, ut operatur ad extra; eodem modo, ut operatur circa finem ad intra, non discernit intellectum a voluntate, ita ut speculatio, in qua ipse statuit beatitudinem ad utramque potentiam referatur, vel certe per illud quod est notius, et spectat ad intellectum indicet quod est ignotius, nempe actum voluntatis, licet in se sit perfectior.
Circa hanc rationem imprimis rejiciendus est modus probandi quorumdam, quo existimant perfectiorem esse charitatem, quia nempe est habitus supremus voluntatis, quae perfectior est intellectu ; e contra alii probant habitum intellectualem. esse perfectiorem, quia est potentiae intellectivae, quae excedit voluntatem ; haec. namque probatio est petitio principii, prout scopus praesentis difficultatis tendit ex perfectione excessiva habitus ad colligendum eadem proportione perfectionem potentiae; itaque perfectio habitus aliunde probanda est, ne fiat circulus.
In primis ergo Vasquez, cap. 8. ad 3. et 4. respondet cum distinctione, dicens in esse entis perfectiorem esse fidem in via quam charitatem; in esse vero moris perfectiorem esse charitatem, quia ex eo quod ex voluntate, tanquam ex fonte oritur omne genus moris et meriti ; et hanc distinctionem universaliter sumit, nempe in genere perfectiorem esse operationem intellectus, quam voluntatis, ita ut quaecumque intellectio perfectior sit in esse entis quacumque volitione. Unde sub finem illius capitis rejicit doctrinam aliorum, qui admittunt stare excessum in genere, qui non extenditur ad singulas species eadem proportione ; quod declarat exemplo corporis incorruptibilis, quod genere et perfectione excedit corpus corruptibile; secundum speciem autem excedere corpus vivens caelum inanimatum.
Caeterum communis Theologorum admittit charitatem excedere fidem in perfectione absolute, et sine hujusmodi limitatione ad genus moris et entis in 3. et prima 2. quaest. 66. art. 6. ubi D. Thoe mas etiam art. 2. et 2. 2. quaest. 23.
art. 6. et prima part. quaest. 82. art. 3. ad 3. et reliqui Doctores, quos pro nostra sententia citavimus supra in quaestione principali. Quinimo Med. 1. 2. quaest. 66. art. 6. Bannes, Aragon. 2. 2. quaest. 23. art. 6. Bellarm. lib. 2. de justificatione cap. 4. Valentia tom, 3. disput. 3. q. 1. de charitate punct. 3. in prima assertione, referunt hanc sententiam inter veritates catholicas, et quidquid sit de censura, saltem ita interpretatur communis sine nova illa distinctione ; et responsio adversae sententiae hic proposita a Doctore, admittit absolute charitatem esse praestantiorem fide, ideoque recurrit ad lumen gloriae in patria, ut perfectiorem ostendat habitum intellectus quam voluntatis. Fundamentum hujus sententiae communis, desumitur in primis ex Paulo 1. ad Cor. 12. et 13. ubi absolute, et sine limitatione praefert charitatem caeteris donis et virtutibus etiam fidei et spei Theologicis, quam doctrinam sequuntur Interpretes in eumdem locum, et Patres, qui absolute hanc doctrinam tradunt: omitto alia loca Scripturae, in quibus praerogativa charitatis exprimitur. Quod autem dicit Vasquez, et post eum Aegidius Lusitanus, tom. 1 . de beatitudine -lib. 4. quaest. 10. art. 4. 3. qui utramque partem quaestionis sustinet: uterque -autem dicit Paulum agere de charitate in genere moris tantum, et non entis. Contra, neque genus moris, aut entis distin xit Paulus agens de charitate tam actuali quam habituali, et sub universa ejus ratione tam entis quam moris, et eodem modo etiam Patres agunt de ea absolute: quod ergo comprehendat Paulus genus moris, vel aliqua loca ejus huc spectant, non excludit considerationem charitatis sub ratione entis. Quod probatur expresse ex illo loco ejus . Nunc manent tria haec, fides, spes, charitas, major autem harum est
charitas, ex quibus verbis, sicut ex aliis praecedentibus, charitas nunquam excidit, sive prophetiae evacuabuntur, etc. Probant Patres fidem et spem non manere in patria, charitatem autem manere. Chrysostomus hom. 34. in Apostolum declarans illa verba, et dicit fidem non manere succedente visione clara, spem non manere succedente tentione, charitatem autem manere et reddi perfectiorem ; inde colligens specialem ejus excellentiam, quam intendit Apostolus. Ita etiam Theodoretus et Beda, et reliqui omnes, quin etiam Scholastici ex hoc loco colligant evacuari in patria fidem et spem habitualem, quamvis aliqui eorum admittant posse in patria haberi actum utriusque circa aliquod objectum secundarium. Haec comparatio charitatis ad fidem et spem, est in genere entis, non moris, quia charitas in patria non habebit meritum, quidquid sit de actu ejus primario, an sit liber, cujus resolutio dependet ab ea quaestione, quae definit modum operandi voluntatis ad finem clare visum.
