IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Secunda conclusio principalis, etc. Haec est. quod viator possit frui Deo, quia amore inhaeret sibi propter se. Si dicas non amore, sed desiderio; contra, quia etsi Deus non sit habitus ab amante, et ideo possit desiderari ut habendus, tamen non volo aliquid Deo affectu amicitiae et absolute, quod non est in Deo ; complaceo igitur in infinita bonitate ejus, ut ipsius est, et accepto ut ipsius est, quod est frui, seu per amorem inhaerere ; omnia enim hujus status reducuntur ad charitatem tanquam ad finem, ut virtutes, praecepta, dona. Hinc beatitudo hujus status potest sumi extensive vel intensive ; si extensive sumitur, non excludit omnia quae faciunt ad salutem, ut fidem, et reliqua bona opera ; si autem sumatur intensive pro ultimo complemento et perfectione prima et summa hominis, per quam adhaeret Deo ultimale, illa est charitas; beatitudo ergo supernaturalis viae, prout habet rationem beatitudinis pro statu viae ut alterutro modo consideratur, includit charitatem tanquam perfectissimum. Vide Augustinum lib. de quantitate animae, capite 37. Gregorium 6. mor. cap. 17. et 18. Bernardum serm. 67. in Cant. usque ad 72. quibus in locis tam Gregorius quam Bernardus primum gradum et perfectissimum tribuunt charitati: et favet Paulus 1. ad Cor. cap. 13. Eademque est via probandi hanc conclusionem, qua probata est quaestionibus superioribus beatitudinem nostram in patria consistere in operatione perfectissima potentiarum, et potissimum in operatione charitatis, quae est fruitio, quia sicut in via beatitudo maxime attenditur ex conjunctione ad finem, et per exclusionem miseriae, quae est peccatum, sic maxime omnium competit charitati, quae immediate et absolute circa finem operatur, et caetera dirigit in finem, et maxime omnium repugnant peccato. Suarez d. 7. citata alias sect. 2. opinione 3. allegat quosdam dicentes beatitudinem hujus status non consistere in alio quam in jure quodam morali ad patriae beatitudinem, sed merito, cujuscumque sit haec opinio, ab eodem rejicitur, quia exorbitat a communi modo loquendi sapientum. Quomodocumque enim consideratur beatitudo formalis, consistit in operatione, ut patet ex Scriptura de beatitudine viae, quam tribuit observantiae mandatorum,Mat. 19. Item Joannis 6. Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam; ad Rom. 14. Non est regnum Dei esca aut potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto, etc. ,Et si beatitudo hoc modo sumeretur, sic esset infans baptizatus beatus, quod est absurdum et contra communem modum loquendi tam Theologorum quam Philosophorum de beatitudine, ut consistit in operationibus. Unde illud quod adducit
Doctor ex Augustino lib. 83. q. 30. virtus consistit in fruendo fruendis ; in virtute autem statuitur ultima hominis perfectio in hoc statu. Accedit quod jus ad beatitudinem fundetur in operibus: sed mediante jure illo morali non perficitur primo homo, aut potentiae ejus, sed per operationes vitales, ut conjungunt perfectivo extrinseco per modum actus.
(e) Sed est hic difficultas etc. Quaerit quomodo distinguatur actus fruitionis in via et in patria. Ratio difficultatis est, quia sunt eadem principia fruitionis proxima: ergo ipsa secundum speciem est) eadem. Si hoc sit verum, ergo viator etiam beatur. Respondet negando consequentiam, intelligendo beatitudinem simpliciter, ut est ultimus terminus, quia sic tantum sumpta non dicitur comparari secundum magis aut minus cum fruitione viae, quia supponit pro actu voluntatis, ad quem praerequiritur visio clara, et ut est differentis status, quia ratione ad actum ejusdem status comparari tantum potest, ut cum beatitudo unius in palria comparatur ad beatitudinem alterius. Haec est resolutio communis etiam in Schola D. Thomae, in qua tenetur actum charitatis in patria et via esse ejusdem speciei. Doctor autem hic et in 3. d. 31. ad 1. docet probabiliter differre specie, alias difficulter sustineri potest quin actus charitatis in via non possit esse aequalis, si reddatur summus, actui in finem comprehensoris, licet non bearet sine visione clara Dei, quia non esset possessio, finis in reipsa praesentis ; quod si visio, et quicumque actus intellectus antecedens volitionem sit causa partialis volilionis, licet minus principalis, tunc ex diversitate principii, ut actus fidei, et actus visionis potest colligi differentia specifica inter fruitionem viae et patriae. Quod si vero negetur talis concursus, recurrendum est ad diversitatem applicationis finis in reipsa, et clare, ac finis absentis in re, et praesentis in cognitione aenigmatica, ex quibus tanquam a posteriori colligitur differentia actus sequentis in voluntate; utramque hanc viam sustinet Doctor probabiliter. Negando autem distinctionem, negandum est etiam actum perfectissimum viae accedere ad actum infimum patriae; et hoc duobus modis sustinere potest, vel admittendo in ratione formae actum viae perfectissimum posse esse aequalem actui minimo beatifico, licet non in ratione beatitudinis aut tendentiae in objectum beatificum, et unionis ad ipsum, quia in via quantumlibet crescat actus, nequit conjungere objecto in reipsa, nisi ut applicatur: applicatio autem est omnino diversa. Vel possit dici actum in patria ex perfectione illius status esse semper perfectiorem et intensiorem quam in via, et concursum a Deo exhiberi secundum differentiam et perfectionem ipsius status, majorem: nam etiam in differenti statu legis quoad viatorem, Deus etiam concessit diversa media salutis,
, eaque perfectiora quoad legem, et alia, quo lex ipsa et status hominis sub lege erat perfectior: ergo ex eadem congruentia potest idem dici in patria, perfectiora ita esse media fruitionis intrinseca et extrinseca, ac proinde ipsam perfectiorem esse: de qua re nunc non dissero, sed remitto controversiam ad materiam de charitate.
