IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Viatorem posse frui Deo, quia potest eum amare propter se. Disputat utrum fruitio viae et patriae specie differant, et probabilius putat quod sic, quia requirunt diversas specie intellectiones ; quod sufficit, sive intellectio sit causa efficiens, sive causa sine qua non amoris, quia ejusdem speciei individua non petunt diversas essentialiter causas vel conditiones.
(d) Secunda conclusio principalis, patet quod viator potest frui Deo, quia amore inhaerere sibi propter se. Si dicas non amore, sed desiderio, hoc falsum est, quia etsi Deus sit non habitus ab amante, et ideo possit desiderari, ut habendus, tamen non desidero aliquod bonum habendum a Deo quod non habet, sed tantum complacet mihi infinita bonitas ejus, cui volo acceptando et complacendo inesse omne bonum quod sibi inest.
Patet etiam propositum per illud 83. q. quaest. 30. quod virtus consistit in fruendo fruendis.
(e) Sed est hic difficultas quomodo distinguantur fruitio beatifica et non beatifica ? Videtur quod non specie, quia quando per se causae sufficientes sunt ejusdem speciei, et effectus, sic est in proposito, quia eadem voluntas, eadem charitas, idem objectum fruibile, et sub eadem ratione ex parte objecti: secundum hoc ergo poneretur quod non differunt, nisi sicut magis et minus in eadem specie.
Si contra hoc objicitur, quia tunc viator esset beatus, licet minus beatus quam comprehensor, respondeo, consequentia non valet, quia beatitudo non imponitur ad significandum illam naturam secundum speciem, sicut imponitur hoc nomen fruitio. Unde bene conceditur quod uterque fruitur, sed alter magis, alter minus, imo imponitur hoc nomen beatitudo ad significandum fruitionem in determinato gradu, ita quod non infra ; et illum nunquam habet viator, nec secundum magis, nec secundum minus ; sed sic habent illum diversi comprehensores, ideo unus eorum est beatior altero.
Quod ostenditur sic, quia si tantum sint gradus ejusdem speciei, accipiatur infimus beati, et supremus viatoris: si aequantur, ergo viator est beatus: si ille actus deficit ab illo non in infinitum, patet. Pone ergo quod per quatuor gradus possibile est fruitionem viatoris crescere per quatuor gradus, quia et cognitionem, cum etiam cognitio ejusdem speciei tot gradus habeat, quot et fruitio ; posita autem intensione cognitionis, possibile est fruitionem cognoscentis proportionaliter intendi: ergo adhuc possibile est viatorem pertingere ad illum gradum, et esse beatum. Unde hic consimiliter potest argui de aliquo gradu dato fruitionis beatificae, a quo distat supremus gradus viatoris, puta beatae Mariae per aliquot gradus, tamen si est ejusdem speciei infra speciem fruitionis beatificae descendatur ad minus et minus, tandem erit aliqua beatifica aequalis isti non beatificae, vel minor ea.
Aliter potest dici et probabilius, quod fruitio beata et non beata differunt specie, se ipsis quidem formaliter, sed a causis vel habitudine causarum causaliter. Si enim ponatur quod intellectio est causa, licet partialis ipsius volitionis, et intellectio viatoris, et visio beati differunt specie: ergo et effectus qui necessario requirunt istas causas diversas; nunquam enim individuum ejusdem speciei necessario requirit causam alterius speciei, ab illa quam requirit aliud individuum. Si autem intellectio dicatur causa sine qua non, saltem essentialiter requiritur, et tunc sicut prius, diversa ejusdem speciei non necessario requirunt in causis aliqua alterius speciei: ita in hac opinione habet concedere volitiones penes objecta distingui specie, et tamen objectum secundum eos est causa sine qua non. Tunc autem potest salvari distinctio fruitionum ex distinctione unionum, sicut ex diversa approximatione agentis ad passum variatur effectus: aliter enim agit agens, quod per lineam rectam opponitur et approximatur passo, quam quod per reflexam vel fractam ; cognitio autem haec est quasi approximatio objecti ad voluntatem.
Tenendo istam secundam viam, non oportet concedere quod de potentia absoluta divina possit causari in anima viatoris, saltem non videntis nude Deum, aliqua fruitio aequalis infimae fruitioni, possibili cuicumque beato, quia supremum infimae speciei non potest aequari infimo superioris speciei, quia tota haec est infra totam illam. Difficile est autem secundum viam priorem prohibere quin in anima viatoris, stante cognitione aenigmatica tantum, vel tantum intensa, possit inesse aliqua fruitio aequalis alicui fruitioni beatificae datae.
(f) Ad argumenta. Ad primum patet ex 2. artic. Ad secundum (g) dicitur quod sine charitate si videret aliquis Deum, non haberet fruitionem supernaturalem, quia nec actum aliquem primum supernaturalem, sine quo nec pati potest, nec agere, nec per consequens habere frui beatificum. Aliter dictum est dist. i. primi quaest. 4. quod habitus non est, quo habens simpliciter potest elicere actum, et ideo posita quasi praesentia objecti, voluntas potest in aliquem actum circa illud objectum, et ille actus supernaturalis est ex objecto et praesentia objecti, sed non est ex aliquo in potentia eliciente. Nec tamen illa fruitio est beatifica, quia non est tanta, quanta nata est haberi a tali voluntate circa objectum sic ostensum: major enim haberetur, si charitas inesset, per quam aliquo modo intenderetur actus, sicut dictum est dist. 17. primi quaest. 1. Beatitudo autem voluntatis non est aliquo actu, nisi supremo, quem potest habere circa objectum taliter sibi praesentatum.
(h) Ad tertium dico, quod sola voluntas inter omnes appetitus potest velle alicui bonum propter ipsum volitum, et ideo non est simile de aliis appetitibus, et illo ; sicut nec generaliter quando illud de quo arguitur est solum tale, imo est argumentum ad oppositum, quando arguitur de aliquo pertinente ad perfectionem istius solitarii, conveniens est cum imperfectioribus se in aliquo, et differens ab eis in alio sibi proprio ; perfectius est secundum illud proprium quam secundum illud commune, quia commune non potest esse perfectius quocumque imperfecto includente ipsum. Et ideo si perfectio excellens, utpote beatitudo, conveniat illi solitario, magis concluditur quod conveniat sibi, non secundum illud in quo assimilatur inferioribus, quam concludatur oppositum.
(i) Ad quartum, non omne quod succedit virtutibus Theologicis in via, vel actibus earum, est de essentia beatitudinis, sed tantum unicus actus perfectissimus. Ideo esto quod tentio sit actus voluntatis succedens actui speciei, non sequitur quod in ipsa consistat beatitudo, sed sufficit quod ipsa concomitetur beatitudinem.