Deinde, haec differentia assignata, et expositio in ea fundata, parum facit ad institutum, et probatur: Genus moris competit a voluntate, a qua praecise dicitur aclus moralis, seu, quod idem est, liber; haec autem perinde extenditur ad omnes actus voluntatis in materia cujusi cumque veritatis, ita ut unus prae alio non sit necessario magis liber ; ergo perfectio charitatis nequit hac in parte esse excedens. Si autem sumatur genus moris strictius pro bonitate actus aut habitus, ut desumitur ab objecto intrinseco et specificatvo, eo modo quo habitus dicitur esse perfectior aut nobilior, quia respicit objectum perfectius in reipsa, aut certe perfectius ex modo operandi tendit in objectum ; qua ratione D. Thomas asserit charitatem esse perfectiorem fide, quia haec respicit Deum in se sub ratione extrinseca revelantis, charitas autem sub ratione intrinseca essendi, et bonitatis. Considerando ergo bonitatem et perfectionem habitus hoc modo, est entitativa, et substantialis et essentialis, sicut ordo ad objectum dicitur ipsi competere in genere entis, quod maxime verum est de habitu Theologico, et per se infuso, qui comparatur potentiae, non solum, ut dat facilitatem, sed etiam simpliciter posse, in quo distinguitur ab acquisito ; ergo comparatio charitatis ad reliquas virtutes, et dona secundum excessum hoc modo, est in genere entis, imo repugnat comparationem abstrahere a charitate in ratione entis ; omnis enim perfectio in ratione habitus convenit charitati ex objecto, ut ad ipsum operatur, vel circa ipsum mediante suo
, actu, et hoc modo etiam competit charitati omnis perfectio excedens, de qua Apostolus, nempe ex inclinatione propria ad objectum, et ex inclinatione objecti respective ad reliqua. Quod si detur aliquis actus charitatis necessarius, ut procedit a potentia, ille habebit omnem perfectionem secundum inclinationem debitam tam hab itus quam objecti, ut patet in patria, si necessario agit voluntas circa finem. Patet etiam in Deo, si admittatur in eo attributum charitatis diversum a voluntate, cujus actus est perfectissimus; quod ergo actus liber charitatis dicatur bonus ex objecto bonitate moris, non denotat aliquem alium modum specificandi
actum, aut habitum, diversum ab eo, qui competit ei in genere entis, et quando agit necessario, sed denotat differentiam ex parte modi agendi potentiae libere cum indifferentia, quatenus bonitas actus inquantum sic agit, sicut et ipse actus potuit non esse. Denotat praeterea subjectionem potentiae ad legem et regulam objectivam ex quibus, praeter bonitatem naturalem actus, redundat quaedam alia, quae dicitur conformitatis ; haec tamen supponit necessario bonitatem naturalem actus ex objecto, et in esse entis, sine qua nequit esse, neque haec bonitas excedit bonitatem aliorum actuum, nisi quia actus ipse ex objecto ita excedit in esse entis ; reliqua enim possunt esse aequalia, ut libertas, et conformitas et obligatio suo modo.
