IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Tertium medium est, etc. Tertia ratio sumitur ex comparatione actus ad actum sic : Causa aequivoca efficiens est nobilior suo effectu ; sed actus intellectus est causa actus voluntatis, quia illo posito ponitur actus voluntatis, eoque sublato, aufertur. Patet etiam quod sit causa aequivoca.
Contra, retorquet hoc medium ad oppositum : Voluntas imperat intellectui: ergo actus voluntatis est causa aequivoca respectu actus intellectus. Haec ratio duplicem sensum habet, nempe ut intellectus solum per modum applicantis finem per cognitionem, seu ipsa cognitio sic applicans, inquantum praecise applicat, dicatur causare volitionem, et non influendo intrinsece et physice esse in volitionem; vel certe ut non solum applicet, sed etiam influat physice in ipsam volitionem, qua in re variae sunt sententiae, ut infra videbitur: utroque modo potest intelligi reductio argumenti ex parte voluntatis, nempe ut vel applicando, vel simul influendo causat actum intellectus, quia non est major ratio cui intellectio influat in sequentem volitionem, quam volitio in sequentem intellectionem.
Confirmat ergo rationem praemissam, primum ex Anselmo et Augustino, qui docent voluntatem uti aliis potentiis: deinde ex Philosopho 9. Met. cap. 15. dicente posteriora generatione esse perfectiora. Item, quia volitio habet rationem finis respectu actus intellectus, ita ut cognitio ad amorem, nempe practica, non e contra amor ad cognitionem ordinetur. Quod patet ex Anselmo, cap. 1. lib. 2. cur Deus homo, et Augustino 19. de Civit. c. 14.
Circa difficultatem non est quod diutius inhaereamus, quia est principalis quaestionis argumentum, ideoque tantum explicandum erit quid dicendum est consequenter. Potest esse difficultas de amore amicitiae, vel de amore concupiscentiae, an scilicet voluntas amet alterutro modo visionem propter se ut finem amoris, vel e contra. Potest esse difficultas etiam de amore viae aut patriae, quantum ad amorem viae, qui charitatis est et amicitiae. Plerique adversariorum nobiscum consentiunt hunc esse finem cognitionis practicae, et in via non amari scientiam boni propter se, sed propter prosecutionem, ad quam ordinatur; admittuntque charitatem esse perfectissimum donum in via, et perfectius conjungere nos Deo, quam scientiam, quia ipsa est plenitudo legis,ad quam caetera media ordinantur tanquam ad finem ultimum in via, a qua dependet per se beatitudo in patria ; finis autem ultimus non ordinatur ad alium finem ex Philosopho, 1. Eth. cap. 1. et 2. Met. text. 8. De hac difficultate satis dictum est in praecedenti paragrapho. Addi solum potest gratiam excitantem et adjuvantem ordinari in via ultimate ad praeparationem voluntatis. ut amore inhaerat Deo.
Loquendo ergo de amore amicitiae in patria, ille primo et directe ordinatur ad finem objectivum tantum, ut probatum est contra Cajetanum; et aliqui negant aut visionem aut amorem esse propter finem. Sed hic loquimur de fine ut objecto movere ad se, eo modo quo dicitur se habere ad intentionem, non vero de fine cujus gratia, ut est ad ipsum electio mediorum: amor ergo amicitiae in patria directe tantum respicit objectum beatificum in se et propter se. Quod si autem loquamur de amore reflexo ex motivo amicitiae, aliqui dicunt sic magis amari visionem, quia est perfectior in se in esse entis, et quia est ipsa beatitudo, et magis bonum Dei, quatenus per visionem magis nobis, et perfectius communicatur, et habeat esse in creatura rationali. Alii etiam, qui in opposita sententia sunt, attribuentes visioni rationem formalem, primariam saltem beatitudinis, docent amore concupiscentiae magis amari visionem, quia est majus bonum totius et voluntas sit appetitus universalis primo inclinans in bonum totius, amore vero amicitiae magis amari actum voluntatis. Haec non sunt consentanea, nam amor amicitiae sicut respicit bonum amici, et majus ejus bonum, si bonum extrinsecum Dei, vel honor magis consistat in visione quam in amore, et visio sit perfectior Dei communicatio seu participatio, videtur ex affectu amicitiae praeferenda.
Dicendum ergo est, sequendo scopura resolutionis hactenus defensae, quod amor sit finis visionis, et hanc ordinari ad amorem, non e contra. Hanc probavit Doctor sub initio quaestionis principalis contra sententiam adversam; nam rationes ejus huc tendunt, ut probent amorem magis diligi a voluntate quam visionem. Declaratur ergo, quia si considerentur in esse entis, amor est perfectior in esse formae, et servato ordine inter formas, quo status fit ad ultimum in perfectione, hinc status est in amore. Si considerentur praeterea secundum perfectionem, qua uniunt objectum operanti, amor excedit, quia est perfectior beatitudo, et ultimum complementum, per quod perfectius communicatur finis in esse finis. Si considerentur praeterea ut sunt bonum extrinsecum Dei, ex quo laus et honor in ipsum redundat, sequitur amorem praeferri. Similiter si considerentur praeterea ut bonum ipsius creaturae secundum affectum concupiscentiae, sequitur idem. Probatio horum petenda est ex dictis in tota quaestione, ne hic repetenda sint, et reducitur ad fundamentum principale totius quaestionis.
(h) Respondeo, nec actus intellectus, etc. Docet actum intellectus non esse causam totalem volitionis, si ullo modo est causa
( de hac difficultate ex instituto disserit in 2. dist. 2b. et aliis in locis, quam hic ex instituto prosequi non libet, quia ad propositum parum refert ), sed est causa partialis subordinata voluntati, et non ipsi praedominans ne destruatur libertas, nam alterutro modo praejudicaret libertati, et potissimum si esset causa totalis, ut probat bene in textu ; demus ergo intellectionem esse causam partialem subordinatam voluntati, ut servetur libertas, quamvis etiam neque hoc putem esse de mente Doctoris, sequeretur voIitionero excedere intellectionem, nam quo plures causae perfectae requiruntur ad productionem actus vitalis, eo magis concluditur ejus perfectio. Patet discurrendo per singula ; ergo idem in proposito. Ad aliud, quod in probatione praemissa adducitur pro efficacia intellectionis respectu volitionis, respondet juxta ea quae disserit in primo dist. 1. quaest. 4. ubi probat voluntatem non necessario fine sibi ostenso frui, quamvis ostensio necessaria sit.
(i) Aliter arguitur, etc. Adducit aliud argumentum pro excessu actus intelligendi super amore, quia nempe intellectio est magis eligibilis sola quam volitio sola ; intellectio enim est actus naturae intellectualis, non ita volitio, sed quaedam inclinatio, sicut gravis ad centrum. Hanc rationem retorquet, quia ille actus est eligibilior, quo habens est simpliciter bonus, prae eo actu quo non fit simpliciter bonus ; sed Augustinus lib. 11. de Civit. cap. 28. Neque vir bonus merito dicitur, qui scit quod bonum est, sed qui diligit, etc. inde concludens in iis qui ordinate amant ipsum amorem magis amari, quod est intentum. Quod si dicas, in via id intelligendum est, non refert, quia ex modo se habendi actus ad actum in via, colligimus etiam perfectionem unius potentiae prae alia.