IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat secundam opinionem quae est D. Thom. 1. 2. quaest. 10. art 2. tenentis necessitati voluntatem ad amandum objectum visum, in quo nulla apparet ratio mali, quia voluntas non tendit naturaliter in tale objectum, sicut intellectus. Secundo, Deus etiam ipsum intellectum creatum naturaliter non movet, sed contingenter, quia omnia ad extra libere facit Adde rationem D. Thom. tantum suadere, quod Deus clare visus non potest odio haberi. Vide Doct. 1. dist. 1. quaest. 4. ubi de hoc agit. Refutat etiam tertiam sententiam, ostendens perpetuitatem beatitudinis non provenire ex habitibus necessi tantibus potentias ad perpetuo operandum.
(f) Contra secundam positionem arguitur lib. I. dist. 1. quaest. 4. et concedo quod licet intellectus naturali necessitate videat objectum praesens proportionatum, tamen voluntas non naturali necessitate fruitur illo objecto viso, sicut ibi dictum est. Neque etiam illa necessitas videndi est simpliciter necessitas, sed tantummodo necessitas, si objectum praesens moveat: et istud est sic mere contingens, quia objectum istud voluntarie et contingenter movet quemcumque intellectum creatum: sed etiam voluntas contingenter fruitur illo viso contingenter, et copulat intelligentiam cum memoria, si tamen ibi habet actum. Ad argumentum, quod in objecto non ostenditur aliquid mali, nec defectus boni, responsum est ubi prius.
Contra tertiam positionem argui potest quod habitus non potest esse prior causa operationis quam potentia, sed semper secunda, quia illud est potentia, quo simpliciter possumus. Unde habitus non utitur potentia, sed potentia habitu, sicut causa secunda, et instrumento: causa autem prior non determinatur ad agendum, nec per consequens necessitatur per causam secundam, sed e converso.
Praeterea, Beata Virgo habuit in via majorem charitatem charitate alicujus beati inferioris gradus, et tamen illa charitas non necessitavit eam ad fruendum etiam quando contemplabatur Deum.
(g) Praeterea, esto quod lumen gloriae necessitet illum ad videndum objectum praesens, tamen si voluntas sit causa imperans illam visionem, potest non imperare: contingenter enim conjungit intelligentiam memoriae illius objecti, quod contingenter amat. Videtur autem quod sic ibi habeat sic conjungere, quia secundum Augustinum de Trinit. in multis locis, in gignitione Verbi perfecti concurrit voluntas sic copulans: illa autem visio est Verbum secundum ipsum 15. de Trinit.
Concedo ergo quod non est necessitas, sive perpetuitas necessa ria ex habitibus determinantibus potentias ad actus, sed tantummodo ex habitu gloriae est necessitas secundum quid, quia habitus est naturaliter inclinativus: nec ex charitate talis necessitas est in voluntate, quia talis libere potest uti charitate, vel non uti.