Praeterea, in charitate est quaedam alia bonitas, quae dicitur meriti, inquantum excedit secundum hoc esse morale, reliquas virtutes nequit abstrahere a bonitate entitativa, nam esse perfectius meritum in charitate, quam in aliis provenit tam intrinsece, quam extrinsece ex perfectione ejus entitativa. Intrinsece, inquam, quia charitas ex inclinatione sua naturali operatur immediate circa finem, et propter ipsam finis bonitatem, ut objectum proprium, quod nulli alteri virtuti competit. Hinc oritur, quod nulla alia virtus possit ordinare proxime et immediate in finem opus meriti, nisi sola charitas, quae est finis ut objecti ; sic ergo complet meritum in aliis inferioribus secundum perfectissimam rationem meriti, nempe circumstantiam finis, et ultimum complementum, ideoque dicitur forma virtutum inquantum ordinantur ad finem ultimum in re, quod attingunt solum mediante charitate, et sine qua in genere meriti proprie dicti, sunt mortuae, ut fides: hoc totum competit charitati secundum perfectionem, quam habet in esse entis ex se, ut est ad suum per se objectum.
Extrinsece competit charitati esse principium meriti, inquantum Deus primario acceptavit et ordinavit rationem meriti in nostris operibus, mediante charitate tanquam principio et complemento meriti modo dicto ; sed neque haec divinae providentiae ordinatio abstrahit ab entitativa perfectione charitatis. Quod probatur, quia divina providentia, qua ordinavit meritum et praemium in nostris operibus, processit immediate ex fine tanquam principio seu motivo, disponens ordinem in reliquis in ordine ad finem et propter finem, in esse operari et quiete ; quae dispositio est secundum exigentiam rerum et mediorum quibus reducitur creatura in finem. In primis electio ad gloriam seu ad finem tam objectivum quam formalem, licet juxta sententiam Augustini, et communiorem Scholae, praescindat a meritis, non praescindit a charitate ut est principium operandi immediate circa finem, in qua operatione consistit beatitudo supernaturalis formalis, et per quam unitur potentia fini objectivo in se ; praescindit tamen a fide spe, et reliquis principiis meriti qua sunt ejus principia. Quamvis autem Deus posset velle gloriam absolute creaturae, et conferre seipso, tamen electio ejus ad gloriam non necessario sic interpretanda est praecisive, sed respective ad modum magis connaturalem creaturae, qua ipsa concurreret ad propriam operationem, et consequenter ut elevata per principium habituale. Deinde, sequitur adoptio per justitiam habitualem, quae consistit vel in ipsa charitate, vel certe in aliquo, cui necessario connexa est charitas, de quo jam non dissero ; hic ergo actus divinae providentiae primario respicit charitatem, cui incompatibile est de facto peccatum grave, quod est ad mortem, et si dicatur adoptionem respicere etiam alia dona, ut fidem et spem, quae integrant justitiam nostram habitualem, ut decernit Trid. sess. 6. cap. 1. non tamen eodem modo neque in eodem gradu attingit fidem et spem, sicut attingit charitatem, quia has potius ut partes integrantes ; charitatem vero ut justitiam essentialem, et illae manent cum peccato mortali, non ita charitas. Unde charitatem respicit adoptio ex altiori modo et principio divinae providentiae quam reliqua duo, immediatius enim se habet ad finem, et perfectius conjungit non compatiendo peccatum, quam reliqua duo, quae ad charitatem ordinantur, sive ut habitus sunt, sive ut principia operandi proxima. Deinde, sequitur tertius actus, qui est praedestinationis per merita, quatenus creatura in operando ordinatur ad finem acquirendum ; hoc actu principalius determinatur charitas ut principium operandi, ut patetex supradictis,ex quo est meritum completive, et in ordine, ad quem tam virtutes quam dona ordinantur complete, ideoque dicitur plenitudo legis Matth. 