IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Ad quaestionem, sunt duae conclusiones, etc. Prima conclusio est : In solo actu fruitionis consistere beatitudinem, in natura intellectuali, etc. Ad probationem conclusionis praemittit divisionem actus voluntatis in genere in velle et nolle; velle autem duplex est in genere, aut propter volitum, aut propter bonum voliti: aut est propter volentem bonum ipsum, aut propter bonum volentis. Primum velle dicitur amoris amicitiae ; secundum amoris concupiscentiae, et primum velle dicit frui, quod est amore inhaerere propter se, id est, amatum hoc amore. Distinctio communiter recepta est, quamvis sit quaedam controversia de distinctione amoris concupiscentiae ab amore amicitiae: supponit autem Doctor eodem amore nos velle amico bonum quo volumus ipsum amicum, et eodem etiam nos amore velle nobis bonum quo nos ipsos volumus, quia nempe ex ratione boni primarii secundario volumus amico, aut nobis ipsis bonum. Nominales distinguunt amorem amicitiae et concupiscentiae realiter, ita ut velle amicum, et velle bonum animo distinguant realiter. Communis tenet oppositum, quam hic proinde supponit Doctor, non sumit concupiscere late, ut distinguitur contra irascibile, sed ut distinguitur in diversos hos affectus primarios, qui secundario, et eodem actu tendunt in bonum secundarium, quod est amici, aut volentis. Objicit contra secundum membrum divisionis illud Augustini 9. de Trin. cap. ultimo : Appetitus inhiantis fit amor fruentis, etc. Sed hic appetitus pertinet ad affectum concupiscentiae ; ergo etiam et fruitio. Respondet viatorem velle Deum utroque modo, nempe amore concupiscentiae, quo sibi vult Deum per actum spei, et amore amicitiae, quo vult Deum propter se, et bene esse Deo. Primus amor concupiscentiae fit complacentia boni habiti et possessi per amorem amicitiae, per quem bealur et possidet finem; et haec complacentia non est ipsa fruitio aut possessio boni, sed eam supponit: et dicitur amor fruentis specificative, id est, ejus qui fruitur, non quo fruitur. Secundus autem appetitus seu amor imperfectus, id est, amor amicitiae, qui in viatore est imperfectus,
ut comparatur ad fruitionem patriae, transit in ipsam fruitionem, et fit perfectus amor fruentis, seu quo formaliter fruitur ; itaque illa particula : Secundus appetitus, id est, amor imperfectus, etc. non est intelligenda de amore imperfecto secundum speciem, id est, differentiam imperfectionis, quae competit amori concupiscentiae, ut distinguitur per affectum inferiorem ab amore amicitiae, qui est secundum perfectiorem affectum, sed sumitur pro amore amicitiae in via, qui imperfectus est, ut comparatur ad amorem fruitionis, in quem transit in patria. (e) Praemissa divisione, etc. Probat conclusionem quoad primum membrum, non concludendo, neque excludendo passiones, de quibus infra disserit quaest. 7. Quod ergo beatitudo non consistat in aliquo nolle, probat, quia nolle habet malum pro objecto, quod nequit esse beatitudo, quia haec immediate respicit ultimum finem, neque habetur virtute alicujus actus prioris; nolle autem non est immediatum respectu finis, neque primus actus voluntatis, quia non habetur communiter nisi virtute alicujus velle, ex Anselmo de casu Diab. c. 3. Nullus deserit justitiam, nisi volendo aliquid quod non stat cum justitia, etc. Patet etiam, quia ideo etiam aliquis fugit malum, quia inclinatione, aut habitu, aut actu elicito fertur in bonum; ergo actu vel virtute supponit fuga mali appetitum boni.
Secundo probat non consistere actu concupiscentiae, quia licet possit esse bonus, si debite circumstantionatus, tamen non est bonus ex ratione sui, vel objecto, etiam Deo, indefectibiliter, qui potest esse immoderatus, quod apparet ex Augustino 83. qq. 30. Perversitas est in utendo fruendis, etc. Sic etiam Anselmus de casu . Diaboli cap. 6. dicit Angelum peccasse primo immoderate, concupiscendo sibi objectum beatificum, quod aliqui appetebant, et habuissent si stetissent; nihil enim aeque ac prius appetebant quam beatitudinem, ad quam est summa inclinatio ad commodum. Status autem amicitiae ad Deum ratione sui et objecti, est bonus, nunquam potens esse immoderatus excedendo, licet forte deficere possit. Confirmatur ratio, quia actus charitatis est regula caeterorum, et nequit obliquari positive in finem, quia ex natura inclinationis supremae ad finem, ex natura objecti et modi tendendi in finem, ut est immediate circa Deum in se, et propter se bonum, non dependet ab ullis circumstantiis praeter solam cognitionem finis, neque alium priorem supponit, per quem ordinaretur in finem, sed exclusis aliis extrinsecis tendit in finem absolute. Actus vero concupiscentiae licet tendat in finem, tamen regulatur per charitatem, et dicit ordinem ad media acquirendi finem, ut actus spei, sine quibus nequit esse ordina tus ; beatitudo debet consistere in actu perfectissimo, qui est assecutio finis, et qui nequit obliquari, sed sit finis absolute propter se, et non respiciens conditiones extrinsecas: ergo, etc.
Tertio probat conclusionem, quia actus concupiscentiae non est, nec esse potest primus actus voluntatis respectu finis, quia omne concupiscere est virtute alicujus amicitiae, quia ideo concupisco huic bonum, quia hunc amo, ita ut velle alicui bonum sit objectum secundarium, et ex motivo primarii ad illud inclinatur voluntas. Sublato ergo amore amicitiae, vel tendentia in bonum absolute, tollitur etiam tendentia in illud quod ad bonum dicit ordinem, inquantum hunc ordinem dicit: et quod tantum inclinat voluntatem, inquantum ipsa afficitur circa bonum absolute.
Praeterea probat, quia actus amicitiae est in voluntate secundum affectum justitiae, et superiorem. Nulla autem inclinatio est in voluntate superior illa, qua immediate et absolute tendit in finem ; hinc Anselmus cap. 14. de Casu Diaboli dicit, si solus esset affectus commodi in voluntate ejus, non posset non summe sibi velle commoda ; nobilior autem affectio secundum rationem est illa justitiae regulatrix et moderatrix voluntatis inquantum libera est, cujus esset affectio commodi, etiamsi esset necessaria. Deinde, actus amicitiae tendit in bonum absolute et propter se: affectus commodi in bonum volentis, perfectior autem est ratio boni in se quam boni mihi, vel ordo boni ad aliquod extrinsecum tanquam perfectivi ad perfectibile, etc.
Tandem conclusio quoad primam partem patet, quidquid dixerit Vasquez allegando hanc esse sententiam solius Scoti et suorum discipulorum, quia quotquot statuunt beatitudinem, tam in actu intellectus quam voluntatis, principalius eam dicunt spectare ad voluntatem, ut secundum affectum charitatis adhaeret fini clare viso. Quoad secundam vero partem exclusivam, scilicet amoris commodi, consequenter idem dicendum est, supposito principio communi utrique tam D. Thomae quam nostrae Scholae, beatitudinem consistere in uno tantum actu perfectissimo, qua beatitudo est ultimum complementum hominis, quia per unum actum possidetur finis, quem necessario supponit amor commodi. De hoc puncto satis est dictum in praecedentibus, et soluta sunt argumenta quibus adstruitur beatitudo esse in solo intellectu.