IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Praeterea in bonis, etc. In hac littera prosequitur Doctor idem argumentum de perfectione amoris super intellectione, et confirmat rationem ultimam praemissam, quam retorsit in sententiam contrariam; confirmat autem primo ex loco a contrario sic : Illud est eligibilius, cujus oppositum est magis fugiendum et detestandum, seu odibilius; sed praescin dere intellectionem etvolitionem, ita ut non includant se mutuo, oppositum intellectionis non est ita odibile, sicut oppositum volitionis seu amoris Dei ; ergo,etc. Probatur minor de opposito contrario, quia nulla ignorantia Dei, etiam infidelitas, quae positive opponitur scientiae Dei, est ita detestanda, sicut est odium Dei, ut opponitur charitati, si illud dari potest. Secundo probat eamdem minorem de opposito contradictorio, quia non diligere Deum, quando dilectio in potentia propinqua haberi potest, est vituperabile et peccatum, quia intelligens Deum, et nullo modo diligens, peccat: similiter actu cogitans peccatum, et sine omni displicentia peccat, non intelligens autem, quando tamen est in potentia propinqua ad intelligendum, non est vituperabile, nec peccatum.
Ad hoc argumentum varie respondent Doctores, nam qui docent visionem esse perfectionem, quam sit amor patriae, dicunt etiam odium Dei esse minas malum, quam sit error pravae dispositionis, ut opponitur contrarie visioni, quia visio est amabilior, quam sit fruitio. Unde quidquid sit in via, ubi amor habet rationem actus moralis, et sic excedit in malitia odium quodcumque aliud peccatum: tamen in patria, ubi amor non habet rationem actus moralis, et exceditur a visione, odium non est majus malum quam sit ignorantia positiva Dei, ut est error pravae dispositionis, si cum visione dari possit. Eodem modo responderunt alii, qui dicunt fidem esse perfectiorem in genere entis, quam sit amor viae, quia licet amor in genere morali excedit, tamen in genere entis excedit fides, et sic infidelitas in genere entis est majus malum quam odium, licet sit hoc malum morale majus.
Contra utramque solutionem probatum est hactenus amorem etiam in genere entis excedere cognitionem ; quo supposito argumentum recte concludit et confirmatur : Magis opponitur odium Dei in esse entis quam infidelitas, aut error positivus circa veritatem: ergo odium est majus malum quam sit error. Probatur antecedens, quia odium opponitur immediate Deo, ut est in se finis, et omne bonum, et quantum est ex natura rei tollit quantum est in se finem quoad esse, et totum ordinem creaturarum ad finem: hoc autem non facit error circa veritatem Dei; ergo etc. Major probatur, quia odium est velle non esse Dei formaliter ; quidquid enim odio habemus, volumus id non esse, quia abominamur illud in esse, et omnem ejus perfectionem et participationem in aliis, et caetera inquantum ad ipsum ordinantur. Ignorantia autem non tollit nisi veritatem rei in ordine ad intellectum prave dispositum, et prout hic et nunc decipitur ex falsa apprehensione, aut modo quo habitu inclinatur ad errorem, qui redundat ex defectu applicationis et verae repraesentationis objecti. Sed hic actus neque objectum in se attingit formaliter, neque opponitur tam universaliter objecto, modo aliter repraesentetur, sicut odium, quod respicit objectum quoad totum suum esse, et universaliter et immediate attingens objectum etiam recte proposituri), et in se; ergo odium (demus esse actum necessaium, et non liberum ) in esse entis, vel ipsum quod libere elicitur, seclusa consideratione ejus in esse morali, ut sit libere, et sola consideratione ejus in esse entis et actus, ut versatur circa objectum, magis opponitur Deo quam actus infidelitatis ; ergo magis est malum naturale quam actus ille infidelitatis. Et probatur consequentia, quia ille actus potentiae, qui magis repugnat inclinationi ejus, et objecti ut respicitur immediate a potentia, magis etiam in esse actus est difformis potentiae, et objecto, quam actus alterius potentiae qui licet sit difformis objecto in reipsa, non est ei difformis in esse quoad modum quo objectum applicatur potentiae in aliquo extrinseco difformi objecto in reipsa, aut difformis etiam inclinationi potentiae hic et nunc, ut dicit ordinem ad causam