22. et loco praefato ab Apostolo dicuntur reli -qua nihil valere sine charitate ; et Augustino .15. de Trin. cap. 19. ait: In donis Dei nullum est magis donum charitate, aut aequale. Tandem in ipsa retributione manet charitas, evacuantur caetera ut fides, spes, prophetiae, etc. Ex quibus sequitur charitatem esse perfectissimam etiam in genere entis, et habitus tam ex extrinseca inclinatione et objecto, tam etiam ex ordine divinae providentiae, quae ex altiori principio, nempe ex ipso fine, inquantum immediatius attingitur a charitate ex propria inclinatione respicit: et ordinat charitatem, spectando ejus perfectionem, quantum ad primum electionis, ut est principium beatitudinis ; quantum ad secundum adoptionis, ut immediatius se habet ad finem ex natura sua, et magis actu repugnat peccato, nec potest in suo actu obliquari, quantum ad tertium ex eadem ratione, charitas enim non agit perperam, non inflatur, non quaerit quae sua sunt, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, etc. 1. ad Cor. 13. et universalitate sui motivi et perfectionis caetera ordinat, quod ipsi competit ex perfectione entilativa, et idem de ultimo actu ejus in retributione. Ex quibus apparet interpretari non posse Apostolum per distinctionem praemissam: excessus enim secundum quid non est sufficiens ut absolute dicat Apostolus charitatem esse majorem. Unde expresse D. Thomas locis citatis, et potissimum 1. 2. quaest. 66. art. 2. dicat charitatem esse perfectiorem fide secundum speciem. Accedit praeterea, ut censent Doctores gravissimi, sententiam oppositam de perfectione fidei in esse entis super charitate accedere in aliquo ad extremum errorem haereticorum, qui fidem superexaltat et negant omne meritum ex parte nostri in rigore meriti. Itaque tenendo sententiam oppositam, magis insistendum est solutioni quam ex aliis adducit Doctor sustinendo lumen gloriae excedere charitatem. Hanc solutionem
recte impugnat Doctor in littera, et improbatio ejus partim dependet ex perfectione objecti, partim ex perfectione potentiae, quatenus intellectus praefertur voluntati. Primam rationem supra ad oppositum deduximus in quaestione principali probando fruitionem excedere visionem ; secunda probatio ex perfectione potentiae nec nobis, neque adversae parti favet, quia est ipsa conclusio controversa. Prosequemur probationem ex ordinatione Hierarchiae, in qua Seraphim qui est supremus ordo, denominatur specialiter ab excessu charitatis, et sic arguraentor : Superior ordo sumit denominationem a perfectione superiori illi convenienti, et per quam excedit inferiorem ordinem, et denotat sicut gradum superiorem in Hierarchia, ita etiam perfectionem propriam illius, secundum quam in eo gradu constituuntur in ordine ad Deum, et in ordine ad inferiores; sed Seraphim est supremus ordo secundum omnes, et denominatur a charitate, Cherubim a scientia, qui proxime accedunt; ergo suprema perfectio est charitas. Major probatur, quia licet ex vario modo et ordine quo Patres enumerant diversas Hierarchias Angelorum, et ordines ad singulos spectantes, oriatur aliquod discrimen quoad inferiores ordines, tamen uno consensu statuunt Seraphicum ordinem esse supremum, et immediatius se habere ad Deum. Patres autem enumerant per illas proprietates, spiritus Angelicos, ut constituant in eis discrimen gradus et dignitatis juxta modum, quo eamdem differentiam designat Scriptura, et tradit, cujus locutiones communi Patrum consensu receptae, et in eum sensum declaratae, accedente traditione, probant praemissum ordinem esse dignitatis per denominationes diversas discretae. Videatur Dionysius de caelesti hierarchia cap. 5. sequentibus, Iustinus Martyr epistola ad Trallianos, Hippolytus martyr in orat, de consummat. Mundi, Clemens Roman. constit. Apost. lib. 8. cap. 12. Hilar. in Psalm. 1 34. Cyrillus Alexandrinus lib. 1. in gent. Martialis Papa in epistola ad Tolosan. cap. 12. Chrysost. homil. 4. in Gen. Gregorius 32. Mor. cap. 18. alias 25. et homil. 34. in Evangelia, Isidorus in lib. sentent. cap. 10. Beda in lib. Variarum qq. quaest. 9. Sedulius in cap. 1. ad Ephes. Bernardus serm. 27. in Cantica, Rupertus lib. 2. in Gen. c. 15. Videantur Interpretes in Paulum ad Romanos 8. ad Colossenses 1. et 1. ad Corinth. 15. ad Ephes. 1. et 1. ad Thessal. 4. ad Heb. 9. et Sententiarii in 2. dist. 9. et I. part. quaest. 108.
