IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) Aliter sic, etc. Hoc est ultimum medium desumptum ex paritate et imparitate actus, ita ut actus purior sit perfectior ; sed talis est actus intellectus, qui est purior actu voluntatis, quia intelligere malum non est malum, velle autem malum est malum. Praeterea, est alia impuritas in volitione, quia est motus animae ad rem in se; intellectus non sic, sed est rei ad intellectum ex illo Philosophi 6. Met. textu 61. Verum et falsum sunt in anima, bonum et malum in rebus extra, etc.
Hoc argumentum retorquet, quia illud est purius et melius, cujus corruptio est impurior et pejor. Sed corruptio volitionis est talis, quia malum velle per adversarios est malum, intelligere vero non est malum. Deinde, comparatio peccat in duobus, primo quia deberet velle corruptum comparare cum intellectione corrupta et difformi objecto, ut comparatio recte quadraret ; sic autem comparando sequitur oppositum, quia corruptio amoris est pejor corruptione intellectus. Secundo peccat, quia voluntas potest habere actum bonum circa malum, ipsum nolendo et detestando, sicut intellectus; ergo comparatio non fit secundum idem determinabile. Deinde, actus intellectus malus necessario est malus, id est, falsus, quia tendit in rationem difformem objecto intrinsece. Actus autem voluntatis specificatur ad objectum, qua bonum est, licet concomitanter sit malus ex difformitate ad regulam: quae difformitas non specificat actum in esse entis, sed bonitas rei delectabilis. Si dicas actum voluntatis esse impurum impuritate malitiae, non sic actum intellectus, ut procedit ab intellectui hoc, inquit, non concludit, quia etiam hac ratione actus sensus esset perfectior actu voluntatis. Praeterea, sicut actus intellectus ut procedit ab ipso intellectu, non est capax malitiae, sic neque bonitatis, quia utraque differentia procedit a voluntate ratione libertatis, in qua excedit intellectum, et reliquas potentias.
(o) Secunda ratio, etc. Hanc rationem in superioribus deduxi, et concludit oppositum, ut bene probat Doctor in littera ; hic autem Doctor eam torquet ad hominem ex fundamentis D. Thomae ; vide locum citatum in margine.
Respondet tandem ad auctoritatem Philosophi citatam, dicens tam cognitionem intuitivam quam dilectionem sequentem tendere in objectum, ut in seipso est existens ; cognitio vero abstractiva, et dilectio sequens in objectum habens esse cognitum ; in hoc ergo non est differentia inter voluntatem et intellectum. Philosophus, ut plurimum loquitur de cognitione abstractiva et actu sequente desiderii, qui actus in voluntate non respicit rem in exitentia, sed futuram. Et si dicas hoc ipsum esse respicere objectum in ordine ad esse et sic velle, respondetur sic etiam intellectum dictantem de objecto proponere illud, ut est possibile secundum media, et causas applicabiles, et de his dictare in ordine ad existentiam objecti. Accedit praeterea voluntatem posse habere complacentiam simplicem de objecto tam possibili quam impossibili: intentionem vero efficacem habet de fine ut objecto nondum existente, non per modum finis, sed objecti ; electio vero mediorum, et executio respiciunt finem cujus gratia, id est, jam desideratum et amatum per intentionem. Et haec est differentia, quam insinuat Doctor, quando voluntatem dicit tendere in finem ut effectum, qua est futurus in esse; in eumdem vero antequam est, tendere per desiderium secundum esse, quod tum habet, ut ostenditur in intellectu.
