IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Contra hoc, etc. Impugnat doctrinam praemissam argumento difficili satis, quia non magis est contra libertatem inr differentiae, ut causa determinetur ab inferiori quam a superiori ; si ergo causa superior determinet voluntatem, tollit ejus indifferentiam. Confirmatur, quia magis determinat causa superior quam inferior ; ergo determinatio superioris magis derogat libertati. Deinde, actus beatificus non erit in potestate voluntatis, si ad illum continuandum aut eliciendum determinatur a causa superiori, ita ut non sit in potestate ejus proxima agere oppositum, vel actum omittere ; ergo contra resoluta, actus non erit laudabilis, quia non est voluntarius libertate requisita.
Omissa doctrina additionis, quae non est improbanda, respondet Doctor non esse contra naturam voluntatis, ut determinetur a causa superiori, licet sit contra ejus naturam ut determinatur a causa inferiori, quia ipsa est prima causa in suo ordine, et determinans reliquas inferiores ad effectum, ut habitus, et caetera adjutoria, et intellectum ut ipsi subest ;
e contra vero sicut est inferior respective ad causam primam, ita non est contra naturam ejus determinari a prima, ita ut non possit in oppositum. Licet ergo voluntas sic determinata quantum est ex parte sua libere libertate exercitii influit in actum, et consequenter actus sit liber et contingens quantum est ex parte voluntatis, tamen non est liberum voluntati simpliciter et absolute tollere actum, ut subest determinationi causae extrinsecae, quia contingentia actus debet considerari in ordine ad suas causas, a quibus primario dependet ; primario autem dependet a causa prima determinate, et influente ad continuationem actus, cujus influxus non est in potestate voluntatis. Si dicas, ergo necessitatur voluntas, respondetur necessitari formaliter quantum ad inesse ipsius actus, ut est a Deo, et haec necessitas est voluntatis per modum subjecti, non autem ut ipsa prior influit effective in actum: ideoque dicit Doctor actum, ut est a voluntate, ut efficiente, esse contingentem et liberum, non esse liberum in esse suo ( voluntati scilicet, quatenus plene subjicitur ei actus quantum ad esse et non esse, actus ) prout praevenitur a Deo conservante semper actum in esse. Per hoc patet ad secundam objectionem, actum nempe esse laudabilem, quia ut imputatur voluntati libere agenti, est contingens.
Respondet secundo, quod actus simpliciter est contingens, et per consequens est contingens, quod voluntas non peccet, tamen nunquam peccabit, quia causa superior srmper praeservat. Dices quod saltem in potestate voluntatis sit ut eveniat pecca tum. Posset dici quod non ideo est minus beata, si in potestate ejus sit quod eveniat: quod tamen nunquam eveniet, quia voluntas divina semper praeveniet, etc. intelligit de potestate remota, non proxima, sicut superius praemisit in corpore, unde, ut recte notavit additio, aliud est voluntatem habere possibilitatem, vel esse ex se potentiam peccabilem ; et aliud est esse potentiam peccandi, quia prima propositio denotat differentiam intrinsecam voluntatis, ut si per se competit ; secunda vero exercitium potestatis, ut conjungitur, vel conjungi potest in eventu ipsi actui, quia gerundium constructum cum principio agendi denotat actum, ut egreditur a principio, atque adeo potentiam proximam ad actum, ut recte Doctor in 2. dist. 7. q. 1. cujus ibi est doctrina, quam adducit additio haec praemissa in fine.
Ex prima responsione, et ex dictis num. 12. hujus quaestionis in corpore de potentia remota et propinqua, atque etiam iis quae disserit Doctor alias, colligunt plures eum esse in ea sententia, ut patet voluntatem posse necessitari ad exercitium actus a causa prima. Quod si ita est, non videtur ad alium magis necessitari posse, quam ad actum beatificum, et supposita hac necessitate salvatur et perpetuitas beatitudinis et impeccabilitas beatorum, quia ad nihil magis determinat causa prima, quam ad statum felicissimum et finalem per modum retributionis et praemii concessum electis, eorumque operibus ; ergo quae resolvit Doctor, non videntur subsistere saltem quoad libertatem respective ad causam primam, admittendo non esse contra naturam voluntatis, ut ab ea determinetur, ideoque sine fundamento asseritur actum manere contingentem respective ad voluntatem, sive elicientem, sive continuantem, supposita determinatione priori causae primae, in qua fundat ipse impeccabilitatem physicam quantum ad potentiam proximam et perpetuitatem beatitudinis. Constans sententia Doctoris est hic voluntatem non necessitari ab aliis, et voluntatem, ut agit, semper libere agere, ut supponunt fundamenta ejus in hac quaestione contra sententias jam impugnatas, imo hanc esse differentiam voluntatis creatae, et ab intrinseco: si ita est, consequenter negandum est posse voluntatem necessitari effective a Deo de potentia absoluta, licet possit necessitari formaliter, ut habet rationem subjecti, ideoque haec quaestio subjicienda videtur pro completa resolutione hujus difficultatis, abstrahendo ab aliis modis et causis, quibus juxta varias sententias infertur voluntati necessitas, ut agat per modum naturae determinate, abstrahendo etiam ab illa quaestione, in qua disseritur de radice libertatis, quam in proprium locum remittimus.
Utrum voluntas possit necessitari simpliciter ad actum elicitum a Deo ?