proximam, per quam movetur. Sed odium Dei priori modo se habet ad objectum et potentiam, non ita infidelitas aut error pravae dispositionis, sed secundo modo ; ergo odium Dei magis destruit ordinem naturalem quam infidelitas. Major probatur, quia in Deo clare aut perfecte cognito secundum se, nullum potest dari motivum odii aut detestationis, quia est summum bonum nihil includens mali; in voluntate ex altera parte est inclinatio naturalis, et necessaria etiam quoad specificationem ad bonum, maxime summum ; ergo odium ex se repugnat tam objecto immediato, et ut proponitur, quam inclinationi naturali potentiae ad objectum, et sic magis destruit in esse entis et formae ordinem naturalem quam error. Minor cum consequentia probatur, quia infidelitas, aut error non attingit objectum in se immediate, neque ex aliquo motivo intrinseco, sed mere extrinseco et apparenti. Quod autem repugnat alicui ut est in seipso formaliter, magis repugnat quam quod repugnat eidem materialiter: formaliter vero ut est in alio apparenter, et secundum quid, non repugnat, sed infidelitas tantum repugnat materialiter veritati rei, formaliter vero repugnat, inquantum adhaeret opposito, quod ipsi tamen apparenter applicatur. Deinde, considerando naturam et inclinationem intellectus, natus est sequi motionem prout hic et nunc fit per causam proponentem aut propositam ; ergo infidelitas non in eo gradu destruit ordinem naturalem, sicut et odium, neque ita repugnat Deo, seu ipsi opponitur.
Deinde, juxta modum disserendi, et principia adversariorum, inclinatio intellectus est abstrahens ab esse objecti, non ita inclinatio voluntatis, quae tendit ad rem in se, et sua actualitate ; ergo considerando actum odii, ut fertur in objectum, magis determinate opponitur quam actus erroris, loquendo de utroque in esse actus et entis. Quod ergo adversarii confugiunt ad illam distinctionem esse moralis, et esse entis in actibus, nihil conducit, licet distinctio ipsa sit vera, quia etiam in esse entis et actus magis opponitur odium, quia immediatius et sub ratione particulari essendi, et objecto in se quoad substantiam ; non ita actus infidelitatis, qui tantum opponitur materialiter, vel secundum aliquid particulare incompossibile ejus perfectioni, quia praeterea error habet aliquam causam in apparentia, nullam autem in re aut apparentia, causam habet odium Dei; ideoque magis repugnat enti, et esse, et possibilitati quam error ; quod enim magis recedit ab ente et possibilitate, magis repugnat.
Confirmatur secundo ex dictis alias : Odium in esse vitii est supremum malum,
odium, inquam, Dei; ergo in esse actus et entis est supremum malum. Probatur consequentia, quia ideo est prohibitum, quia malum et disconveniens in esse entis, et actus, et pervertens ordinem naturalem in finem ; praeceptum enim supponit haec tanquam rationes, ex quibus inhibetur odium, quia sicut inclinatio elicita in finem est naturali inclinationi creaturae debita, per modum perfectionis naturalis, qua conjungitur suo ultimo perfectivo sive naturali, sive supernaturali, ita praeceptum inhibens supponit hanc exigentiam naturae, et debitum, ita ut ex eo sit juris naturalis indispensabilis ; ergo odium non solum in esse morali quo opponitur regulae morum, sed etiam in esse entis est supremum malum naturale in esse actus secundi, et ideo est contra primum praeceptum naturale de amore Dei in genere, sive naturali, sive supernaturali, et contra inclinationem tam naturalem in finem et elicitam quam supernaturalem elevatam, et hoc loquendo de inclinatione tam activa quam etiam passiva creaturae rationalis ad Deum, ut finem naturalem et supernaturalem, ideoque prohibetur. Actus enim prohibitus lege naturali supponitur in esse entis ut declinans aut adversans ordini naturae, et bono ejus, et prout declinat, aut adversatur, sapit naturam et gradum prohibitionis secundum mensuram, ita minus declinans, et a minori perfectione naturae, sit etiam prohibitum ex inferiori motivo boni: summe declinans sit prohibitus ex motivo superioris boni et majoris naturae; sed odium prohibetur primo et supremo praecepto, et secundum modum perfectissimum praecepti, ut immediate determinat ad finem: ergo est supremum malum naturale in genere actus secundi.