Hactenus Doctor. Quoad quaestionem lateralem addi potest argumentum desumptum ex libertate formali voluntatis, quae est perfectionis, nempe habere dominium sui actus, et non necessari ab objecto movente, vel ab alio, quidquid dicatur de prima causa; quam difficultatem hic omittimus infra tractandum, saltem voluntas nulli creato subest, et haec differentia libertatis est perfectio simpliciter ; ergo ratione ejus voluntas excedit intellectum. Probatur consequentia, quia formalis differentia libertatis arguit perfectionem in ente spirituali: ergo in potentia cui primo convenit. Dices inde probari amorem liberum creaturarum in Deo esse perfectiorem, quam sit amor necessarius suiipsuis. Contra, amor necessarius inde provenit ex perfectione talis objecti et voluntatis, sed perfectius est in Dco circa alia objecta agere libere quam necessario, quia denotat omnem independentiam circa objectum tanquam a perfectivo necessitante voluntatem, vel ad quod necessitatur voluntas tanquam ad perfectivum, vel quasi perfectivum; ergo etiam in voluntate creata agere libere circa quodcumque objectum, quod non est saltem ultimus ejus finis clare propositus, est perfectionis. Dices perfectiorem esse libertatem intellectus, quia est radicalis libertas, quam sit formalis libertas voluntatis. Contra, in intellectu non est ulla libertas, aut dominium sui actus, sed est tantum indifferentia potentiae passivae ut comparatur ad plura motiva, per quae reduci potest in actum, et necessario per quodlibet reducitur, et movetur, et ipse etiam ad actum necessario se habet ut eliciens. Quidquid antem sit de illa controversia, an voluntas necessitetur per bonum purum sine admixtione mali determinate propositum, ut hinc aliqui colligant radicem indifferentiae ejus esse in intellectu, quia nempe ut possit indifferenter agere, requiritur ex parte objecti propositi indifferentia ex permixtione alicujus imperfectionis. Omissa, inquam, hac controversia, sic argumentor : Quidquid competit voluntati in ordine ad suum objectum, vel ex differentia objecti, sic ipsi competit ex propria inclinatione et matura objecti, non vero per intellectum, quia intellectus ostensive se habet sequens modum et naturam sui motivi, prout ab ipso movetur ; ergo agere indifferenter, et cum dominio sui actus convenit voluntati ex propria inclinatione et radice objecti, et non i ntellectus ; ergo voluntas agens cum dominio sui actus dicit perfei ctionem, qua excedit intellectum, et per quam minus subjicitur objecto; sive enim bonum, sive malum sit objectum, sive verum, sive falsum quandoque, ut subjicit intellectum, necessario se habet ob dependentiam ejus ut potentia qua activa, qua passiva.
Confirmatur, quia per hanc differentiam ordinatur perfecte homo in suum finem, et ea quae sunt ad finem ; ergo inclinatio voluntatis secundum libertatem est perfectissima et universalissima, secundum quam homo tendit in finem. Probatur tam antecedens quam consequentia, primoi quia solius voluntatis est applicare et ordinare reliquas facultates in suis operationibus, et abstrahere ab his vel illis objectis, quae sunt contra rectam et universalem inclinationem totius, et moderari ipsas facultates in suis operationibus ; hinc Bernardus supra asserit rationem esse pedissequam voluntatis ; et Anselmus eam esse velut Reginam inter alias facultates. Philosophus autem distinguens 2. Physicor. etc. agens a natura, ab agente a proposito sumit denominationem a voluntate, et non ab intellectu, quia differentia agentis est a voluntate, quamvis etiam sumat appellationem ab intellectu, ut notiore, ut comprehendit utramque potentiam, quae consequuntur spiritualem substantiam ; esse autem agens a proposito est differentia perfectionis in natura spirituali substantiali, quia agit perfectius et explicite propter finem, supposita cognitione finis ; ergo cum hoc primario competat voluntati, denotat ejus perfectionem super intellectu, licet intellectus concurrat ut proponens finem, atque ut prior est via generationis. Deinde, omnis regula operandi, et directiva in finem respicit primario voluntatem, ut auxilia, et gratia operativa, v. g. fides ut operativa est, dependet a voluntate per actum piae affectionis ; reliqua quae sunt ad finem immediate sub ratione finis, ut charitas et spes, ad quae ordinantur caetera dona, respiciunt proxime voluntatem sicut et lex; ergo voluntatis primario est ordinare hominem in finem, inclinatio autem hominis in finem est primaria ejus, et universalissima universalitate perfectionis, ut comparatur ad perfectivum extrinsecum ; ergo inclinatio ejus potissima et universalis attenditur penes voluntatem.
