IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Beatitudinem consistere in fruitione, id est, in amore objecti beati propter ipsum. Probat primo, quia non potest consistere in aliquo nolle, quod ostendit dupliciter. Secundo, non potest consistere in amore concupiscentiae, quod ostendit quadrupliciter: ex quibus habetur consistere in fruitione, quia ex quaest. praeced. non potest esse in visione.
(b) Ad quaestionem sunt duae, conclusiones : Prima, quod in solo actu, qui est fruitio, consistit beatitudo simpliciter naturae intellectualis. Secunda, in qua fruitione, quia non in omni. Prima ostenditur divisive sic : in genere non est nisi duplex actus voluntatis, velle et nolle ; velle etiam est duplex in genere, aut propter volitum, sive propter bonum voliti, aut propter volentem vel propter bonum volentis. Primum velle dicitur esse amoris amicitiae: secundum amoris concupiscentiae, et solum primum velle est frui, quod est amore inhaerere propter se, scilicet amatum.
Contra illam secundam objicitur per illud, de Trinit. cap. ult. ap petitus inhiantis fit amor fruentis. Ap petitus inhiantis pertinet ad amorem concupiscentiae; ergo. Respondeo, viator velle concupiscentiae vult sibi bonum, et velle amicitiae vult Deo bene esse. Primus appetitus respectu boni habendi, fit amor complacentiae boni habiti sibi, et ita amor fruentis, non tamen quo fruitur formaliter, sed ejus qui fruitur alio amore, illo eodem objecto in se, quod amat sibi illo amore. Secundus appetitus, id est, imperfectus amor, fit amor perfectus fruentis, id est, quo fruitur.
(c) Praemissa divisione probo principalem conclusionem, non includendo, nec excludendo passiones, de quibus postea quaeretur, sed tantum de istis actibus voluntatis, haec loquendo. Patet quod beatitudo non potest consistere in aliquo nolle; tum quia nolle habet pro per se objecto malum, quod non potest esse objectum beatificum ; tum quia actus beatificus est primus et immediatus respectu ultimi finis, et ita non habetur virtute alicujus actus voluntatis prioris. Nolle autem patet quod non est prius respectu finis ultimi, imo nec simpliciter prius inter actus voluntatis ; patet, quia quod non habetur, vel communiter non nisi virtute alicujus velle, secundum Anselmum 3. cap. de Casu Diab. nullus deserit justitiam, nisi volendo aliquid quod non stat cum justi tia, sicut exemplificat de avaro, et nummo, et pane.
Secundo, non consistit beatitudo in actu concupiscentiae, tum quia licet ille posset esse bonus, si sit debite circumstantionatus, tamen non est bonus ex ratione sui, vel objecto, etiam Deo, quia potest esse immoderatus: quod apparet 83. quaest. quaest. 30. Perversitas est in utendo fruendis. Sic etiam dictum in secundo lib. disp. 6. Angelum pec casse primo immoderate, concupiscendo sibi objectum beatificum, sicut vult Anselmus de casu Diab. 6. cap. ubi vult quod aliqui appetebant quod habuissent, si stetissent: nihil autem prius vel magis appetebant quam beatitudinem, quia ad illam primo etiam summe inclinat affectio commodi; actus autem amicitiae respectu Dei ex ratione sui et objecti, est bonus, saltem non potest esse immoderatus excedendo, sed forte deficiendo: tum quia actus concupiscentiae non est, nec esse potest primus actus voluntatis respectu finis, quia omne concupiscere est in virtute alicujus actus amicitiae ; ideo enim concupisco huic bonum, quia amo hunc cui concupisco: tum quia actus amicitiae inest voluntati, secundum quod habet affectionem justitiae, quia si solam affectionem commodi haberet, non posset, nisi sibi summe commoda velle, secundum Anselmum 14. de Casu Diab. Actus autem concupiscentiae inest voluntati secundum quod habet affectionem commodi, quia necessario inest secundum illam, etiamsi sola illa esset; nobilior autem secundum rationem est . affectio justitiae affectione commodi, quia regulatrix ejus et moderatrix secundum Anselmum, et propria voluntati, inquantum libera est, cum affectio commodi esset ejus, etiamsi voluntas libera non esset. Tum quarto,quia actus amicitiae tendit in objectum, ut est in se bonum; actus autem concupiscentiae tendit in illud, ut est bonum mihi: nobilius est autem objectum in se, quam ut ab aliquo habitum: saltem illa habitio objecti ad habentem, quae est formalis ratio in objecto, ut concupito, diminuit ab illa perfectione objectiva, quam habet istud bonum, ut in se.