Prima sententia affirmat: est Solo de natura et gratia, cap. 16. Medinae I. 2. quaest. 6. art. 4. ad I. Valentiae disp. 2. q. 2. punct. 3. et quaest. 5. puncto. 4. Sumeli in opusculis tom. 3. disp. 2. assert.4. Cabrerae 3. p. q. 18. art. 4. disp. 1. Suarez tom. 1. de gratia prolegom. 1. cap. 4. et 1. 2. loco supra citato sect. 4. puncto 3. asserentis esse communem Theologorum, nemine discrepante; quod etiam Salust. 1. 2. tract. 3. disp. 3. sect. 1. in eadem generalitate asserit solum excipiens Richardum in 2. d. 25. art. 3. q. 2. ubi asserit quod licet Deus posset determinare voluntatem quocumque voluerit, non posse tamen necessitare. Contra, inquit, quia necessitari et determinari idem sunt, etc. Haec impugnatio nihil convincit, quia certum est voluntatem ex Augustino et Conciliis fieri de nolente volentem divina gratia, et sic recipere determinationem infallibilem et indeclinabilem a Deo praebente ei consensum novum, et praeparando ipsam, quamvis libere consentiat. Quod autem asserunt bi auctores hanc sententiam esse omnium Theologorum, in ea proprietate, qua proponitur mihi non probatur, neque puto eam ab omnibus ita indiscriminatim teneri, neque adeo fundatam esse, ut sine scrupulo asseri possit, aut supponi ut certa.
Secunda sententia ergo est negativa, nempe stante judicio rationis indifferenti, quod unum est ex praerequisitis ad libertatem in Schola D. Thomae, non posse Deum de potentia absoluta inferre necessitatem voluntati. Hanc supponit Vannes 1. p. q. 19. art. 10. dub. 1. in fine, Sumel in eodem art. 10. quamvis supra pro opposito citeturAlvarez disp. 126. conclus. 5. non me immisceo modo, quo explicent et defendant hi auctores libertatem, quia alia est quaestio, neque ad praesens spectat, supponitur enim ; sed eos adduco tanquam asserentes negativam in termino contradictionis, quanquam in reipsa citari soleant pro priori sententia, quantum ad modum, quo dicunt necessitari voluntatem, supposito judicio determinato, et conclusione practica, salvant enim libertatem ex indifferentia intellectus. Sed Vasquez magis proprie pro hac sententia facit disp. 99. cap. 8. dicens libertatem formalem servari semper in voluntate, neque posse eam ab extrinseco necessitari, quamvis intrinsece possit per unionem hypostaticam propter repugnantiam formalem, quam habet ad peccatum, reddens naturam, in qua est, Impeccabilem formaliter: quod non est necessitari effective per influxum causae efficientis, de quo loquimur. Tertio loco citari possunt, qui dicunt Deum necessitare posse voluntatem formaliter, producendo in ipsa volitionem, et conservando, agnoscendo hunc modum necessitandi dumtaxat. Ita Gabriel in 2. d. 25. art. 3. propos. 5. ubi videtur in terminis asserere quod Deus non possit cogere voluntatem ut invite velit ; et admittit tantum genus coactionis formalis Occham q. 19. ad 2. negant autem necessitari effective, aut cogi ad actum suum elicitum. Idem in terminis docet Richardus de Media villa in 2. dist. 25. Unquam communem Doctorum, dicens quamvis Deus annihilare possit liberum arbitrium, manente tamen libero arbitrio, non posse cogi a Deo, ut aliquid necessario velit movendo seipsum. Idem S. Bonav. eadem d. 2. p. dist. art. 1. q. 5. asserens liberum arbitrium induci posse a creatura, immutari a creatore, imprimendo ei aliquem motum ; cogi tamen non posse neque a creatura, neque a creatore, quia implicat contradictionem. Idem insinuat Alensis 2. p. q. 72. art. 5. m. 4. et 5. Gulielmus a Rubione eadem d. 25. concl. 2. primi quaesiti; posse quidem necessitari liberum arbitrium a Deo ut subjectum ad aliquid recipiendum, non tamen posse cogi ad aliquid efficiendum, aut necessitari. Quod ibidem fusius probat ex eo quod causa naturalis nequit aliquid producere nisi naturaliter secundum modum agendi proportionatum sibi, eo modo: neque liberum aliquid agere nisi libere, et contrarium implicare. Hanc esse opinionem Doctoris infra ostendemus ; non solum ergo non est contrarium Theologis non posse liberum arbitrium manens, et positis requisitis ad agendum necessitari, sed videtur omnino communior antiquorum, quamvis id concesserim, si sumatur necessitas in ordine ad subjectum, quatenus immutari possit voluntas a Deo passive, communiter asseri eam posse sic necessitari, ut infra dicetur, quae tamen necessitas non proprie spectat ad primarium intentum hujus quaestionis in qua agitur de necessitate, ut cadere potest in voluntatem, qua est principium activum et voluntarium, et sermo est non de voluntate (ut in principio dixi) si agat ad aliquid per modum naturae ex necessaria inclinatione ad objectum ex natura objecti, et perfectione ejus, vel ex modo determinatae propositionis ejusdem, sed respectu illius operationis, ad quam indifferens, supposita deliberatione; neque difficultas est respectu suspensionis actus, quia de hac nulla est diificultas, quam per suspensionem divini concursus, et remotionem alicujus per se requisiti, voluntas impediri possit ab actu elicito aut eliciendo.