Deinde inclinatio potissima hominis aut creaturae rationalis, est illa quae subordinat sibi caeteras ejus inclinationes, quia hoc postulat ordo rerum, et entis ad finem, ut est ad finem ; sed reliquae omnes inclinationes hominis subordinantur voluntati, et per eam ducuntur, eamque sequuntur ; ergo voluntas est potissima inclinatio hominis, per quam reguntur ejus facultates, et ratione cujus imputantur ei opera reliquarum, quae aliter non sunt in ejus potestate, nisi ut subsunt voluntati; in omni autem toto illud est potissimum, ad cujus perfectionem ordinantur reliqua membra ; ergo in homine servato et attento rerum ordine id dicendum est de voluntate. Deinde, id ipsum patet, quia nulla potentia respicit finem sub ratione finis immediate, nisi sola voluntas sub ratione boni. Ex his facilis est responsio ad objectiones modernorum in favorem intellectus.
Objiciunt primo intellectum perfectius movere voluntatem, quam voluntas moveat intellectum, quia intellectus movet voluntatem per modum finis, non ita voluntas intellectum. Respondetur negando antecedens cum sua probatione, cujus oppositum est verissimum, nam agens a proposito, et propter finem est sic agens per voluntatem, cujus est ferri in finem. Deinde, motio intellectus respective ad voluntatem est motio secundum quid, qua repraesentat ei finem. Quod si agat etiam ad volitionem, agit ut causa partialis et subordinata, agit praeterea prius generatione ad posterius, quod est prius perfectione.
Objiciunt secundo naturam spiritualem constitui in esse spiritualis per intellectum vel intellectuale. Ita Suarez, 11. de Trinit. cap. 6. Deinde intellectus prius emanat ab essentia quam voluntas ; quod autem prius emanat ab essentia est quasi principium alterius, per quod demonstratur ; ergo, etc. Respondetur negando antecedens, nisi intelligatur fundamentaliter, et perinde dicendum est de esse volitivo fundamentaliter sumpto, nam spiritualis substantia constituitur per hoc quod est esse immateriale, et quia talis est in esse subtantiae, convenit ei esse intellectivum et volitivum. Ad secundum respondetur, dubium esse antecedens, sed eo dato concluditur oppositum, quia quod posterius est generatione, prius est perfectione. Hoc competit voluntati, ut ex aliis mediis probatum etiam est in decursu hujus quaestionis: probatio autem adducta nihil probat, nisi intellectum ut priorem nobis, et notiorem esse medium demonstrandi voluntatem, quae perfectius demonstratur per esse immateriale substantiale. Objicies intellectum esse per essentiam rationalem, unde sumitur differentia animae. Respondetur, si loquamur de rationali fundamentaliter, aeque etiam voluntatem esse rationalem, et a Philosopho in multis locis per rationales potentias designari utramque. Si loquamur de principio discursus, Jicet hic conveniat intellectui, tamen alia differentia perfectior competit voluntati, nempe esse volitivum, et appetitum rationalem, qui ex se et ab intrinseco se ducit.
Objicies tertio, in suppositis rationalibus maxime ducitur differentia perfectionis ab intellectu, ut in Angelis ; ergo perfectior est intellectus. Respondetur negando antecedens, nam Patres et Scriptura differentiam supremi ordinis Angelorum ducunt ex voluntate ejusque actu, ut visuro est. Deinde, transeat in nobis ita fieri, qui solum differentiam a notiori duximus ignota rei ratione in seipso, caeterum non inde sequitur quid voluntas sit perfectior.
Objiciunt quarto cognitivam ex genere suo esse perfectiorem appetitiva; ergo suprema cognitiva est perfectior suprema appetitiva.