Hinc etiam aliqui disserunt de beatitudine naturali, tam Angeli quam hominis, si in statu naturali permanerent a Deo creati sine elevatione ad finem supernaturalem. Sed hanc quaestionem commodius ad alium locum transferendam judico, quam insinuat Doctor quaest. 3. Prologi, et in 2. dist. 7. et prout occasio dabit infra de statu parvulorum aliquid erit dicendum.
(f) Ad argumenta. Ad primum, etc. Primum fuit, fruitio non distinguit beatum a non beato; ergo beatitudo non consistit in fruitione. Responsio patet ex 2. articulo, in quo ostenditur fruitionem latius se habere quam beatitudinem proprie et per se dictam.
(g) Ad secundum, etc. Hoc fuit, si quis haberet nudam visionem, sine charitate posset frui, primum non includit contradictionem: sed sine charitate nequit esse beatus, quia secundum August. 15. de Trinit, cap. 9. charitas sola est quae dividit inter filios Regni et perditionis, etc. Respondet primo negando antecedens pro secunda parte, quia fruitio est actus elicitus voluntatis circa objectum supernaturale ad quod elevatur, ideoque sine charitate elevante nequiret voluntas agere ad objectum, neque etiam consequenter pati per actum vitalem per modum operationis. Respondet secundo, etiamsi voluntas per amorem naturalem ferretur in Deum clare visum, non esset fruitio bealifica supernaturalis, quae supponit elevationem ex parte principii elicientis, et non tantum ex parte applicanti aut applicationis, quia, ut dicit, haec fruitio bealifica esset major et perfectior quam fruitio illa naturalis; major, inquam secundum speciem et modum actus, quam influeret charitas supernaturalis. Haec diversa solutio dependet ab illa controversia, an scilicet denturactus naturales correspondentes actibus virtutum Theologalium vel dari possint, ut fides divina, naturalis, aut charitas naturalis, quae sit immediate ad Deum. Hanc remittimus ad propriam materiam in 3. sent. ubi agitur de his virtutibus. Videatur Doctor in 1. dist. 1. q. 4. et in 3. dist. 28. ubi saltem in patria asserit dari hunc amorem.
(h) Ad tertium, etc. Hoc est, quod omnia inferiora natura intellectuali suo modo beatificantur in completione actus concupiscendi, hoc est, in commodo. Sed fruitio non est actus concupiscentiae commodi: ergo in illa non debet consistere beatitudo, sed in amore commodi. Respondet ). hoc proprium esse voluntatis secundum affectum amicitiae velle bonum propter se, in quo perfectione excedit reliquos appetitus: ideoque argumentum est ad oppositum, quia ultima perfectio alicujus rei ipsi competit secundum naturam et perfectionem suae speciei, in qua reliqua excedit ; ergo sicut fruitio sic convenit vo-) luntati, ita etiam beatitudo ejus debet i constitui in fruitione, alias sequeretur quod secundum differentiam specificam conveniret ei aliqua operatio ex specie sua perfectior, quam sit beatitudo, si haec eidem conveniret tantum secundum rationem communem sibi, et reliquis.
(i) Ad quartum, etc. Quartum est, quod tentio succedit spei ; ergo est actus voluntatis ; ergo in eo consistit beatitudo ; tentio autem non est fruitio. Respondet quod non in omni eo, quod succedit actibus virtutum Theologalium in via, consistat beatitudo patriae, sed in uno actu perfectissimo, et hic est fruitio, ut probat ex Augustino lib. 1. de doctrina Christiana cap. 6. Summa merces est, ut eo perfruamur, etc. Quod patet etiam ex eo quod in ipso Deo, qua beatus est, non consistat beatitudo nisi in visione et fruitione, quia in eo non est actus commodi, aut appetitus, sicut in nobis, quorum perfectio ab extrinseco participatur.