Prima conclusio : Voluntas potest necessitari formaliter Deo producente aut conservante in ea actum, ita ut non possit non velle, aut ab eo desistere: haec est communis nostrae Scholae, quam tenent omnes, quotquot asserunt actum vitalem produci a solo Deo, et consistere in qualitate. Doctor in 1. d. 3. q. 7. et q. 8. et 9. ubi q. 8. dicit totalem causam beatitudinis posse esse objectum, et in 3. d. 13. q. 4. d. 14. q. 2. et hic et quodl. 15. visionem beatificam posse esse a solo Deo, et alibi saepe Henric. quodl. 11. Durand. in 1. d. 27. art. 2. Occham, et Gabriel supra citati, Molina 1. part. disp. 12. art. 2. et plures alii; citari potest Alens. et D. Bonav. supra Gulielm. de Rubione, et plerique alii, quotquot docent actum vitalem posse esse a solo Deo in voluntate, quae est frequens opinio apud Modernos. Haec conclusio confirmatur de facili supponendo actum vitalem eatenus vitalem esse, quatenus constituit ut forma potentiam tendentem in objectum, non vero qua producitur actu ab ipsa potentia. Deus continet virtualiter et eminenter omnem formam, cujus capax est voluntas, nisi alias includit defectum aut repugnantiam ; sed talis est volitio, v. g. boni honesti ; ergo eam potest communicare voluntati passive se habenti; in eo autem casu non subest libertati ejus, ergo sic potest necessitare voluntatem formaliter circa objectum cognitum. Minor probatur, quia est ultima perfectio ad quam voluntas dicit inclinationem, neque ejus productio involvit repugnantiam aut inclinationem, quin etiam Augustinus videtur insinuare de Civitate Dei et alibi, Angelum fuisse productum cum voluntate bona, et primum hominem. Dices, de ratione actus vitalis est, ut procedat effective a principio vitae. Contra, quamvis procedere possit, vilalilas ejus in hoc non consistit, sed quatenus ipse actus est vita in actu secundo, per quam constituitur operans in ordine ad alia vitaliter ab ipsis recipiens perfectionem ; deinde suppetit instantia de operatione divina. Tertio improbatur, quia actus vitalis producitur in instanti; ergo si inquantum producitur, constituit operantem, sequitur quod post productionem, quamdiu manet potentia, non operaretur, quod est falsum, et contra experientiam. Dices quod ut continuatur a potentia semper producatur. Contra, vel intelligis novum influxum et novum per eamdem continuationem seu conservationem ; sed hoc est falsum, quia et sic actus esset successivus et novus, et aliter constitueret potentiam tendentem in objectum, quod est contra experientiam, et de ratione entis instantanei est, ut totum simul producatur: tale ens est actus vitalis, si intelligas quod maneat dependentia actus semper ad potentiam, quamdiu manet, sicut effectus in facto esse ad causam. Contra, haec dependentia licet maneat, non manet per modum actionis, et influxus in fieri, cum actio per modum actionis non sit ad terminum in esse, sed qua producitur de non esse, et in fieri: ergo saltem qui tenent actionem et conservationem esse diversas, sequitur si in actione sub ratione actionis et fluxus consistat intelligere, quod non in conservatione. Quod si adhuc instetur in eodem: Argumentor aliter, supponendo actionem dupliciter dici, ut est ad formam productam: vel enim sumitur in proposito pro respectu producentis formam illam ad ipsam formam ut terminum; vel e contra formae in esse effectus ad producens vel in utroque simul ; vel sumitur productio pro ipsa forma in fieri, ut vocant, pro re acta. Non primum, quia uterque respectus consequitur formam positam in esse, quia supponunt fundamentum et terminum, et consequenter objectum intellectum, quia nihil aliud requiritur ad esse intellectum, quam intellectionem esse productam in intellectu, sunt relationes disquiparantiae; ergo unus idemque effectus ipsis non competit, neque etiam alteri ipsorum, quia effectus perfectissimus formae absolutae, qualis est operatio, non potest refundi in relationem tanquam in rationem formalem: intelligere autem, aut constituere potentiam tendentem, est talis effectus, ergo non relatio, etc. alias sequeretur, vel quod effectus perfectior illo competeret ipsi formae, quae perfectior est, vel certe excederetur a respectu. Deinde, respectus ille in ratione formae nullam habet similitudinem, aut expressionem objecti, alias esset ad ipsum objectum primo, quod repraesentaret, non ad formam in ratione effectus, quod falsum est, quia respectus producentis, v. g. complete terminatur ad formam sub rationis effectus, secundum quam rationem ipsa forma reciprocatur ad producens per relationem oppositam quae in referendo adaequat oppositam, quod est de ratione oppositorum, quorum unum tot modis dicitur, quot et reliquum ; sed forma in ratione effectus producti praecise est ad pro ducens, e non ad objectum inquantum producta: ergo et producens ad formam in ratione effectus, et non ad objectum. Neque aliud membrum supra praemissum dici potest quia forma in fieri, et fluxu participat de utroque extremo, nempe terminum a quo et ad quem, ut includit negationem, aut eam connotat in intellectu, nequit constituere intelligentem, quia hic est effectus realis, qui non potest esse per negationem contradictoriam formae; ergo praecise qua participat terminum ad quem in ratione entis, constituit formaliter intelligentem: esse enim intelligentem est denominatio formalis ab actu secundo, sive sit productio ipsa, id est,forma in fieri, aut in facto esse, tunc sic : Si forma in fieri ut est ens, constituit intelligentem; ergo a fortiori ipsa forma in facto esse constituit eumdem effectum, quia propter quod unumquodque est tale, et ipsum magis ; et forma in fieri, ut est ens, ei ipse terminus in facto esse, ut est ab agente, et connotat terminum a quo. Esse autem ab agente non est ratio denominationis absolutae, qualis est intelligentis, quae non importat respectum ad agens, sed ad objectum, si aliquem includit, neque terminus a quo est ratio denominationis realis formae, cum sit negatio formae; ergo restat hanc denominationem et effectum esse ab ipsa forma, qua ens est, et quocumque modo consideretur in fieri aut facto esse, esse effectum formalem respective ad subjectum, qua afficitur lnteltectione in fieri aut facto esse. Forma enim,non dat denominationem formalem nisi respective ad subjectum in quo est: ergo denominat potentiam, qua subjectum est ejus. Tertio denique, dato casu, quem admittit Doctor, nempe circa locutionem Angelorum, si memoria foecunda produceret intellectionem in intellectu alterius, non intelligeret producens illa intellectione; et si Deus produceret volilionem in voluntate creata,
non diceretur Deus velle illa volitione. Et quidquid sit de hoc, Pater non intelligit formaliter per dictionem Verbi in divinis, sive illa dictio sit intellectio per modum notionalis praecise sumpta, sive aliud formaliter ; ergo productio Verbi mentalis, aut inlellectionis non eo est intellectio per modum operationis, quo productio est, alias in quolibet intellectu servata proportione idem dicendum foret, quia repugnat eumdem effectum formalem esse a diversis formis, qua formaliter diversae sunt. Si dicas requiri ad intellectionem, ut sit permanens pro ducenti, contra, non est aliter permanens nisi ut habet rationem formae, quae inest producent; hoc autem indicat rationem causae, et non conditionis, quia conditio prior est quocumque effectu suo, et exigitur ex parte causae antecedenter ad effectum. Sed intellectio ut immanens posterior est sua productione saltem causalitate, quia causa efficiens est, a quo est motus et actio; ergo ideo requiritur ut intellectio sit immanens ad hoc, ut constituat intelligentem non per modum inlegrantis effectum, quia nulla causa partialis integrat effectum nisi respectu alterius ejusdem generis, quod non datur in proposito. Haec sententia confirmari potest ex Patribus, qui dicunt primam gratiam fieri in nobis sine nobis, quae gratia plerumque consistit in aliquo per modum actus secundi, et illa particula sine nobis non debet intelligi tantum per exclusionem liberae cooperationis,
sed etiam per exclusionem cooperationis ; neque inde sequitur necessitari voluntatem, in cujus potestate est consentire vel dissentire vocationi ipsam continuando, aut certe rejiciendo ; et sic subest ejus libertati, nam quantum ad hoc, impertinens est ut ipsum producat per modum naturae, vel non producat, cum per hoc non constituatur sub potestate voluntatis, sed in quantum libere tendere potest, vel non tendere mediante eodem actu. Conclusio praemissa de facili probari potest de receptione habitus, qui non est in potestate voluntatis.