Respondetur negando antecedens, quia appetitus sensitivus est perfectior cognitiva sensitiva in brutis, eamque subordinat, sicut et potentiam motivam progressivam. Idem dico in homine, in quo appetitus est subjectum habitus virtutis maxime in sententia eorum, qui statuant virtutes acquisitas morales in solo appetitu. Dato etiam opposito, negatur consequentia, quia voluntas ultra perfectionem appetitus in genere, addit libertatem formalem, quae est perfectio simpliciter.
(p) Ad rationes principales, etc. Hic respondet Doctor ad rationes liminares quaestionis principalis, quarum prima fuit ex illo Joan. 17. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum, etc. Respondet Doctor actum quidem intellectus esse vitam, et esse etiam aeternam vitam, si permaneat: si autem accipies quod sit vita aeterna beata, hoc non habetur in Evangelio, sed additur. Haec solutio ab aliquibus contemnitur, quia sic etiam paenae damnatorum essent vita aeterna. Respondetur Doctorem insinuare illam expositionem non esse litteralem, sed desumptam ex quadam glossa, quae addit vitam aeternam beatam intelligi, ita inhac dist. quaest. 1. Ad confirmationem respondetur, alioquin recte etiam sequitur quod dicit Doctor, nempe actum intellectus esse vitam aeternam, si in aeternum duraret ; ita etiam contingit in damnatis, licet ille actus non sit vita aeterna antonomastice, ut usu Scripturarum sumitur pro ipsa beatitudine, vel pro fundamento beatitudinis, ut est fides, quae sicut dicitur justificare, ita etiam esse vita aeterna, quia fundamentum ex quo habetur vita aeterna. Sensus ergo Doctoris in illa responsione est ironicus, quia expositio illa non est litteralis, sed ex addito, quia ut ipse indicat, infra responsione ad ultimum, ubi similiter agitur de cognitione Patris (de qua etiam hic Christus loquitur) intelligi cognitionem per fidem, quae in praemisso loco Joannis appellatur vita aeterna, quia ducit in vitam aeternam. Talis locutio habetur Joan. 3. qui credit in Filium Dei, habet vitam aeternam, ubi actus credendi dicitur vita aeterna. Ita similiter in praefato loco Joan. 17. fides in Deum intelligitur, et appellatur vita aeterna ; quod patet ex circumstantia litterae per totum caput, nam petit clarificari a Patre, et dicit se recepisse potestatem omnis carnis, ut eis quos dedit Pater ei, det vitam aeternam, quae tunc non fuit data Apostolis nisi tantum in fide. Deinde subdit : Haec est vita aeterna ut cognoscant te, etc. et Jesum Christum quem misisti, etc. Hoc additum nequit referri ad vitam beatam, cujus objectum non est Christus, sed ad vitam fidei, qua crederent tam in Deum quam in Christum ; et ita intelligunt Cyprianus epistola ad Demelriam, et epistola 73. ad Iubaianum. Ambrosius lib. 5. de fide cap. 1. eamdem expositionem tradit, sicut et Rupertus lib. 12. in Joan. sequitur Hilarius lib. 3. et 9. de Trinit. August. tract. 10S. in Joann. Maldonatus, et Toletus in Joann. et plures alii.
