In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(e) De primo autem ponitur beatitudo, etc. Hic. subjicit tres sententias de radice perpetuitatis, quarum prima nescio cujus potissimum sit, quamvis margo praeferat D. Thomam in quodlibeto primo, ubi nihil tale habet, citalur Aegidius, qui mihi non est ad manum; cujuscumque sit, tribuit beatitudini necessitatem formalem, et ex parte causae extrinsecae. Secunda statuit necessitatem ex parte voluntatis necessario fruentis bono viso, cui non est annexa aut admixta aliqua rationali. Tertia, quae in idem pene concidit, tribuit necessitatem ex habitu tam luminis gloriae quam etiam charitatis consummatae; uterque modus est D. Thomae 1. 2. quaest. 5. art. 4. et quaest. 10. art. 2. Videantur ejus Interpretes locis citatis.
Prima sententia fundatur in eo quod perfectiones accidentales et intrinsecae corporis incorruptibilis sint incorruptibiles: ergo suprema perfectio creaturae intellectualis debet esse per se incorruptibilis. Deinde, quia beatitudo tam formalis quam etiam objectiva tollit a beato omnem privationem ad formam contrariam ; ergo beatitudo nequit compati cum privatione formae oppositae, et consequenter est per se incorruptibilis. Deinde, si beatitudo esset possibilis; ergo destrui posset: ergo non est beatitudo, quia per eam non haberet beatus quidquid vult, etc. Hanc partem videtur sequi Solus in hac d. quaest. 3. art. 4. et Vasquez 1. 2. disp. 2. 1. asserit teneri a quibusdam modernis absolute, et sine ulla distinctione. Alii vero distinguunt incorruptibilitatem in ordine ad agens creatum et formam, quam virtute sua potest introducere, et sic dicunt operationes beatificas esse incorruptibiles virtute agentis creati, sicut sunt Angeli incorruptibiles, tamen esse corruptibiles in ordine ad Deum. Haec interpretatio est magis congrua, et contra eam non procedunt rationes Doctoris in sequenti paragrapho: nam certum est de farto non esse corruptibiles virtute agentis creati, quia sive voluntas libere se habeat ad finem, sive non, supposita visione, et mediis ad fruitionem, infallibiliter fruitur, nunquam destituta et supposita fruitione in esse, et Dei conservatione speciali respectu ejus, etiam voluntas nequit intermittere in exercitio fruitionem. Haec autem necessitas essendi non convenit fruitioni in ratione formae, nisi ut subest suis causis et influxui, ut probant rationes Doctoris.