Dices alia pervertere ordinem naturalem, quae non sunt prohibita: ergo non recte astruitur motivum praecepti naturalis. Contra, quia alia sic declinantia, ut quae praecedunt voluntatem, ideo non sunt prohibita, quia non sunt in nostra potestate, de quibus nequit proinde esse lex; sed si sunt in nostra potestate, sine dubio sunt prohibita, si pervertunt ordinem debitum naturae, et qua pervertunt. Ad propositum itaque actus infidelitatis est i rohibitus, sicut et odium, sed non aeque, quia illud est contra regulam et praeceptum fidei; hoc autem contra primum praeceptum. Deinde, amor amicitiae cui opponitur actus odii Dei, magis communicat nobis Deum quam visio, quia infert mutuam redamationem, ex qua redundat communicatio bonorum et affectuum ; ergo odium privat hominem majori bono, quam actus infidelitatis et erroris, qui perinde opponitur visioni et actui fidei, per quem non communicatur nobis Deus aeque perfecte. Patet consequentia ex Aristotele 2. Topicor. c. 3. et lib. 3. cap. 2. et 8. Eth. cap. 10. ubi dicit quod illud est melius, cujus oppositum est pejus, etc. Hinc sequitur quod amor sit eligibilior quam scientia, ut patet etiam ex Augustino loco citato in littera. Respondent alii illam regulam Aristotelis, et rationem non concludere, quando aliqua duo ita se habent, ut unum includat alterum, vel necessario supponat ; quo casu non oportet quod illud quod est pejus opponatur meliori. Haec solutio est plurium adversae sententiae, et instant, quia juvenilis flos et valetudo est melior quam sanitas simpliciter sumpta, et tamen aegritudo, quae opponitur sanitati, est majus malum. Item, vivere hilariter, aut laetanter, melius est quam vivere simpliciter, et tamen non vivere est majus malum, quam misere vivere; eodem modo in proposito amor patriae necessario supponit visionem Dei claram, et ex illa regula non recte infertur amorem esse majus bonum, quamvis odium sit magis malum. Contra, haec solutio licet plurium sit, nihil habet momenti ; malum ita opponitur bono, ut sicut nihil est malum nisi qua tollit bonum, ita nihil est pejus aut majus malum formaliter, nisi qua tollit majus bonum formaliter, alias cresceret malum in differentia sui generis, absque eo quod daretur oppositum Sicut ergo nequit concipi malum, nisi quia disconveniens per sublationem boni, ita nequit concipi majus malum, nisi quia tollit majus conveniens et perfectius bonum, alias gradus excedens mali non esset malum, quia non corresponderet ei bonitas opposita; ergo si odium est majus malum, correspondet ei aliquod majus bonum quod tollit, nam oppositorum eadem est ratio, quoad hoc et maxime eorum oppositorum, quae immediate opponuntur et indivisibiliter, ut amor et odium ejusdem, et implicant in seipsis extrema contradictionis tam in modo quo tendunt in objectum, quam etiam ex sua ratione formali. Sed odium ita praecise opponitur amori, ut nulla ratione sua formali opponitur visioni, neque alicui causae amoris, quae supponitur extrinseca in intellectu, et perinde opponeretur amori,etiamsi non supponeret visionem per possibile aut impossibile, ab intrinseca sua ratione, ut uterque actus tendit in objectum ; et si possibile esset odium, ut multi possibile esse concedunt, posset stare cum visione, quia visio quantum est ex parte visionis, seu qua intellectio est, indifferenter se habet quantum est ex parte sua ad omnem actum, quem voluntas potest habere circa objectum ostensum ; applicat enim tantum objectum, non necessitat voluntatem ad hunc vel illum actum. Si enim est aliqua necessitas, est ex parte inclinationis ipsius voluntatis et finis, non est ab intellectu, quia cum ipsa visione,