Respondetur secundo, licet etiam sequeremur primam interpretationem, non sequi vitam aeternam principaliter consistere in visione, sed in ipsa ut fundamento et primo actu beatifico. Aliter etiam dici potest non solam visionem intendi a Scriptura, sed etiam ut conjuncta est amori beatifico: declarari tamen per visionem tanquam per principium notius distinguendi status patriae a statu viae, quia visio est propria status patriae; amor autem etiam in via conjungitur fidei, per haec respondetur ad caetera loca Scripturae. Objicit Jansenius in concordia, verba illa ex eodem capite ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, etc. quem locum dicit apertissimum pro S. Thoma, sed non assequitur, quia etiam dato quod intelligeretur de visionis claritate, non inde sequitur beatitudinem consistere in visione, nisi ut in fundamento, sicut dicitur justitia consistere in fide, quia est causa originaria et radicalis, ex qua est justitia, sic visio se habet ad fruitionem, in qua principalius consistit beatitudo. Explicari etiam potest hoc de beatitudine inchoata, et extensive sumpta juxta ea quae praemisit Doctor in quaestione hac circa initium, ubi tenet sententiam mediam inter duas extremas ; locum autem praedictum aliqui Patres interpretantur de gloria corporis, ut Cyrillus lib. 11. in Joann. cap. 28. quam interpretationem probat Augustinus tract. 3. in Joannem, Leontius et Theodorus Heracleota, qui illam claritatem et dilectionem referunt ad Christum, qua fuit homo, et secundum ordinem electionis ante mundi constitutionem. Ab hoc non multum distat Ambrosius lib. 5. de fide cap. 4. qui hanc claritatem intelligit de gratia, quam Christus habuit per unionem. Eamdem etiam probant alii, ut Toletus annot. 5. in Joan. et Euthymius explicant illam clarilatem de gloria et potestate miraculorumet animorum concordia. Quod si contextum totius capitis quis advertat, potest intelligi de propagatione fidei et veritatis in fidelibus, aliisque donis concomitantibus, per quae exaltatur nomen Patris et Christi cognitio in Ecclesia, et de manifestatione, quae per adventum Spiritus sancti facta est in discipulis. Ne ergo diutius inhaerendum sit per haec quae praemissa sunt, interprelari possunt caetera Scripturae loca, quae vel probant dari visionem Dei in patria, vel beatitudinem intellectus, et inchoatam consistere in visione: et sicut alii interpretantur loca, quae pro amore beatifico afferuntur ut: Intra in gaudium Domini tui, Matth. 25. Beati qui esuriunt, quia saturabuntur, etc. et Luc. 12. Dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis supra mensam meam in Regno meo, Psalm. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, torrente voluptatis tuae potabis eos, etc. et plura similia intelligunt de complemento beatitudinis non vero de substantiali.
Ex his patet ad Patres, qui aliquando beatitudinem exponunt per visionem, aliquando per contemplationem, qui modo praemisso explicantur. Patres enim varie loquuntur, et nunc per visionem, nunc per gaudium et amorem, et voluptatem beatitudinem exponunt; non loquuntur autem cum illa praecisione et stricta acceptione, qua utuntur Scholastici, ideoque moderni, ut Vasquez, et alii hujus argumenti ex Patribus in alterutram partem usum non magni esse momenti dicunt ad propositum, ex eoque tantum convincitur dari visionem et fruitionem in patria, non autem utra sit potior. Per contemplationem autem Patres intelligunt tam visionem quam fruitionem, ut supra ex Augustino probatum est; et patet ex Gregorio homil. 14. in Ezechiel. Ireneus lib. 4.
cap. 75. Deus est, inquit, qui habit videri ; visio autem Dei efficax est incorrupaetel : incorruptela autem proximum facit esse Deo, etc. cujus incorruptelae est efficax visio? nempe illius, quae excludit peccatum, nempe amoris, et per hanc incorruptelam fit quis proximus Deo: et cap. 37. Vita aeterna unicuique evenit ex eo quod videat Deum, etc. ibidem vero dicit : Participatio Dei est videre et frui benignitate ejus, etc. ubi conjungit utrumque actum. Sic Nazianzenus, orat. 10. in Caesarium fratrem : Par mente, inquit, puram veritatem intuentes, atque hanc labore exhaustam mercedem inveniamus, ut perfectius summi boni consortio et contemplatione fruamur, etc. ubi etiam conjungit utrumque, et contemplationi adscribit.