Ex his patet minor, et probatur consequentia gradatim, nam Angeli, ut patet, dicuntur missi, et administratorii spiritus, quod nomen licet commune sit omnibus Angelis infimae Hierarchiae, tamen appropriatur infimo ordini illius Hierarchiae, qui communi vocabulo generis designantur, et praesunt privatis personis ; ab his ascenditur ad Archangelos, quod est nomen designans principalitatem ministerii, et praesunt bono communi, ut regnis, civitatibus, provinciis: ab his ascenditur ad Principatus, qui sic dicuntur, quia praesunt in ministerio duobus reliquis, et universitati, et particularibus, ideoque congruitate muneris et dignitatis majoris dicuntur Principes. Sequuntur Potestates, ad quos ex Dionysio pertinet determinare omnia, quae fiunt a tribus ordinibus infimae Hierarchiae, et secundum dispositionem divinae voluntatis et providentiae spectant, ita ut executio ad inferiores spectat; et addit Gregorius eorum potestati maxime subesse adversas virtutes, et ab eis maxime refraenari. Mox enumerantur Virtutes, ad quas spectat ex Gregorio operatio miraculorum. Dionysius autem cap, 8. dicit virilem quamdam fortitudinem designare, qua in omnibus divinis suis actionibus ad imitationem Dei potenter assurgunt, etc. His supereminent Dominationes: Intelligentiae quaedam superiores omni inferiori submissioni liberae, et omni servili, et imminulioni obnoxio opere superiores, etc. ut ait Dionysius, hoc denotans, eos non esse missos ad aliqua opera externa, aut mun di gubernationem, sed praeesse omnibus inferioribus in mysteriis invisibilibus. Gregorius autem explicat dominationem dici a subjectione reliquorum inferiorum, et designare praeeminentiam.
Tertia et suprema Hierarchia non intendit divinae providentiae, sed Deo ipsi immediatius assistunt, quorum diversitatem in perfectione colligunt Patres ex modo quo ipsi uniuntur, vel ex perfectione et excellentia actuum, quos circa Deum exercent, et per immediatam influentiam, quam ab illo recipiunt. Throni dicuntur ex eo quod sint Dei sedes: supra hos statuuntur Cherubim, quia perfectione divinae scientiae pollent. Ultimus autem et perfectissimus ordo est Seraphinorum, quia ardentissimo amore et charitate in eum feruntur. Ergo cum diversitas ordinum in Angelis designetur secundum perfectionem, ex eminentia unius super altero, ita ut incipiendo ab ultimo secundus dicat et perfectionem infimi, et gradum eminentiorem, sequitur charitatem, quae suprema est Seraphinorum, ex sensu Patrum excedere perfectionem scientiae, quae est Cherubinorum.
Respondent aliqui, ut Ferrariensis, sufficere ut amor in patria secundum quid sit perfectius, ut ab eo sumat distinctionem ordo. Contra, in primis hanc perfectionem amoris secundum quid, vel intelligis moralem, vel certe quatenus amore magis adhaeret voluntas, quam intellectus visione: utrumque horum jam probavimus arguere perfectionem amoris simpliciter super scientia, et non tantum secundum quid. Accedit in sententia asserentium amorem in patria esse necessarium, non inveniri moralitatem hanc in amore beatifico: si ergo Deus perfectius communicatur per amorem quam per visionem, sequitur etiam amorem praestare visione; hanc autem rationem excessus in amore docet Ferrariensis, quam sic retorqueo : Perfectio beatitudinis objectivae consistit in communicatione Dei mediante operatione: ergo si perfectius communicatur mediante amore, amor perfectius unit, et consequenter est praestantior beatitudo in se, et perfectior actus.