ut dixi, stare potest quicumque actus possibilis voluntatis circa objectum, qui ejus inclinationi compatitur ab intrinseco circa ipsum objectum. Unde colligitur quod odium formaliter opponatur amori, et non visioni, sicut universaliter contrarium contrario opponitur formaliter secundum proprias rationes, ut comparantur ad subjectum idem, et non ratione alicujus praesuppositi; ergo si odium est majus malum, non ideo est tale, quia opponitur visioni, sed quia ipsi amori ; ergo amor non ideo est majus bonum ut opponitur odio tanquam majori malo, quia amor supponit visionem. Sed quia amor est praecise illud bonum quod tollitur per odium, qua est majus malum, ad quod impertinenter se habet praesuppositio visionis, nisi inquantum est conditio essentialis requisita, ut voluntas possit operari, vel amore, vel odio circa objectum applicatum, nam etiam in via non ideo odium est maximum malum, quia amor in via necessario supponit cognitionem, quae tam ad odium quam ad amorem objecti requiritur, et sufficit eadem. Ex hoc patet instantias illas esse extra propositum, vel falsas, quia flos juvenilis aut valetudo, est sanitas substantialis cum aliquo decore, aut meliori dispositione corporis, et temperamento humorum ; hoc totum includit intrinsece sanitas juvenilis, non in aequali tamen gradu ad conservationem viventis, in qua vivens est in bona dispositione, ultra quam nihil aliud dicit valetudo. Flos autem juvenilis dicit quemdam excessum, aut perfectionem superadditam valetudini, tanquam accidens substantiae valetudinis, comparando utrumque, ut diversa sunt, multo melior est ipsa valetudo substantialis, quam flos juvenilis, et magis requiritur ad conservationem viventis et naturae, quaero ergo an aegritudo utrique opponitur, vel solum valetudini substantiali ? Si utrique, instantia non est ad propositam, quia haec duo faciunt unum bonum naturae perfectius, quam valetudo sola, aut alterum seorsim: si autem opponatur valetudini substantiali, haec est majus bonum viventis, ut probatum est, quia ad vitam ejus, et fruitiones vitales magis per se requiritur, et ut majus bonum, quam flos juvenilis ; aegritudo ideo majus malum est, quam lapsus floris juvenilis, quanquam et hic ipse per aetatem decidat sine ullo naturae, aut virium detrimento. modo maneat valetudo: sed quid totum hoc ad propositum facit de amore et odio? quia concludit amorem esse majus bonum quam visionem, quia majus malum amori opponitur. Per idem patet ad secundam instantiam, quia vivere simpliciter est majus bonum, quam commoditas vitae, ut supra diximus substantiam esse perfectiorem suo actu secundo ; hilaritatem habere significat actura secundum, vivere actum primum: ergo ideo mors est majus malum, quia opponitur vitae substantiali, ad quam ut perfectio accidentalis ordinatur commoditas aut exultatio ex commoditate; concludit ergo instantia adducta nostram conclusionem, sicut et praecedens. Illud autem effugium per distinctionem esse moralis et esse entis superius impugnatum est, ideo hic amplius non est prosequendum.
Secunda probatio Doctoris de opposito privativo seu contradictorio, quod sit majus malum, quam contradictorium scientiae actualis aut intellectionis. Argumentum est morale, quod sic formari potest: Illud contradictorium, cui annexa est malitia moralis, ex genere suo est majus malum, quam contradictorium negativum (de quo loquimur) cui talis malitia non est annexa. Sed contradictorio amoris est annexa ex genere suo malitia moralis, non ita contradictorio scientiae ; ergo illud est majus malum quam hoc. Major patet, quia praeceptum inducens obligationem supponit convenientiam actus secundum inclinationem et exigentiam naturae, ut ordinatur in finem ; ergo actus ille, qui est in praecepto naturali et divino est magis secundum perfectam inclinationem naturae, et consequenter major ejus perfectio in esse entis quam actus, qui non continetur sub praecepto tali, quia lex naturalis, et quidquid secundum eam decernitur lege positiva, supponit principia et inclinationem naturae respective ad operationem convenientem.
