Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. Sed quaeritur, si homines ad quos sermo Dei factus est, dii vocantur, utrum et Angeli vocandi sunt dii; cum hominibus justis et sanctis maximum praemium promittatur aequalitas Angelorum. Et in Scripturis quidem nescio utrum vel possit, vel facile possit reperiri, aperte dictos Angelos deos; sed cum de Domino Deo dictum esset, Terribilis super omnes deos, cur hoc dixerit, continuo velut exponendo conjunxit, Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 4, 5) . Super tales deos dixit Dominum terribilem in sanctis suis, quos coelos fecit, a quibus daemonia terrerentur. Sic enim sequitur, Dominus autem coelos fecit. Non ergo, Dii sine additamento; sed, Dii Gentium daemonia: superius tamen, Terribilis, inquit, super omnes deos; non ait, super omnes deos Gentium, quamvis intelligi hoc voluerit, addendo quod sequitur, Quoniam dii Gentium daemonia. Quod quidem in hebraeo dicitur non ita esse scriptum; sed, Dii Gentium simulacra. Quod si verum est, multo magis credendi sunt Septuaginta divino Spiritu intepretati, quo Spiritu et illa dicta sunt quae in hebraeis litteris sunt. Eodem namque operante Spiritu, etiam hoc dici oportuit quod dictum est, Dii Gentium daemonia: ut intelligeremus sic etiam in hebraeo positum, Dii Gentium simulacra; ut daemonia potius quae sunt in simulacris, significarentur. Nam quod attinet ad ipsa simulacra, quae graece appellantur idola, quo nomine jam utimur pro latino, oculos habent et non vident; et caetera quae de his ideo dicuntur, quia omni sensu carent: quocirca nec terreri possunt, quia nisi ea quae sentiunt, terreri utique non possunt. Quomodo ergo dictum est de Domino, Terribilis est super omnes deos, quoniam dii Gentium simulacra, nisi per simulacra intelligantur daemonia, quae terreri possunt? Unde ait et Apostolus, Scimus quia nihil est idolum: hoc enim retulit ad materiam terrenam sensu carentem. Item ne quisquam putaret non esse aliquam viventem sentientemque naturam, quae Gentium sacrificiis delectetur, adjunxit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20) . Si ergo nusquam in eloquiis divinis reperitur sanctos Angelos appellatos deos, ea mihi causa potissimum occurrit, ne isto nomine homines ad hoc aedificarentur, ut ministerium vel servitium religionis, quae graece liturgia, vel latria dicitur, sanctis Angelis exhiberent; quod nec ipsi exhiberi ab hominibus volunt, nisi illi Deo qui et ipsorum et hominum Deus est. Unde multo utilius Angeli vocantur, qui latine nuntii nuncupantur; ut per nomen non substantiae, sed officii, satis intelligamus illum Deum a nobis eos coli velle, quem nuntiant. Totam ergo istam quaestionem breviter Apostolus solvit, ubi ait: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et 1758 domini multi, sed nobis unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 4-6) .