IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Virum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas?
D. Thom. 1. 2. quaest. 5. art. 4.(ubi Cajet. Conrad.) et. hic quaest. 2. Gabr. quaest. 2. art. 3.
Occham. 4. quaest. ult. art. 4. dub. 6. Palnd. q. 7. Solus q. 3. art. 4. Vastjuez 1. 2. disp. 21. cap, 3. Vide Scot. 9. Met. q. 15.
Utrum ad (a) essentiam beatitudinis pertineat securitas? Quod sic, l3.de Trinit. cap. 7. post alia pertinentia ad beatitudinem enu merata, subdit : Et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certissimum erit.
Praeterea, de essentia beatitudinis est, quod sit ultimata perfectio ; ergo ex ratione sui excludit a subjecto omnem privationem oppositam: ergo ex ratione sui constituit subjectum incorruptibile et intransmutabile secundum eam.
Praeterea, 1. Ethicor. Felicitas est operatio optima secundum vitam perfe ctam; hoc secundum ipsum includit perpetuitatem quamdam, alioquin felix posset miser fieri, quod habet pro inconvenienti.
Praeterea, ad perfectionem viatoris primam concurrunt essentialiter fides, spes et charitas, et ad secundam, actus illorum: ergo ad perfectionem apprehensoris. concurrunt essentialiter actus perfecti correspondentes istis. Consequentia probatur, quia non minorem integritatem requirit perfectio secunda beati in suo gradu, quam viatoris in suo, alioquin beatus unde beatus, non haberet omnem perfectionem per se, cujus esset capax: nunc autem actui spei non succedit nisi tentio ; tentio non videtur nisi securitas: ergo, etc.
Oppositum 1. Ethic. cap. 6. nihil est perfectius ex hoc, quod diuturnius. Exemplificatur de albo unius diei et unius anni: quod omnino verum est de perfectione permanente, quia tali accidit tempus, vel quaecumque duratio major vel minor; ergo cum securitas includat perpetuitatem durationis, non pertinet per se ad beatitudinem, quae est perfectio simul tota.
Praeterea, ista securitas, si est actus, aut intellectus, aut voluntatis. Si intellectus, non pertinet ad beatitudinem, nisi ut praevium, ex quaest. 3. et 4. hujus dist. Si volunta tis, non est fruitio, imo habet fruitionem pro objecto ; in sola autem fruitione est beatitudo, ex quaest, praecedente; ergo, etc.