Secunda conclusio, procedendo ex iis quae de facto cognoscimus, sive per rationem sive per revelationem, probabilius est voluntatem non posse necessitari effective supposita deliberatione. Haec est Doctorum, quos in fine secundae sententiae citavimus ; estque magis secundum principia Doctoris, et male citatur hic pro opposito: non disserit enim quaestionem praesentem, sed quaerit radicem impeccabilitatis beatorum, quam refundit, non in naturam voluntatis, quasi necessario ageret, neque in naturam ipsius operationis, tanquam ex se necessariae; quas sententias =mpugnat et resolvit sig. Dico ergo quod causa hujus perpetuitatis, etc. non sit ipsius beatitudinis necessitas in essendo, neque voluntatis in eliciendo, aut operando, neque alicujus habitus subordinanlis voluntatem, et necessi tantis ; refundit autem radicem impeccabilitatis in voluntatem Dei extrinsecam, quae semper determinate agit ad conservationem beatitudinis, et sic dicit quod beatus potentiam proximam ad peccandum non habeat Deo agente et praeveniente gratuite voluntatem ad oppositum peccati, conservando actum fruitionis, cum quo nequit consistere peccatum, ut recte Doctor in 3. d. 18. q. unio. agens de impeccabilitate Christi, cum autem hic admittit quod ille actus est liber, ut procedit a voluntate in suo ordine sig. Respondeo quod voluntas, etc. Unde dicit actum illum esse laudabilem ut est a voluntate in suo ordine causandi, quod etiam asseritin 3. dist. 18. q. unica, ubi tractat an Christus potuerit mereri per actum portionis superioris, atque adeo per ipsam fruitionem beatificam. Unde quando hic dicit esse contra naturam voluntatis determinari a causa inferiori, non autem a superiori, non intelligit de determinatione auferente libertatem voluntatis simpliciter, sed de determinatione statuente necessitatem ex parte effectus, et tollente simpliciter ejus contingentiam, ita ut non possit potentia proxima non esse, ut procedit a suis causis. Quamvis enim ut procedit a voluntate, sit contingens et potens non esse, quia voluntas libere se habet ad ipsum, tamen ut procedit a causa superiori, cujus determinatio non est in potestate voluntatis, et semper manet respectu actus, sequitur quod non est simpliciter contingens, quia necessitatur voluntas formaliter, ut sub actu est a Deo conservante in ea actum, non autem effective necessitatur. Nulla autem causa inferior voluntate in suo ordine causandi nata est tribuere illam necessitatem actui voluntatis, quia voluntas sic non esset causa superior in suo ordine, inquit, quia nempe causa illa tribuens necessitatem simpliciter effectui seu actui, non esset in ejus potestate, neque sequeretur ejus determinationem eo modo quo de facto subsunt tales causae voluntati ut habitus quibus ullimur quando volumus, et vocatio divinae gratiae et intellectus, qui subsunt determinationi voluntatis. Haec est vera sententia Doctoris, ut patet ex ejus discursu: unde in fine concludit quod actus ille potest dici simpliciter contingens, ac proinde simpliciter est contingens quod voluntas beati non peccat, quamvis nunquam eveniet ut peccet, Deo illam praeveniente et conservante beatitudinem. Colligitur hanc eamdem esse constantem sententiam Doctoris ex locis ejus citatis in quaestionibus praecedentibus, in quibus asseritur non necessitari voluntatem ad finem ultimum in par ticulari clare etiam visum, neque ad finem in universali, neque habere inclinationem ullam voluntatem creatam, qua agat per modum naturae, et necessario, et hanc esse differentiam ejus essentialem et modum operandi, qua in productione sui actus agit contingenter et libere ; loca ejus ibidem citavimus ; videantur quae dicta sunt in iis controversiis.
Probatio ostensiva hujus conclusionis difficilior est, recurrente semper illa distinctione, nempe de potentia absoluta seu de possibili, et de facto seu de putentia ordinaria, quia multa involvunt contradictionem, et non involvunt, quae nos neque per rationem, neque per revelationem possumus penetrare, quia neque fundamentum possibilitatis aut impossibilitatis penetrare possumus ex parte rei ; neque etiam ex parte divinae omnipotentiae, quid circa creaturas ordinare possit. Caeterum procedendo ex cognitis de facto, quacumque via illa cognoscamus, concludendum erit quod magis consentaneum videtur.