Deinde, ex gradato progressu quo Patres distinguunt Hierarchias, et ordines Angelorum, volunt designari distinctionem eorum secundum substantialem perfectionem, per quam ex gradu dignitatis et perfectionis in actibus accedunt ad Deum magis. Dionysius cap. 5. Enuntiant, inquit, sanctorum voluminum traditiones
superiores substantias esse graduum inter se celsitudine differentes, etc. Hanc autem differentiam graduum et celsitudinis non aliter explicat Scriptura, quam ex appellatione cuique, et munere assignato, prout etiam ipse Dionysius et Gregorius explicant. Isidorus : Pro graduum dignitate ministeria sunt illis distributa, etc. Item, Gregorius Nazianzenus in orat. 49. et Damascenus lib. 2. cap. 3. sub disjunctione indecisum relinquunt, an pro splendoris dignitate sedes cuique constituta est, an etiam contra pro sedis classisque suae discrimine splendorem ipsum receperint, ita ut non dubitent excessum esse in sede et splendore proportionato ; atqui in caeteris ordinibus designatur discrimen perfectionis absolute et simpliciter, non autem secundum quid; ergo in supremo ordine differentia gradus etiam sic debet esse secundum perfectionem absolutam, et simpliciter, et non tantum secundum quid. Probatur consequentia, quia quanto magis acceditur ad ultimum, quod est in perfectione secundum differentiam extremorum; quoad perfectionem tanto magis attenditur perfectio simpliciter et absolute, quia reliqua comparata ad ultimum, tanquam ad mensuram per participationem aliquam ejus, dicuntur perfecta, v. g. in speciebus sub eodem genere, illa dicitur caeteris perfectior, quae magis accedit ad speciem perfectissimam, quae est metrum et mensura aliorum, et ita etiam contingit in reliquis, quando proceditur ad perfectionem ultimam et supremam: ergo nequit illa dici perfectio secundum quid in comparatione aliorum inferiorum, mensura enim est extra totum genus mensurati ; ergo si Archangeli simpliciter, et non secundum quid excedunt Angelos, quantum ad perfectionem ministerii, et hos excedit Principatus, ita etiam in reliquis idem ordo est servandus. Eodem etiam modo sicut una Hierarchia excedit aliam: qui excessus ex sanctis Patribus denotatur per sedes et gradus illuminationis aliarumque perfectionum, perinde servatur idem ordo perfectionis in reliquis omnibus, ut ipsi inter se ordines comparantur. Cum itaque Scriptura et Patres per ejusmodi nomina et dignitates diversas absolute loquantur tanquam de gradibus perfectionis differentis, per quos differentia Angelorum, et ordo designatur, sic etiam absolute accipienda est in omnibus; ergo ordo ipse dignitatis et perfectionum debet attendi secundum progressum gradatim ad supremum et perfectissimum.
Alii respondent Seraphinos habere nomen a charitate et amore beatifico non simpliciter, sed ut habent rationem dotis. Contra, haec solutio libera est, quia amor beatificus non habet rationem dotis aut gloriae accidentalis, sicut neque substantia rationem accidentis consequentis. Deinde, haec differentia potius reducenda est ad amorem simpliciter, quam ad amorem sub ratione dotis, quia in amore simpliciter conceditur Seraphinos emine re ; differentia autem sumenda est ab eo quod simpliciter se habet, et non ab aliquo accidentali, id est, sumi debet ab eo quod immediatius se habet ad substantiam, qualiter se habet amor beatificus.
Alii respondent Seraphinos sumpsisse nomen et differentiam ab eminente charitate includente simul eminentem scientiam, ita ut sicut in amore superant Cherubinos, ita etiam in scientia. Contra, quamvis admittatur etiam in Seraphinis excessus scientiae non a scientia, sed ab amore sumunt nomen et differentiam ; ergo sive in scientia, sive non, excedunt alios, sequitur amorem esse perfectiorem scientia: si autem comparatio fiat amoris ut includentis scientiam, ad scientiam nude sumptam, comparatio est inutilis, quia in
Cherubinis est etiam amor proportionatus scientiae beatifieae, quia visio et fruitio adaequantur, ut communiter supponitur. Alii respondent hanc distinctionem convenire Seraphinis ex amore, quia familiarius ad Deum accedunt. Contra; ergo amor, in quo fundatur illa familiaritas, etiam excedit in Seraphinis, et consequenter perfectior est scientia. Probatur, quia in Republica bene instituta nobiliores magis accedunt, et familiarius utuntur Principe, ejusque secretis communicant.
