In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Refert tres opiniones de causa perpetuitatis beatitudinis. Prima, ait perpetuam, quia est necessaria in se formaliter, licet ab alio causaliter. Probatur primo, quia propria perfectio accidentalis caeli, ut perspicuitas, est incorruptibilis. Secundo, beatitudo tollit omnem privationem a Beato. Tertio, alioquin beatus posset esse miser, et sic non beatus.
(c) De primo autem ponitur beatitudo essentialiter ex se neces saria, et tunc non potest non esse: perpetua, formaliter quidem ex, seipso, causaliter autem aliqua causalitate a causa extrinseca: aut secundo ponitur quod beatitudo est perpetua ex voluntate necessario fruente aliquo viso, quia non ostenditur in eo aliqua ratio mali, aut defectus boni. Et differt ista propositio a prima, sicut illa qua ponitur caelum necessario moveri ex necessaria habitudine uniformi moventis ad mobile, ab illa quae poneret motum caeli ex se formaliter necessarium. Primum poneret Philosophus, non secundum, sicut patet 11. Metaph. Comm. 41. Tertio ponitur potentiam necessario determinari ad agendum, et ex habitu necessario, puta intellectum ad videndum ex lumine gloriae, et voluntatem ad fruendum ex charitate consummata.
Pro prima positione illarum arguitur sic : Aliqua forma corporais est simpliciter incorruptibilis, nec solum substantialis, ut forma caeli, sed etiam accidentalis, dummodo sit propria perfectio corporis incorruptibilis, ut perspicuitas in caelo, et luminositas in stellis: ergo suprema perfectio naturae spiritualis est formaliter incorruptibilis.
Praeterea, forma quae tollit a sua materia omnem privationem, constituit compositum incorruptibile: patet de caelo. Sed beatitudo tollit a natura beatiflcabili omnem privationem, quia omnem imperfectionem et potentialitatem, cum sit actus ultimus in suo ordine, magis quam forma caeli in ordine formarum substantialium. Confirmatur ratio, quia finis extrinsecus, pro eo quod includit eminenter perfectionem omnis alterius finis, tollit omnem privationem seu carentiam respectu finis extrinseci, hoc est, non deficit aliquis finis extrinsecus habenti perfecte illum ; ergo a simili, vel a causa, finis ultimus intrinsecus conjungens isti fini, tollit omnem privationem finis alterius intrinseci, et ita constituet compositum formaliter incorruptibile intrinsece, et in conjunctione ad finem extrinsecum. Praeterea tertio,si beatitudo esset de se formaliter possibilis, ergo posset destrui, et tamen manente natura, quia ipsa est incorruptibilis, et per consequens posset beatus fieri miser, et ita beatus non esset beatus, quia non haberet quidquid vult: vult enim nunquam fieri miser.