Probatur ergo conclusio, primum ex sancto Bernardo, qui eam videtur expresse docere, ( cujus auctoritatem potissimum secuti sunt antiqui Theologi, quos citavimus in hac quaestione) de gratia et libero arbitrio, ubi ostendens caetera, quae carent libertate, carere etiam merito, subdit : Ipsam vero (supple voluntatem) quia impossibile de seipsa sibi non obedire, ( nemo quippe non vult quod vult, aut vult quod non vult) etiam impossibile est sua privari libertate. Potest quidem mutari voluntas, sed non nisi in aliam voluntatem, ut nunquam amittat libertatem ; jam ergo non potest privari illa, quia nec seipsa, etc. Loquitur autem Bernardus de libertate voluntatis, quae nunc in quaestione versatur, quia eam opponit necessitati, quae excludit meritum et demeritum. Deinde in sequentibus dicit ea carere insanos, infantes et dormientes, quia sicut non sunt compotes rationis, sic nec retinent usum propriae voluntatis, ac proinde non habent meritum aut demeritum: loquitur etiam de voluntate, ut comparatur ad gratiam, ac proinde ut libera est, neque ergo intelligi de libertate a coactione seu spontaneitatis, qualem habet voluntas divina ad intra. Nequit etiam intelligi locutus de potentia ordinaria, quia illa verba excludunt hunc sensum : Jam ergo non potest privari illa, quia nec seipsa; supponit ergo voluntati creatae tam essentialem esse libertatem quam esse voluntatem: neque loquitur de voluntate sumpta in actu secundo, prout consuetum est Augustino dicere bonam aut malam voluntatem, sed de ipsa potentia, ut patet ex toto contextu: agit enim de subjecto libertatis per modum potentiae dominantis suo actui. Unde infra distinguens triplex genus libertatis, nempe a peccato,a miseria, a necessitate, dicit liberum arbitrium sic vocari ut excludit necessitatem: quam libertatem nobis in conditione tribuit natura, aliam nempe a peccato gratia, aliam a miseria vitae, et gloria.
Item infra postquam disseruit de libertate a peccato et miseria, loquens de libertate ut opponitur necessitati: Verum libertas a necessitate aeque et indifferenter Deo, universaeque tam malae quam bonae rationali convenit creaturae: nec peccato nec miseria amittitur, vel minuitur, nec major in justo est quam in peccatore, nec plenior in Angelo quam in homine, etc. Quod mox probat comparans Angelum bonum et malum, in hoc pares, quod sicut non necessitate in bonum fertur bonus, sed libertate, ita etiam malum eadem libertate Angelum ferri in malum : Et sicut, i nquit, caelestis Angelus, aut etiam
ipse Deus permanet libere bonus ( propria videlicet voluntate, non aliqua extrinseca necessitate ), sic profecto Diabolus aeque libere in malum et corruit et persistit suo utique voluntario nutu, non alieno impulsu, etc. Si ergo aeque indifferenter haec libertas est in creatura rationali, et in creatore secundum Bernardum, sequitur privari ea non posse creaturam, sicut neque creator ea privari posset. Unde infra concludit in haec verba: Manet ergo libertas voluntatis, ubi etiam sit capacitas mentis tam plena quidem in malis quam ei in bonis, sed in bonis ordinatior, tam integra quoque pro suo modo in creatura, quam in creatore, etc. id est, secundum privationem, ut exponit Sanctus Bonaventura, qua excluditur, nempe necessitas, non secundum positionem, qua importatur perfectio et potestas, quod innuit ipse Bernardus per sequentia, sed in illo, inquit, potentior, supple in creatore.
Item infra: Caeterum libertas arbitrii (ut supra liquido apparuit) cunctis pariter ratione utentibus convenit, non minor quantum in se est in malis quam in bonis, tam plena in hoc saeculo quam in futuro, etc. Infra docet hanc libertatem ex creatione sui convenire voluntati, per quam recepit entitatem, supponens inseparabilem esse ab ea, et ex natura sua convenientem.
Secundo probatur ex Augustino, qui dicit, nemo potest credere nisi volens, et alibi, quod nullo modo potest invitus credere. Item, in libro de libero arbitrio, doctrina ejus plurimum facit ad hanc conclusionem, lib. 3. cap. 1. dicit motum voluntatis, quo convertit se ad commutabile bonum, ita proprium esse voluntatis, sicut motus deorsum est proprium lapidis: Nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas est, etenim mox nullo intervallo,mox ut volumus, praesto est, etc.
Quod si fieri non potest, ut dum volumus, non velimus, adest utique voluntas volentibus, nec aliud quidpiam est in potestate, nisi quod volentibus adest ;voluntas ergo nostra, nec voluntas esset, nisi esset in nostra potestate, porro quia est in potestate, libera est nobis: non enim est nobis liberum, quod in potestate non habemus, aut potest non esse, quod habemus, etc. Et infra, nec voluntas esse poterit, si in potestate non erit, etc. et cap. 17. Sed quae tandem esse poterit ante voluntatem causa voluntatis ;aut enim ipsa voluntas est, et a radice ista voluntatis non receditur, aut non est voluntas, et peccatum nullum habet, etc. Vide alia, quae sequuntur. Augustinus disserit contra Manichaeos, qui peccatum necessitate fieri dicebant, et ex extrinseca compulsione necessi tante, ut patet lib. 1. Retract. cap. 9. Propter eos itaque disputatio illa suscepta est, qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, etc. et prima interrogatio libro 1. est talis : Dic mihi quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali? ergo quando dicit voluntatem nostram, voluntatem esse non posse nisi libera sit, loquitur in sensu contradictorio Manichaeis, qui negabant liberum arbitrium. Supponit ergo, aut intendit voluntatem creatam non posse necessitari ad actum efficiendum ; ratio enim Augustini universalis est. Huc etiam revocari potest Tertullianus, Bernardus et Damascenus supra citati, imaginem Dei statuentes in creatura rationali, comprehendentes voluntatem, quae Ubera est, ut suo lato argumento 4. pro conclusione deductum est. Sed haec imago est indelebilis ut dicit substantiam ; ergo ita per se competit voluntati tanquam essentiale esse liberam, sicut et intellectui esse principium naturale.