Alii respondent Hierarchias non sumere appellationem aut distinctionem ab actibus et donis, in quibus habuerunt subordinationem in via, quia in actibus beatificis non dicunt subordinationem, quos immediate a Deo recipiunt. Hanc sequitur Vasquez cap. 8. Molina1p. q. 63. art. 1. et quidam alii. Contra, Patres non loquuntur de Hierarchia, ejusque ordine, ut fuit in via, sed ut modo est in patria respective ad Deum, ut secundum alium et alium gradum perfectionem divinam participant, et etiam influxum. Deinde, ut sunt administratorii in statu beatitudinis ad procurandam salutem hominum, ex Paulo ad Heb. i. prout recipiunt dispositionem divinae voluntatis, et revelationem secretorum Dei in ordine ad executionem divinae providentiae. Unde ex perfectione, quam habent in patria declarat Dionysius, et reliqui Theologi appellationem et differentiam eorum, et prout de facto sunt administratores divinae providentiae in ordine ad homines, quod ipsis competit in termino et. statu beatitudinis, quem receperunt antequam homo crearetur. In hac providentia principalius versatur Scriptura, quae hominibus data est, et in qua ordo perfectionis inter Angelos beatos, ut sunt in termino, declaratur ; quod autem aliqua
Hierarchia instituta sit inter ipsos Angelos viatores quoad se, nihil facit ad salutem hominum, neque ad providentiam supernaturalem Dei, ut respicit salutem hominum, in qua versatur Scriptura. Haec etiam ipsa disparitas perfectionis inter Angelos in via probat disparitatem eorum in patria, quia dona gratuita Dei in ipsis perseverantibus non fuerunt infructuosa ; sed in eo gradu quoad perfectionem excedebant, et dabantur ad finem salutis ipsorum, in eodem gradu etiam perduxerunt ad finem servata eadem proportione, quem ut pertigerunt, perfectius ordinat Hierarchias respective ad Deum et inter se, et maxime quoad administrationem providentiae, ut concernit hominem; ex perfectione itaque qua attingunt finem in patria sumpta est appellatio et distinctio ministerii, ita ut quo perfectius et immediatius attingunt finem, et perfectior est eorum influxus in hominem, et altiora media attingunt, et ministeria. Quod probatur, quia ut Angeli praecise sunt in termino, communicant nobiscum, tanquam cives ejusdem reipublicae ordinatae ad eumdem finem, quo jam potiuntur Ange Ii, sed in via nulla fuit, aut potuit esse communicatio Angeli ad hominem ; ergo nomen et distinctio revelata eorum in Scriptura ad statum spectat, in quo communicant de facto Deo, ut fini, et hominibus electis inscriptis civibus in civitate caelesti. Quod patet, v. g. Throni dicuntur a Dionysio, substantiae ab omni terreni affectus humilitate longissime remotae, etc. Divinum illius adventum absque ullius perturbationis aut materiae impedimento suspiciunt, etc. ad ipsius suscipiendos fulgores semper patent, etc. quod maxime de ipsis in termino verificatur. Suscipiunt, inquit, apti sunt, etc. non dicit suscipiebant. Similiter Gregorius dicit Thronos esse vocatos, quibus ad exercenda judicia semper Deus omnipotens praesidet, quia jam Thronos Latine sedes dicimus, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernit Throni dicuntur, etc. Judicia autem intelligit Gregorius praecise respective ad providentiam praesentem circa homines ; ergo similiter Seraphim dicuntur a charitate in patria, et secundum hanc excellunt caeteros ejusdem Hierarchiae supremae; ergo et ipsa charitas excedit reliqua dona. Ratio etiam pro opposita responsione non convincit, nam perfectio Hiaerarchiae primario sumitur ex communicatione ad Deum, ejusque influxu in Angelos, ex cujus radice oritur alia perfectio excedens, qua Angeli influunt in inferiores, ut homines, et etiam Angelos, non ipsam beatitudinem, sed secreta Dei, et dispositiones suae providentiae in ordine ad salutem hominum ; a posteriori etiam ex hac perfectionis excellentia, colligitur perfectio beatitudinis, ex qua redundat; unde sequitur intentum, nempe cum amor et charitas sit excessus Seraphinorum ultra inferiores, in iis consistere supremum gradum perfectionis in patria. Quod autem aliqui dicunt explicando praedictam responsionem, nempe amorem excellere scientiam, quia ex altiori principio per se colligitur perfectio effectus, non urget ex dictis. Respondent tandem alii ex perfectione quidem amoris colligi perfectionem supremi ordinis, tamen non inde inferri distinctionem , sed a proprietatibus quibusdam nobis ignotis ; sed haec ratio nihil facit, quia si ex perfectione amoris colligitur excessus supremi ordinis in dignitate, sequitur amorem esse supremam perfectionem, quidquid de alia differentia ignota dicatur, neque alios ordines accedere ad tantum gradum perfectionis, ac proinde quoad hoc differre.