Minor praemissa probatur a Doctore, quia omissio dilectionis divinae quando haberi potest potentia propinqua, nempe quando Deus proponitur ut ultimus finis, et amandus, est vituperabile et peccatum. Item actu cogitans Dei offensam, et peccatum, et non detestans, peccat. De hoc casu supra disseruimus aliquoties, et quoad utrumque membrum est satis frequens assertio Doctoris apud antiquos Scholasticos, quos in 2. parte commenti supra citavimus. Probatur autem quoad primum membrum,quia talis non implet praeceptum diligendo ex toto corde, tota anima, totis viribus, etc. alias in eo casu proposito practice fine eum diligeret ; ideo ergo non diligit, quia est frigidus, neque habet veram charitatem et perfectam. Deinde, non est recte ad finem ordinatus, qui proposito fine non afficitur erga finem, maxime qui est ultimus: sed proposito fine ultimo ut amabili proxime sic proponitur finis practice, et in ordine ad operationem voluntatis; ergo si voluntas non amat sic propositum finem, non est ordinata. Major probatur, quia data illa sententia, quae frequens est in Schola D. Thomae, nempe non dari omissionem puram liberam, sed necessario voluntatem debere habere aliquem actum hic et nunc, nullus est actus, ad quem magis inclinatur voluntas tam ex parte propositionis intellectus, quam ex inclinatione propria, ut subest regulae, ad quem actum magis sollicitatur, quam ad amorem finis propositi ultimi, et propositi ut amabilis proxime: ergo nullus est actus magis hic et nunc conveniens voluntati, ut sequitur dictamen rectae rationis, quam sit amor finis. Deinde, nullum aliud objectum proponitur voluntati aequale, vel quod non debet amare ex fine, et ordinare in finem hic et nunc, ut proponitur per modum amabilis; ergo operando circa quodcumque aliud objectum a fine, hic et nunc, fine sic proposito, agit inordinate. Probatur antecedens, quia ut voluntas ordinate agat secundum dictamen praesens, debet referre illud objectum in finem aliquo modo, quia proponitur ipsi ut ultimus finis respective ad se, et ad reliqua (loquor de fine per modum objecti, ut proponitur in se amabilis, per modum vero finis, ut caetera ad ipsum ordinantur): si enim amat aliud objectum non referendo in finem sic propositum, fruitur utendis, quod est summae perversitatis, et recedit a recta inclinatione rationis, ostenso nempe fine, ad quem referre debet actum ex dictamine rationis, si non referat, contemnit.
Confirmatur, quia saltem praeter praeceptum in casu operatur, non amando finem, vel contra consilium et dictamen rationis; ergo saltem habet venialem malitiam. Probatur consequentia, quia peccatum veniale fit hoc modo, ut docet Alensis 2. part. quaest. 106. m. i. D. Bonav. in 2. dist. 42. art. 2. quaest. 1. et D. Thom. 1. 2. q. 88. art. 1. Cajet. Conrad. ibid. qui dicunt peccatum veniale esse praeter praeceptum, quod aliqui interpretantur, ut fit contra media. Sed hoc intelligi debet non de mediis necessariis ad finem, quia haec cadunt sub ipsa finis obliquatione, sed de conducentibus ad finem; nam mortale fit contra finem, et media necessaria ad finem, sive etiam spectatur sententia Doctoris in 2. dist. 21. quaest. 1. sig. Dico ergo, etc, ubi dicit veniale esse contra consilium, quae sententia in reipsa non differt a priori usu Scripturarum, quae praecepta propria tantum exponunt de fine, contra quem est peccatum mortale, quia plenitudo legis est charitas, quae tamen compatitur cum peccato veniali, ideoque non est contra legem stricte sumptam, cujus plenitudo est charitas. Hanc sententiam tuetur Gabriel in 4. dist. 16. quaest. 5. art. 1. not. 1. Bassolis in 2. dist. 22. q. 1. art. 3. dub. 1. sive ergo veniale uno vel altero modo dicatur esse peccatum, in proposito quando finis proxime proponitur ut diligendus, et non diligitur, peccatur venialiter saltem, quod sufficit ad veritatem praemissae probationis, ex qua sequitur altera probatio, nempe dolendum esse de peccato ut offensa Dei, quoties sic proponitur, quia ad hunc dolorem inclinat charitas Dei.