Tertio probatur conclusio ratione : Voluntas non potest agere modo opposito suae naturae ; natura autem voluntatis est, ut agat libere, supposita deliberatione, et ita ex natura sua ad talem modum agendi determinatur, ut non possit ex se necessario et non libere agere: ergo hic modus agendi est ei essentialis, supposita deliberatione. Confirmatur, causa naturalis nunquam potest agere libere, ergo neque causa libera qua libera, poterit agere necessario. Probatur consequentia, agere libere et indifferenter, et agere necessario, ut sub determinata ratione dividunt causas, opponuntur contradictorie, sed agere libere competit voluntati respectu ejus, ad quod est indifferens: ergo respectu ejus non potest necessitari in agendo. Patet consequentia, quia cuicumque per se competit extremum contradictionis, neque per se, neque per accidens potest ejus oppositum eidem convenire ; hac enim ratione causa naturalis, et necessario agens non potest etiam per accidens agere libere, ut actio ab ipsa egreditur, quamvis applicari possit libere a causa superiori, v. g. oculus elicit visionem necessario praesente objecto, et intellectus intellectionem, quamvis uterque actus libere imperetur a voluntate: ex quo excluditur responsio Suaris, qui dicit potentiam motivam libere moveri a voluntate, quae tamen est potentia naturalis, ac proinde causa libera poterit saltem a Deo moveri necessario. Sed haec instantia non solvit argumentum: dato enim quod potentia motiva esset potentia naturalis in agendo, quamvis libere moveretur a voluntate ad eliciendum motum, non tamen libere ipsa eliceret motum, sed necessario; neque motus ille diceretur liber, ut in motivam refunditur, sed ut in voluntatem: nam sicut repugnat libertatem communicari intrinsece potentiae motivae aut alteri a voluntate diversae, sic etiam repugnat motum esse liberum, ut refertur ad causam, cui repugnat libertas, quia esse liberum in effectu est denominatio ejus a causa, qua libera est. Deinde, instantia alia non recte adducitur ad propositum, quia potentia motiva non habet ex se determinationem hic et nunc ad actum, sicut causa naturalis aut libera, quia causa motus est appetitus, et imaginatio, quamvis exerceatur in potentia motiva quoad actum, qui subest voluntati aut appetitui, in ordine ad quem non movetur unquam ex se potentia motiva nisi per appetitum: in ordine autem ad alios actus, qui nulla ratione subsunt voluntati, movetur per modum causae naturalis, in quibus nequit a voluntate recipere determinationem aut libertatem, v. g. in palpitatione cordis, aut hujusmodi.
Quod ergo per se competat voluntati agere indifferenter, probatur ex omnibus locis, quibus probatur ejus libertas, quhv virtus et vitium supponunt aliquam per se causam, non aliam quanr voluntatem qua imputabiles sunt, nec illam nisi qua est libere agens ; ergo sic agere per se competit voluntati. Confirmatur, quia hac ratione distinguitur per se voluntas ab appetitu sensitivo, et homo a bruto, ut operatur circa bonum, quod homo cum indifferentia, brutum cum necessitate, ut constat ex Philosopho et Damasceno, et reliquis supra citatis,- nemo autem negat hanc distinctionem esse per se utriusque. Secundo, homo supposita deliberatione nequit aliter agere quantum est ex se, nisi libere respectu ejus, ad quod est indifferens, quia esse indifferentem ad aliquid, et determinatum implicant expressam contradictionem respectu ejusdem subjecti, et sub eadem ratione; ergo hic est modus essentialis agendi voluntatis respectu indifferentis, quia alias in aliqua operatione et in ordine ad aliquod objectum posset agere determinate post deliberationem. Responderent Molina et alii, quos alias impugnavimus, concedendo voluntatem de facto supposita deliberatione agere necessario quoad primas affectiones, quae fiunt in ipsa per vocationem divinam; sed quidquid sit, an voluntas quoad istas affectiones elicitive se habeat, et necessario non intendit argumentum quaestiones illas particulares, sed praecise agit de voluntate repeclu actus et objecti indifferentis.
Quarto itaque patet idem, quia diviso causae per indifferens et necessarium est causae per se, et sic eam sumit D. Bernardus supra citatus, dicens reliquas praeter voluntatem potentias in homine agere necessario, voluntatem autem libere: sic sanctus Augustinus etiam distinguit motum voluntatis a motu lapidis per voluntarium et naturale. Peto ergo an haec distinctio sit causae per se ? quis hoc negabit? ergo eodem modo se habet quaelibet species ad sua constituentia et ad per se actum, seu differentiam ; ergo indifferentia in eodem gradu constituit indifferentem, sicut necessitas causam necessariam; haec autem tolli nequit in operando a causa, cujus est; ergo neque illa. Dices quod haec ratio concludit de facto, non autem de possibili. Contra non potest illa impossibilitas aliter ostendi, quam reducendo rationem ad extrema contradictionis per se convenientia, et absolute, sed comparando voluntatem ad finem universum, sive in particulari, sive in communi, et ad quoscumque suos actus juxta principia nostrae Scholae probatur per se indifferenter agere. Juxta principia autem omnium, et sanctos Patres, ac Concilia, quae definiunt liberum arbitrium esse, probatur saltem supposita deliberatione agere indifferenter circa objectum indifferens, et sic agere per se tanquam ex natura sua respective ad tale objectum: ergo probatur hic modus agendi reduci per se in rationem constitutivam voluntatis, qui variari nequit manente voluntate, sicut neque principi naturalis constitutum, aut modus agendi manente principio, alias possemus semper dubitare de veritate demonstrationis, an scilicet talis sit effectus ex ratione praecisa causae et effectus; an vero ex conditione aliqua limitata in hoc aut illo, quod tolleret certitudinem scientiae, quod maximum esset inconveniens. Posset enim, quidquid de causis particularibus eorumque effectu necessario consequente disseritur, et modis causandi, sic eludi per illam distinctionem potentiae absolutae et ordinariae tanquam effectus sit necessario connexus de potentia ordinaria, non autem de potentia absoluta ita connexus, quin stare posset oppositum, et modus oppositus causandi, quod tollit certitudinem scientiae per causam efficientem et finalem, quidquid sit de scientia per causas intrinsecas.
