IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) Dico ergo quod causa, etc. Haec est conclusio hujus articuli, in qua reducit perpetuitatem beatitudinis non in potentias et habitus, sed in divinam voluntatem, quae sicut perficit naturam intellectualem intensive, ita etiam conservat in tali perfectione perpetuo. Haec conclusio probata est in praecedentibus, et intelligenda est de causa physica, ex qua redundat perpetuitas beatitudinis; nam ipsae potentiae ex inclinatione sua etiam libera semper permanebant in operatione, vel demus etiam necessitari ad suos actus, ut sententia contraria vult, non sufficit virtus potentiarum et habituum ad continuandum semper effectum, ei inevitabiliter, nisi accedat concursus continuatus objecti, qui concursus est mere liber mediante divina voluntate, cum Deus non agat necessario ad extra, sed libere: ideoque radix haec perpetuitatis reducenda est in divinam voluntatem, ut inducit perpetuitatem, quae non subest potentiis in sensu composito ; neque alioquin continuatio effectus potest abstrahere a causa prima et principali ejus, a qua primario dependet quacumque ratione aut modo procedit a causis se cun dis. Superius autem ex Augustino ostensum est spectare ad rationem beatitudinis scientiam, in qua fundatur securitas beatorum de nunquam intermittenda beatitudine, aut amittenda, quam scientiam ipse reducit in revelationem divinam, atque donum diversum ab ipsa operatione, ejusque, ac potentiarum natura.
(i) Sed tunc occurrit dubium, etc. In hoc resolvit quo pacto beati sint impeccabiles. Ratio dubitandi est ex jam decisis, nam. si voluntas ab intrinseco libere elicit beatitudinem, et quantum est ex se, ut active agit ad continuationem ejus, etiam eam libere continuat; ergo potest non continuare, et sic peccare. Consequens est falsum ex Augustino 3. de Trinit. contra Maxim. cap. 13. cuicumque naturae praestatur non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae, etc. Item Enchiridii cap 86. vel 73. Anima nostra sicut habet nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est, etc. Sed primum est necessarium inevitabiliter: ergo et secundum: unde subdit: Miseri esse non solum volumus, sed nequaquam velle possumus, etc, Respondet impeccabilitatem convenire, beato in sensu composito, hoc est, non potest simul esse beatus, et peccare; in sensu autem,divisionis non habere possibilitatem ad peccandum potest intelligi dupliciter, vel ab aliquo intrinseco, quod excluderet talem possibilitatem: vel per causam extrinsecam, quod excludit potentiam propinquam, v. g. habens visum ab intrinseco est potens videre: sed ab extrinseco potest impediri per aliquam causam elongantem visum hujus visibilis, ut etiam oculus damnati impeditur, ne videat caelum, posset quidem videre potentia remota, non tamen propinqua. Sic in Michaele nullum est intrinsecum, per quod in sensu divisionis excludatur potentia ad peccandum pro alias, sed per causam extrinsecam impeditur, ne posset potentiam suam remotam reducere in actum, nempe per voluntatem Dei praevenientem voluntatem creatam, ut semper continuet fruitionem: sic autem praeventa voluntas a causa prima non potest potentia propinqua agere in oppositum; sic ergo beatus ex natura sua peccabilis est ab intrinseco in sensu divisionis potentia remota; in sensu autem compositionis est impeccabilis potentia propinqua.
Declaratur, stante fruitione repugnat voluntati agere deordinale, formaliter et ex scientia, quidquid sit an materialiter possit ex aliquo errore, si talis quoad agibilia posset stare cum visione clara Dei, et haec incompossibilitas peccati actualis cum fruitione et amore perfecto et intenso Dei est contradictionis physicae, quia conversionis et aversionis respective ad idem objectum, quod repugnat voluntati physice, quatenus enim sub actu est, repugnat ipsi habere contradictorium actus, et sic etiam antecedenter ad actum non habet potentiam sive naturalem, sive liberam prodeundi in actum, et ejus contradictorium simul: amare autem perfecte Deum propter se, et averti a Deo, et ejus voluntate et lege, seu repugnare per actuale peccatum, sunt contradictoria; necessitatur ergo voluntas componendo cum ea fruitione ad non peccandum, quae necessitas ipsi competit tam ut elicit quam ut recipit ipsum actum; actus ergo fruitionis semper ut continuatus excludit potentiam peccandi proximam et remotam in sensu compositionis actus cum voluntate, et sic simpliciter et inevitabiliter voluntas ut sub actu, fit impeccabilis hoc modo. Actus autem, ut dictum est, semper continuatur a Deo, et inde fit impeccabilitas simpliciter voluntatis in sensu composito, sensus autem divisus est, quatenus secundum naturam propriam, et liberum modum agendi consideratur voluntas ut prior natura suo actu, et sic ut est libera, ita etiam non est impeccabilis physice, licet in effectu, ut subest divinae gratiae praevenienti, et influxui, non utitur in effectu tali libertate. Ad Augustinum intelligitur prima ejus auctoritas, peccare non posse potentia proxima non esse naturae, ipsius, sed gratiae Dei gratuite praevenientis et conservantis illam naturam in recto actu.
Ad secundam auctoritatem, respondet Doctor non dicere Augustinum voluntatem pro nunc habere necessario nolle elicitum infelicitatis, aut in patria necessario, et non libere nolle iniquitatem), quia neutrum verum est de actu elicito, quia neque semper habet viator nolle elicitum infelicitatis, neque quando habet, necessario habet necessitate exercitii, sed libere, licet habeat necessitate specificationis, si operetur; ideo ergo nunc non potest habere velle infelicitatem, non quia necessario nolit, sed quia infelicitas nequit esse objectum volitionis; non sic autem se habet ab intrinseco ad iniquitatem pro substrato, quia substratum potest esse objectum voluntatis sibi relictae, et suae libertati: verum tamen est quod sicut viator nunquam habet velle infelicitatem, sed habitualiter semper est nolens, ita beatus semper est habitualiter nolens iniquitatem, et nunquam actu volens. Unde est similitudo hinc inde quantum ad non esse unius et alterius, non quantum ad non posse.