Quod ad alterum est, nempe cognitionem Dei non sic obligare, quamvis intellectus sit in potentia proxima respectu ejus, quia non cadit obligatio proxime in cognitionem nisi ut subest voluntati. Haec autem obligatio non cadit in voluntatem, quia nec semper tenetur imperare, v. g. actum fidei, neque etiam semper amare Deum, et pro semper, licet teneatur amare quando proponitur per modum finis, et diligibilis ab intellectu: ergo actus intellectus, qui non cadit in obligationem, nisi respectu voluntatis, est ordinatus ad actum amoris, tanquam ad finem perficientem, ex quo recipit ordinem ad finem, qua finis est, et consequenter voluntas est perfectior. cujus est, se, et alias potentias movere in finem, et per quam primario conservatur rectitudo rationis, quae est suprema hominis perfectio. Si dicas esse moralem, non refert, quia rectitudo moralis est ad conservandam rectitudinem, et perfectionem naturalem actus secundi quantum ad substantiam et modum ejus, ut fertur in perfectivum extrinsecum tanquam in finem vel medium, et prout praecipitur a lege, quae est secundum rectitudinem naturalem, et regula ejus conservandae et perficiendae. Si dicas intellectum etiam dirigere in finem, respondetur dirigere praeceptive ratione objecti, qui est finis aut legis, quae immediatius respiciant voluntatem, et primo; ut vero procedit dictamen seu directio ab intellectu, est mere ostensiva et non praeceptiva.
(1) Hoc medium probabiliter, etc. Concludit hoc medium probabilius concludere perfectionem voluntatis prae intellectu, et respondet ad rationem oppositam dicens, si dilectio sola esset in voluntate, non esset tantum inclinatio naturalis actus primi, scilicet activa et passiva, sed etiam elicita, quia esset operatio ( non sic est inclinatio lapidis ad centrum ); esset, inquam, in voluntate operatio propria naturae intellectualis. Quod autem concomitetur actus intellectus de facto, non ex eo habet dilectio ut sit operatio, neque etiam ut talis sit operatio in se, sed ex ratione formali propria, ut procedit a suo principio elicitivo proximo.
(m) Aliter arguitur, etc. Subjicit aliud argumentum pro perfectione intellectus, et actus ejus, quia minus dependet, quia non dependet a voluntate: e contra actus voluntatis dependet ab intellectus actu, non dependere autem est perfectionis. Respondet instando multipliciter ad oppositum, quia posteriora generatione sunt perfectiora 9. Met. dependent a prioribus.
Finis in esse perfectior est iis quae sunt ad finem, forma perfectior materia, qualitas quantitate, ita ut impossibile sit albedinem separari a superficie, quia in Schola D. Thomae quantitas est principium individuationis ; videatur Cajetanus in tractatu de ente et essentia. In his omnibus id quod dependet, est perfectius, sicut universaliter secundum ordinem generationis (quae procedit de potentia ad actum), posterius semper, et dependens a priori est perfectius. Verum est tamen quod in eo quod est simpliciter perfectum, ut est Deus, independentia est perfectionis, quia sicut est primum generatione, a quo caeterea sunt, et perfectione, sicut dicit Philosophus 9. Met. Text. 13. et 15. omnem potentiam ( supple passivam ) praecedit tempore actus, quia licet sit circulus inter actum et potentiam passivam, tamen status est ad eum, qui est semper movens primum, sed ubi duae illae prioritates secundum perfectionem et generationem non concurrunt, posterius regulariter est perfectius. Addit praeterea dici posse intellectum, ut subest voluntati, dependere a voluntate, ut motore, et causa superiori, e converso autem voluntas ab intellectu, ut causa partiali et subserviente ; ideoque Bernardus de libero arbitrio dicit rationem esse pedissequam voluntatis ; et Anselmus in libro de Conceptu virginali ait : Voluntatem ut reginam movere caeteras potentias, solamque de seipsa pronuntiare, etc.