Dices aliter negando paritatem inter causam naturalem et voluntatem, quia necessitas agendi est modus determinatus agendi causae naturalis ; non ita voluntatis, quia voluntas juxta sententiam frequentem plurium aliquando agit per modum naturae, aliquando per modum voluntarii, ac proinde non est contra naturam ejus, ut necessario agat, maxime Deo ipsam applicante, ut sic agat, cui essentialiter subjecta est. Contra, quod voluntas agat necessario circa objectum ad quod ordinatur per modum naturae undecumque proveniat, sive ex perfectione objecti, sive ex modo proponendi determinate ipsum juxta varia fundamenta alterius Scholae, quae hunc modum agendi tribuit voluntati: dato ergo quod sic agat, ut natura, non tollit,
quin voluntas etiam circa objectum contingens agat ita libere, ac si nullunv alium modum agendi haberet, nisi illum, maxime quando proponitur indifferenter, et hoc ex differentia sua intrinseca: ergo sicut se habet ad objectum, in ordine ad quod agit tantum ut natura, ita etiam se habet ad objectum, ad quod nala est indifferenter agere; sed ita se habet ad objectum, et aclus necessarios, v. g. circa Deum clare visum, ut non possit agere indifferenter circa ipsum secundum Doctores, qui hanc sententiam tuentur ergo a paritate rationis, nequit etiam necessitari per divinam potentiam, ut agat necessario objectum indifferens. Patet consequentia, quia sicut inclinatio ejus ut natura est, nequit variari, quia inseparabilis est ab ipsa, ita etiam haec alia inclinatio est ipsi aeque naturalis: non minus enim repugnat voluntatem dicere inclinationem contingentem activam ad objectum, ad quod necessitatur, sive ex modo propositionis, sive ex natura objecti et voluntatis, quam eamdem determinate se habere ad objectum, ad quod tam ex se quam ex modo propositionis contingenter et libere se habet; ergo spectando inclinationem voluntatis, et naturam talis objecti, et modum proponendi objectum, non est fundamentum unde colligatur necessitari voluntatem posse, ut agat necessario circa ipsum: quamdiu enim manet radix libertatis in intellectu, prout hi auctores statuunt, manet indifferentia formalis in voluntate. Hoc argumentum a fortiori concludit in sententia nostrae Scholae, qua statuitur radix libertatis in ipsa voluntate, quia haec est unica et sola inclinatio voluntatis activa, qua libere ordinatur ad omnem suum actum. Ex hoc ergo argumento habetur, quantum est ex natura voluntatis intrinseca et extrinseca objecti, et modo proponendi ipsum, non haberi fundamentum unde colligatur possibilitas necessitandi voluntatem: an vero per efficaciam causae extrinsecae, et subordinalionem quam habet ad ipsam, possit necessitari per argumenta sequentia deducetur.
Quinto probatur quod non ex subordinatione voluntatis creatae ad primam causam possit colligi etiam necessitari posse ad illud ad quod alias est indifferens. Haec subordinatio fundatur in voluntate creata, vel quantum est praecisa causa secunda dependens a prima in esse et operari, sicut caeterae, vel inquantum ut talis est participatio divinae voluntatis per quamdam incitationem, prout inveniri potest in realura in esse et operando: sed ex neutro horum colligitur, ergo hac in parte non suppetit fundamentum asserendi oppositum. Minor probatur quoad primum membrum, quia subordinatio causae secundae ad primam commensuratur suae entitati et activilati; nihil enim dependet ab alio, nisi ut est et operatur, et secundum quod est et operatur, quia sicut diversae sunt causae in esse et operari, sic etiam diversificantur in suis dependentiis, neque idem est influxus in quo Deus creat et conservat Angelum, cum eo quo creavit caelum, et conservat. Neque idem concursus ejus cum igne et voluntate in suis actionibus, quia nempe Deus influit secundum cujusque naturam et virtutem particularem: ergo subordinatio voluntatis ad Deum in agendo sequitur inclinationem activam connaturalem ejus, neque ultra extenditur. Omitto nunc potentiam obedientialem, quam aliqui statuunt in creatura, quia non est quaestio praesens de hoc, sed de voluntate, qua particularis causa est, in ordine ad suum effectum connaturalem, an necessitari possit ad ipsum, stantibus requisitis, et quaestio est de eo, qui alias libere natus est sequi ad ipsam. Sed inclinatio voluntatis est libera et indifferens tantum in ordine ad actum de quo agitur: ergo non dicit subordinationem ad Deum, nisi secundum hanc inclinationem et modum producendi connaturalem. Nulla enim virtus activa voluntatis ordinatur ad illum actum cum necessitate producendum, alias posset per modum naturae agere circa objectum, ad quod est indifferens, quantum est ex se. Hoc autem aeque repugnat esse in potestate voluntatis, sicut in potestate causae naturalis esse, ut agat ab intrinseco libere: ergo subordinatio voluntatis, ut causae secundae ad primam, non consistit nisi in eo quod potest ex virtute innata producere, tantumque dependet a Deo quantum ad actionem, applicationem et effectum, ac proinde non extenditur ad aliud quod secundum virtutem innatam non includit, et repugnat ipsi; repugnat autem voluntati quantum est ex se agere necessario circa indifferens, sicut repugnat ei non esse liberam ; ergo quoad tale genus actionis non dicit ullam subordinationem ad causam primam.
Probatur eadem minor quoad secundum membrum, quia voluntati divinae repugnat agere necessario circa quodcumque, ad quod est libera; ergo similiter voluntati creatae, inquantum est parlicipatio ejus, repugnat agere necessario circa illud ad quod tantum ordinatur libere, quantum est de se. Ex quibus patet hanc possibilitatem non posse reduci in subordinationem voluntatis creatae ad primam causam.
