IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sexto et ultimo ostendit excellentiam voluntatis, quia illud est purius et melius, cujus corruptio est pejus, sed malum velle est pejus malo intelligere. Primam rationem aliorum ad hoc ostendit dupliciter peccare. Secundam, quae est D. Thom. ducit ad oppositum. Ex his tenet Doctor voluntatem esse nobiliorem intellectu. Idem tenent Alens. 3. part, quaest. 80. m. 1. et 4. part. quaest. 92. m. 2. Albert. 1. dist. 1. quaest. 14. Henric. quodl. 1. quaest. 14. Bonavent. Gabr. Major. hic et Oocham quaest. 2. et D. Bernard. lib. de lib. arb. vocat rationem pedissequam voluntatis ; et Anselm. de Cuncept. Virg. cap. 4. ait quod voluntas ut regina movet caeteras potentias, solaque de se pronuntiat: Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas. Oppositum tenet D. Thom. 1. part. quaest. 82. art. 3. et hic, quem sui sequuntur.
(n) Aliter sic, actus intellectus est purior, quia nullam impuritatem contrahit ab objecto, quia intelligere malum non est malum ; sed actus voluntatis contrahit impuritatem, quia velle malum est malum. Praeter hoc, alia est impuritas in volitione, quia est motus animae ad rem in se; intellectus non sic, sed est rei ad animam, vel rei, ut est in anima, ex primo de Anima, et 6. Me taphys. Verum et falsum sunt in anima, bonum et malum in rebus extra.
Contra, ex primo Topicor. illud est purius et melius, cujus corruptio est impurior et pejor; sed corruptio volitionis est talis, quia malum velle per te malum est, non sic intelligere. Et similiter illa ratio peccat dupliciter: Uno modo, quia debet comparare intelligere corruptum, quod est falsum, ad velle corruptum, quod est malum, et tunc concluditur propositum per rationem jam dictam. Alio modo, quia circa quodcumque objectum potest voluntas habere bonum actum, sicut intellectus ; potest enim bene odire malum, sicut intellectus bene intelligere malum esse odiendum.
Si tandem accipiatur ista propositio : Ille actus est impurior, qui redditur impurus ex impuritate objecti, respondeo, actus intellectus est talis, quod necessario est falsus ex eo quod est falsi objecti ; actus autem voluntatis non est impurus, id est, malus, quia est objecti mali, nisi concomitanter.
Quod si dicas actum voluntatis esse impurum ex objecto, impuritate malitiae, non sic actum intellectus, hoc non concludit, quia tunc actus sensus esset nobilior actu voluntatis, quin minus impurus sit. (o) Secunda ratio, scilicet de tendentia in rem in se, concludit oppositum: primo, ex dictis eorum, quia concedunt quod actus voluntatis respectu superiorum ipsa voluntate est nobilior actu intellectus: ex hoc sequitur, ergo ille in genere est nobilior isto in genere, quia si optimum est nobilius optimo, et genus genere, vel species specie: tota enim species una est superior quacumque alia specie tota. Secundo, actus non est perfectior, nisi quia conjungit objecto perfecto: actus autem voluntatis conjungit rei in se, ut in se est ; actus autem intellectus non nisi rei, ut objectum est in cognoscente. Objectum autem beatificum simpliciter est nobilius in se quam ut est in cognoscente ergo actus voluntatis conjungit objecto beatifico simpliciter sub nobiliori ratione.
Ad autoritatem Aristotelis 6. Metaph. dico quod tam cognitio intuitiva quam dilectio sequens tendit in objectum, ut est existens in se. Cognitio autem abstractiva, et dilectio sequens tendunt in objectum habens esse cognitum, ideo in hoc non est differentia inter intellectum et voluntatem, quia utraque potentia potest tendere in objectum suum, ut in se, et in objectum, ut habet esse diminutum in intellectu. Tamen Philosophus communiter loquebatur de intellectione abstractiva et de voluntate, ut est desiderativa, quomodo tendit in rem non jam existentem,-sed futuram, et hoc ut in terminum actus desiderii, seu effectum: in eamdem autem rem, ut objectum, non tendit, nisi ut habet esse in intellectu, quia quando desideratur, nullum aliud esse habet, secundum quod possit objici.
(p) Ad rationes principales. Ad primam dico, secundum quod di ctum est in quaest. 1. dist. praeced. et 12. Metaph. actus intellectus est vita, et vita aeterna, si est actus aeternus. Si accipias quod est vita aeterna beata, hoc non est in Evangelio, sed additur ita, addo ut cognoscant te et ament; nec magis est secunda additio contra textum quam prima.
Ad aliud,quod est Augustini, concedo quod visio est tota merces hominis intelligentiae, sed non summa merces totius hominis, et sic possunt glossari multae auctoritates sonantes pro intellectu, quod intelliguntur de suprema potentia, vel de natura secundum potentiam, non autem de simpliciter suprema perfectione naturae.
Ad illud de habitu patet in secunda via, quae procedit ex medio sumpto ex habitu.
Ad aliud dico, quod dilectio est bonum magis sufficiens quam intellectio, quia eo habito habens minus eget. Ad probationem minoris dico, quod dictum Philippi intelligendum est quantum ad institutionem fidei de Trinitate; hanc enim tunc non complete intellexerat ; frequenter enim audierat sermonem de Patre, et ideo concepit quod Patre sibi ostenso sufficienter caperet, et alii cum eo, veritatem fidei de Trinitate. Non autem loquebatur de visione beata, quasi illa per se sufficeret sine dilectione, sicut apparet per responsionem Christi : Tanto tem pore vobiscum sum, etc. Philippe, qui videt me, quasi dicat, si jam me secundum veritatem vidistis, etiam perfecta visione fidei, et Patrem meum simili visione vidistis. Non autem intellexit, quod Apostoli vidissent eum visione beatifica, jam enim supponeret eos fuisse beatos.