IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic duo sunt videnda, etc. Beatitudinem fore perpetuam est de fide, quam breviter probat ex Matth. 25. Ibunt Justi in vitam aeternam, etc. et 22. Erunt sicut Angeli Dei ; et Psalm. 38. In saecula saeculorum laudabunt te, etc. Patet etiam Eccles. 24. Sap. 5. Isai. 33. Matth. 6. Joan. 17. ad Bom. 6. 1. ad Corinth. 9. 2. ad Cor. 3. 1. ad Thessalonicen. 4. 1. Petri 1. et 5. Apocalyp. 3. 7. et 20. ex Symbolis )idei,ut Apostolorum, Constant. Ath an. ex 6. Synodo Act. 11. in Epistola Sophronii approbata Act. 13. cap. firmiter de fide Catholica, etc. Est etiam Patrum passim, ut asserit Doctor, quam probat ex Augustino 13. de Trinit. cap. 8. Beata vita esse non potest, nisi sit immortalis, etc. Quod probat sic Augustinus, quia si amitti potest, vel beatus eam amittit nolens, et tunc non est beatus, quia non habet quidquid vult; aut neque nolens, neque volens, et sic etiam sequitur quod non sit beatus, quia non amat beatitudinem, imo si volens amittit, odit eam ; si neque nolens, neque volens non appetit eam, ergo nec est vita beata. Consimiliter potest argui, si amittatur beatitudo per amissionem vitae beatae, quia aut amittit vitam naturalem, nolens aut volens, aut indifferenter se habens. Et videtur sic intelligenda ratiocinatio Augustini, ut referatur ad instans habitae beatitudinis, et non ad instans amissionis sequens, quia sic non esse inconveniens quod pro illo non esset beatus ; debet ergo intelligi pro tempore, quo est beatus, quia distinctio praemissa sic recte quadrat, quia si non habet beatitudinem pro futuro, non est beatus ; si amittat eam nolens, non habet quidquid vult. Quod si dicas quidem eum amittere beatitudinem, sed neque nolle, neque velle actu amissionem ejus, quia non considerat de statu futuro, aut beatitudine continuanda aut amittenda, quia nescit ; hoc irrationabile est, quia nequit non considerare, aut cogitare de perpetuitate illius vitae, quam summe diligit, si est beata, aut si considerat, et credit perpetuandam, beatus erit in falsa opinione ; quod omnino falsum est ex Augustino 11. de Civitat. cap. 5. Si autem suspensus est de ejus amissione, aut incertus, tunc etiam timet, neque est securus; ergo non est beatus, quia non quiescit ultima te.
Tandem probat ex Philosopho in 2. de gen. In omnibus, inquit, natura desiderat quod melius, etc. Sed melius est esse semper, et in vita aeterna, quae perpetuari potest; ergo hoc desiderat beatus, et amat. Hoc autem desiderium naturale completur in beatitudine, quia est status omnium bonorum cumulo perfectus.
Patet hoc idem ex definitionibus beatitudinis, quas supra sub initio hujus distinctionis proposuimus;et patet ex ratione praemissa Doctoris necessario ad ultimam satietatem naturae beatificabilis requiri, ut omnis ejus appetitus naturalis compleatur. Hic autem appetitus est ad beatitudinem, ut perpetua est: ergo talis securitas necessaria est in beato, ut conditio necessaria status, et perfectio ejus extensiva, qua excludatur timor et anxietas de ejus amissione, et ut sit de se sufficiens ad completam satietatem, ultra quam nemo appetere potest ordinate.