Nyssenus lib. de beatitudine in sexta : Quoniam ipsi Deum videbunt: promissio tanta est, ut superet extremum terminum beatitudinis, quid enim aliquis potest hujusmodi boni: aliud desiderabit, cum omnia habeantur in eo quem videt, nam videre in usu Scripturae sacrae idem significat quod possidere, etc. Quibus verbis denotat possessionem summi boni designari per visionem ex usu Scripturae, quae possessio ad voluntatem, in qua est desiderium boni, spectat: respicere enim aut videre sicut ex usu Scripturae in Deo non designant actum nudum intellectus, sed etiam conjunctam providentiam voluntatis, et affectum vel justitiae vel misericordiae, ita etiam videre Deum comprehendit ex parte creaturae adhaesionem utriusque potentiae. Sic Augustinus lib. 1. de lib. arb. cap. 13. dicit ipsum velle ni il aliud esse quam habere, quod repetit lib. 1. Retract. cap. 9. et capite 14. dicit hominem assequi voluntate vitam beatam, eamque deberi voluntati. Accedit praeterea quod Augustinus variis in locis
designat beatitudinem consistere in amore, ut 8. de Trinit. cap. 9. et de moribus Ecclesiae Catholicae cap. 23. lib. 1. de doctrina Christiana cap. 32. et 33. lib. 10. confess. cap. 21. Anselmus lib. 2. Cur Deus homo, cap. 1. et Chrysostomus hom. 46. in Matth. Voluntas, inquit, est quae renumeralw pro bono, etc.
Ex his etiam patet ad reliqua argumenta principalia. Ad secundum, quod est Augustini, respondet quod visio sit tota merces intelligentiae, sed non tota merces hominis: quae responsio datur ad intentum arguentis magis quam Augustini, qui non loquitur de visione abstracte sumpta, sed ut conjunctum habet amorem. Ad aliud de habitu patet, inquit, in secunda via, nempe in secundo medio quo probatur perfectio charitatis super lumine gloriae, ei aliis habitibus intellectus.
Ad ultimum quod fuit ex 1. Elh. c. 10. Beatitudo est bonum sufficiens, juxta illud Joan. 14. Domine ostende nobis Patrem, et sufficit, etc. ergo, etc.
Respondet Doctor quod dilectio sit bonum magis quam sufficiens, qua habita, habens minus eget. Ad probationem autem ex verbis Philippi, respondet dictum Philippi intelligendum esse quantum ad instructionem de Trinitate ; hanc enim non complete intellexerat. Quod probat ex responsione Christi ad Philippum : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, etc. id est, non cognoverunt perfecta visione fidei Christum. Unde ex hac responsione Christi recte sequitur agi de cognitione fidei, nam certum est Christum non ostendisse eis divinitatem suam per visionem claram: ergo intelligenda petitio et reprehensio Christi, et correptio Philippi de cognitione conveniente viatori: unde minus congrue aliqui referunt hanc auctoritatem ad visionem beatam, aliqui interpretantur Philippum petiisse visionem sensibilem et corporalem Patris; alii Patres referunt ad visionem fidei. Illud certum est Philippum errasse in sua petitione, correclumque fuisse a Christo, unde auctoritas nihil concludit; benigne autem interpretatur Doctor dictum Philippi, quae interpretatio non repugnat litterae; videantur Maldonatus et alii expositores in dictum caput. Contra conclusionem hujus quaestionis principalis, moderni Scriptores multiplicant rationes, sed jam ex decursu quaestionis sunt impugnatae et solutae; vel enim desumuntur ex natura ipsius beatitudinis, ut est assecutio finis, quod sit operatio praestantissima, quod integret unum objectum cum beatitudine objectiva; vel desumuntur ex natura intellectus, et ejus perfectione ex natura visionis, et ejus proprietatibus: omnia haec resoluta sunt tam in quaestione principali quam etiam laterali, ideoque non est quod ipsis amplius inhaereamus. Quaestionis prolixitas variis dicendi modis insistit. Quod fidei est ab omnibus tenetur, nempe utramque facultatem beari in patria, in cujus autem operatione potissimum consistit beatitudo, dissertatio est scholastica, et utraque pars a gravibus viris propugnatur; rejiciendi sunt censores alterutrius sententiae, qui non recte fundamenta quaestionis perpendunt.