Quod ergo aliqui urgent de commensuratione scientiae beatificae et amoris, id concedimus, sed asserimus majorem esse scientiam beatificam in supremo ordine quam in aliis. Quod autem perfectio Cherubinorum sumatur a scientia eminente, in quo excellunt, id intelligendum est quoad reliquos ordines inferiores, non autem quod excellant ordinem superiorem, nam in processu ad perfectionem et dignitatem, quidquid habet inferius continetur perfectiori modo in superiori, et aliud, excellentius superaddit, in quo excedit, ut patet in subordinatione Hierarchiarum et ordinum, et perfectionibus enumeratis; nam Archangelis competit altiori modo cura etiam privatarum personarum, quam Angelis, quia ex perfectiori fine boni communis, et universalis, et sic de reliquis dicendum.
Superest tertium membrum praemissae litterae Doctoris circa intelligentiam Philosophi, de eo in quo statuit beatitudinem, et tam prima quam secunda solutio est vera. Quoad primam superius diximus in primo paragrapho hujus quaestionis: quoad secundam optime respondet Doctor, nempe per contemplationem utriusque potentiae actum comprehendi, nam Philosophus pro eodem sumit potentiam rationalem, mentem, propositum, artem, electionem, intellectum, appetitum, in lib. Eth. 9. Met. et 3. de anima, et 2. Phys. Per contemplationem ergo intelligit utramque mentis operationem, ut etiam expresse docet D. Thomas in 3. dist. 27. quaest. 1. art. 4. ad 1. et de veritat. quaestione 22. art. 11. ad 12. quin priori loco asserit ita intendere Augustinum, quod verissimum est, ut patet variis in locis, et specialiter 12. de Trinit. cap. 3. et cap. 4. ubi agit de portione superiori et inferiori mentis, ita ut superior in contemplatione aeternorum et incommutabilium sit inferior circa gubernationem temporalium. Cum igitur disserimus, inquit, de natura mentis humanae, de una quadam re disserimus, nec eam in haec duo, quae commemoravi (supple portionem inferiorem et superiorem), nisi per officia geminamus. Itaque cum in ea quaerimus Trinitatem, in tota quaerimus, non sperantes actionem rationalem in temporalibus a contemplatione aeternorum, ut tertium aliquod jam quaeramus, quo Trinitas impleatur, sed in tota natura mentis ita Trinitatem re-periri opus est, ut si desit actio temporalium, etc. in una nusquam dispertita mente Trinitas inveniatur, et facta ista distributione, in eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum" nempe in portione superiori) non solum Trinitas, sed et imago Dei, in hoc autem quod derivatum est in actione temporalium, etiamsi Trinitas possit, non tamen imago Dei possit inveniri, etc. In ea ergo portione mentis, quae spectat ad contemplationem aeternorum est Trinitas et imago Dei secundum Augustinum, quarum neutra sine voluntate et ejus operatione consistit. Videantur Doctores in 2. dist. 24.