IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Disputat et resolvit, quare determinatio causae superioris non tollat contingentiam simpliciter effectus, quae tamen tolleretur si voluntas ab habitu, aliove sibi intrinseco ita determinaretur ad unum, ut non posset, sensu compositionis, in oppositum. Sed non dicit manere voluntatem simpliciter liberam' etiam quando a superiori causa determinata est, quia oppositum expresse ait num. 13. et alibi saepe, sed tantum ait, eam posse sic determinari a causa prima, non ab illa causa secunda.
(k) Contra hoc, non minus tollit indifferentiam voluntatis determinatio ejus a causa superiori quam a causa inferiori: ergo si ex ratione causalitatis suae est indeterminata ad operationem, ita repugnat naturae suae, quod illa indifferentia tollatur per causam superiorem, sicut per inferiorem: sicut ergo est contra naturam voluntatis, quod habitus determinet eam necessario, ita est quod Deus determinet. Confirmatur, quia magis determinat causa superior inferiorem quam et converso: ergo superior determinans magis tollit indifferentiam inferioris in agendo quam si inferior determinaret. Praeterea, non erit in potestate voluntatis sic agere, vel non sic agere, quia ad quod determinatur aliquid a causa superiori, non potest esse in potestate determinati: agit enim sicut motum a determinante ; ergo ille actus non erit laudabilis, nec proprie voluntarius. Nota quod potentia operativa non concludit habentem posse operari, nisi intelligendo secundum quid, scilicet quantum est ex parte sui, sed posse simpliciler requirit, quod ex parte omnium aliorum concurrentium sit possibilitas, ut scilicet requisita possint concurrere, et impedimenta cessare. Sed ultra istam
possibilitatem potentia vel magis possil bililas propinqua requirit, quod convenientia adsint, et impedimenta cessent. Sicut enim nihil est potentia propinqua passiva, 9. Metaph. cap. 6. nisi quando nihil prohibet, nec oportet aliquid addi, aut removere aut permutare intelligendo aliquid aliud, a forma inducenda, sic operativum non est in potentia propinqua ad operandum, nisi quando nihil extrinsecum deficit, ut operetur.
Ad propositum, voluntas beata est eadem in potentia, quae fuit non beata, et habens eam, per consequens potest quantum est ex parte potentiae in actum quem prius ; ultra simpliciter possibile est ipsum sic agere, quia nihil simpliciter necessario impedit, vel deficit requisitum ; sed non potest possibilitate propinqua peccare, quia impedita, vel praeventa, vel suspensa, quod est propter actu onem causae superioris praevenientis, et continue agentis ad oppositum, scilicet ad actum beatificum. Et sicut causa superior potentia absoluta potest non agere ad oppositum, non tamen ordinata, sic simpliciter possibile impedimentum cessare, et voluntas potest peccare, sed non est possibile potentia ordinata impediens cessare ;nec etiam est in potestate voluntatis propinqua peccare, quia non est in potestate ejus, quod impediens cesset, sicut non est in potestate causoe secundae, actus primae.
Sed contra, quia contra libertatem est, quod determinetur necessario sic, quod oppositum non sit in potestate ejus ad bene volendum per habitum charitatis ; per te, igitur aeque est contra libertatem. Respondetur absolute determinari, sic quod non possit in oppositum, non est simpliciter contra ejus libertatem ; sic enim determinatur modo a voluntate divina, alioquin ipsa simpliciter posset
nunc exire in actum peccati sicut in via, licet nunquam exibit, et hoc fixum sit per legem, et haec de potentia ordinata. Sed quod sic determinaretur ad bene velle per habitum sibi inhaerentem, hoc esset contra ejus libertatem, hoc modo, quia ipsa non esset voluntas, nisi esset causa prior respectu habitus sui, et ita nata uti habitu, et determinare ipsum ad agendum, et non ab ipso determinari, sic quod oppositum non sit in sua potestate, quia sic ipsa totaliter quantum ad illud subjaceret habitui, et determinaretur ; non sic autem est contra libertatem vel naturam ejus, quod impediatur ab una actione, et quod determinetur ad alias a causa priori se, cujusmodi est voluntas divina. Sed numquid habet potentiam peccandi? Respondeo, abstractum notans principium actus constructum cum gerundivo, significat principium actus, ut egredientis ab illo supposito, et sic potentia cum gerundivo significat potentiam propinquam, sic 9. Metaph. cap. 4. nullo exteriori prohibente, non oportet adjungere; potentiam enim habet, ut est potentia faciendi; est autem non omnino, sed habentium aliquo modo vim, in quibus excluditur quod exterius prohibet. Aliter potentia visiva et potentia videndi non idem dicunt, quia primum dicit principium, secundum possibilitatem ad videndum, et tunc distincte remotam et propinquam.
Respondeo quod voluntas in suo ordine causandi hoc causet, hoc est proprium hujus causae, quod ulterius cum contingentia ex parte ejus sit omnimoda contingentia ex parte effectus: hoc requirit contingentiam omnium aliorum concurrentium ad effectum. Repugnat autem libertati ejus, quod contingentia, quae necessario est ex parte ipsius, non ponat contingentiam simpliciter, quantum est ex parte omnium inferiorum, quia tollit ipsam esse causam in ordine superiori ; sed non repugnat sibi, quod contingentia ejus non ponat contingentiam ex parte effectus simpliciter, quantum est ex parte causae superioris, quia causa superior non determinatur ab ipsa: non est ergo simpliciter contra naturam ejus, quod determinetur a causa superiori, hoc est, quod non sit contra naturam ejus oppositum agere, sicut esset contra naturam ejus determinati ab habitu, sive a natura inferiori.
Ad formam ergo, contra naturam ejus est determinari in suo ordine, et nihil aliud primo repugnat sibi, sed ex consequenti est contra naturam ejus determinari a causa inferiori, quia tunc ipsa non esset superior: non est autem contra naturam ejus determinari a causa superiori, quia cum hoc stat, quod sit causa in suo ordine. Contra, si causa superior determinat, ergo voluntas in suo ordine causandi determinatur; ergo in suo ordine causandi non est contingens. Respondeo, propter determinationem ejus in suo ordine est aequalis contingentia: sed quod effectus, qui provenit ab ipsa et aliis, non omnino contingenter provenit ex contingentia ejus, hoc est, quia alia causa prior est determinata ad illum effectum.
Ad secundam, laudabilis est pro quanto ipsa voluntas in suo ordine contingenter se determinat. Aliter potest dici, quod contingentia voluntatis in suo ordine concludit contingentiam simpliciter effectus, quia cujuscumque est contingentia, concludit contingentem effectum, et per consequens simpliciter contingens est, quod non peccet, tamen nunquam eveniet, quia causa superior semper praeservat.
Sed dices saltem in potestate voluntatis est, ut eveniat. Posset dici, quod non ideo est minus beata, si in potestate ejus sit quod eveniat, quod tamen nunquam eveniet, et ideo nunquam eveniet, quia voluntas divina semper praeveniet.