IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Perpetuitatem beatitudinis provenire ex Dei decreto de conservanda fruitione, et non ex natura operationum, potentiarum vel habituum determinantium. Item, manere in beato potentiam intrinsecam et remotam peccandi, et ideo non posse reduci ad actum, quia Deus statuit conservare actum fruendi, quod exemplis declarat.
(h) Dico ergo, quod causa hujus perpetuitatis nec est forma beatitudinis, quasi per ipsam beatitudo formaliter sit necessaria: nec natura potentiarum illarum, quasi circa objectum necessario perpetuo operentur: nec habitus in potentiis, quasi necessario determinans potentias ad perpetuo operandum: sed est ex sola voluntate divina, quae sicut perficit naturam intensive, ita conservat eam in tali perfectione perpetuo.
(i) Sed tunc occurrit dubium quomodo Michael beatus erit impeccabilis ? Nam per nihil intrinsecum sibi habet quin contingenter operetur, et per consequens potest non frui, et ita peccare. Consequens est falsum, cum dicat Augustinus 3. de Trinit. contra Maxim. cap. 13. Cuicumque naturae praestatur, ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae.
Idem in Ench. 86. vel 73. Anima nostra, sicut habet nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Nunc autem sic habet nolle infelicitatem, quod non potest eam velle ; unde dicit ibidem, miseri esse non solum nolumus, sed nequaquam velle possumus.
Respondeo, patet quod beatus est impeccabilis in sensu compositionis, hoc est, non potest simul esse beatus et peccare, sed in sensu divisionis, quod manens beatus non habeat potentiam et possibilitatem ad peccandum, potest intelligi dupliciter: vel per aliquid sibi intrinsecum, quod excludit potentiam talem: vel per causam extrinsecam, quod excludit potentiam propinquam ab illo: verbi gratia, etsi habens visum habeat potentiam intrinsecam videndi quodcumque corpus, tamen potest per aliquam causam extrinsecam fieri perpetuo impossibilis ad videndum de potentia propinqua, utpote si illa causa faciat perpetuam distantiam visus ab illo corpore, sicut si esset obstaculum perpetuum inter caelum empyreum, et oculum damnati, ille oculus non posset videre caelum empyreum, loquendo de potentia propinqua, et hoc per causam extrinsecam prohibentem potentiam perpetuo; posset tamen videre potentia remota et intrinseca, ita quod nulla esset causa intrinseca impossibilitatis.
Sic dico, quod nulla est causa intrinseca In voluntate Michaelis nunc beati, per quam excludatur potentia ad peccandum pro alias, in sensu divisionis; non est autem causa intrinseca prohibens istam potentiam omnino reduci ad actum. Sed per causam extrinsecam est impossibilis potentia illa propinqua ad peccandum, videlicet per voluntatem Dei praevenientem illam voluntatem, ut semper continuet actum fruendi, et ita nunquam possit potentiam suam remotam non fruendi vel peccandi reducere, ad actum, siquidem nunquam causa secunda praeventa a causa superiori agente ad unum oppositum potest potentia propinqua exire in aliud oppositum.
Concedo ergo quod infert, quod Michael beatus et sit peccabilis in sensu divisionis, loquendo de potentia remota.
Ad auctoritatem Augustini. Ad primam dico, quod intelligit, quod peccare non posse potentia propinqua non est hoc naturae, sed gratiae Dei, hoc est gratuite praevenientis, et conservantis illam naturam in recto actu.
Ad aliam, non dicit Augustinus quod sicut nunc habet necessario nolle infelicitatem, ita tunc necessario nolle iniquitatem (neutrum est enim verum, loquendo de nolle, ut est actus elicitus), sed sicut nunc habet perpetuo nolle habitualiter infelicitatem, ita tunc habebit nolle iniquitatem.
Et cum arguis, sic habet nunc
.
nolle, quod non potest velle, dico quod ideo non potest velle infelicitatem, non quia necessario habet nolle eam, sed quia infelicitas non potest esse objectum actus volendi, ex alia parte non sequitur quod sic nunquam possit velle iniquitatem, quia iniquitas, loquendo de illo quod substernitur in peccato, potest esse objectum voluntatis creatae. Vel potest dici breviter, quod sicut nunquam nunc vult infelicitatem, sed semper habet nolle habitualiter, ita tunc nunquam volet, et sic est simile hinc inde de facto.
Et si arguas, nunc non potest velle infelicitatem; ergo tunc non poterit velle iniquitatem. Consequentia non valet, quia bene potest esse similitudo quantum ad non esse hinc inde, licet non quantum ad posse.