Sexto probatur eamdem necessitatem non colligi ex efficacia divinae voluntatis supra voluntatem creatam. Vel necessitaretur voluntas per ipsam voluntatem divinam immediate, vel mediante aliqua causa secunda. Non secundum, ut sequenti ratione probabitur. Quod vero non primum, probatur (tertius autem modus necessitandi non suppetit) non potest esse in Deo magis efficax et determinata voluntas, quam sit efficax et absolutum decretum, quo determinatur de facto. Sed hoc compatitur cum libertate ejus juxta communiorem sententiam Scholae et Augustini: ergo voluntas creata nequit effective necessitari per voluntatem divinam. Probatur major, quia voluntas divina non influit in effectum ad extra, nisi ut est in actu secundo, et sub aliquo decreto, nullum aliud est magis efficax quam absolutum, quod antecedit praevisum usum liberi arbitrii. Et probatur, quia aliud quodcumque ideo diceretur magis vel simpliciter efficax, quia applicaret infallibiliter causam, vel poneret effectum per causam, sed haec omnia conveniunt decreto efficaci et absoluto, quale de facto ponitur, v. g. de conversione Pauli, per quod de nolente fiat volens; ergo nullum aliud magis efficax est possibile, quo determinari possit voluntas ad agendum, aut actus per eam intendatur, supposito quod Deus nihil infundat antecedenter ad actum ; ergo, etc. Minor patet, quia vel illa major efficacia spectaret ad actum primum voluntatis creatae, vel ad actum secundum. Non ad actum primum, quia supponitur voluntas completa in actu primo, cujus plenam habet potestatem (non enim agimus ex scopo quaestionis de actibus supernaturalibus), dato etiam opposito tantumdem fieret per decretum absolutum, quod de facto est ; vel spectaret ad actum primum, quia certius et efficacius determinaret applicando voluntatem in actum secundum: sed neque hoc, quia major certitudo nequit esse quam infallibilis: neque major applicatio quam quod voluntas agat ad extremum suarum virium, et toto conatu ; utrumque habetur per decretum efficax, quod compatitur cum libertate. Neque illa major efficacia spectat ad actum secundum, qui nequit habere majorem connexionem cum causa quam sit causae ad ipsum per applicationem totius conatus: ergo nequit esse magis efficax decretum in Deo, quo applicarelur voluntas ad actum, quam sit hoc de facto ponitur ante praevisum usum liberi arbitrii, spectando naturam decreti in se et absolute, ut praescindit a mediis ad extra.
Confirmatur, ideo aliud decretum esse magis efficax, quia magis applicaret voluntatem divinam, aut ejus omnipotentiam (sive diversa sint, sive unum, quod ad praesens non spectat) in ordine ad effectum: sed hoc est falsum, ergo. Patet minor, quia per quodcumque decretum absolutum ante praevisum usum liberi arbitrii determinatur voluntas divina, quantum est ex parte intentionis ultima determinatione, ita ut nullo modo sit indifferens amplius in sensu composito, sed simpliciter sub affirmatione, quae excludit totam negationem oppositam, et repugnet simpliciter non sequi effectum in sensu composito, stante decreto. Sed hac determinatione, qua voluntas divina est sub extremo contradictionis determinato, repugnat dari majorem ejus determinati onera; ergo nequit major esse quam sit per decretum absolutum, quod de facto est, quantum est ex vi intentionis: hoc tamen non derogat libertati, ergo ex determinatione quacumque efficaci divinae voluntatis, quae compatitur secum concursum voluntatis creaturae, non tollitur ejus libertas.
Dices ad haec, quod decretum possibile poni non erit magis efficax, quantum ad substantiam efficaciae, sed erit magis efficax quantum ad modum efficaciae in volunitatem creatam, quia effectus erit necessarius etiam ut procedit a voluntate creata. Unde si Deus decerneret illum effectum se solo producere, decretum esset alterius rationis, et major esset in eo simpliciter determinatio divinae voluntatis ad effectum cum exclusione omnis concursus voluntatis in quantum activa esset, ita etiam supposito quod decerneret effectum produci necessario a voluntate creata, vel tolleret simpliciter contingentiam ejus, vel certe contingentiam quam habet in ordine ad voluntatem creatam, ita ut non solum non esset libere productus in sensu composito, sed nec etiam in sensu diviso, ut comparatur ad voluntatem sic agentem necessario, ut subordinatur decreto. Haec responsio quamvis non sit facilis impugnationis, quia versatur circa principium, quod in controversia est, non convincit tamen oppositum.
Contra eam sic argumentor : Nunc agimus de efficacia decreti, ut est applicatio voluntatis divinae ad effectum, seu determinatio ejus in quantum admittit concursum voluntatis creatum. Ideo exemplum allatum de altero decreto (quod multi adversariorum non admittunt possibile, eo etiam dato prout nos concedimus) non est ad propositum, quia, ut dixi, agitur de determinatione divinae voluntatis, in quantum admittit concursum causae inferioris. Quod vero additur de efficacia quantum ad motum, est petitio principii, quia de hoc est quaestio, an scilicet ex ultima determinatione divinae voluntatis admittentis consortium voluntatis creatae, sequatur hanc necessario agere ex efficacia illius determinationis divinae, et an possibilis sit talis modus agendi in voluntate creata, vel talis determinatio in divina voluntate, quae hunc modum inferat. Si ergo non est possibilis talis modus agendi in voluntate creata circa objectum indifferens, et indifferenter propositum, neque etiam determinatio major in voluntate divina, quam sit per decretum efficax et absolutum, quod de facto ponitur. Decretum enim concurrendi cum causa secunda quantumcumque determinatum, supponit virtutem agendi causae inferioris, et modum connaturalem ejus, per se convenientem, non mutat sicut decretum concurrendi cum causa naturali quantumcumque determinatum, non variat modum agendi ejus per se. Per se dico, quia potest modus per accidens agendi ejus variari, v. g. ut quod alias cum concursu ordinario propter resistentiam passi, et limitationem virtutis non produceret nisi successive, et in tempore, ut producat illud in instanti, eo modo quo generatio humana Christi, ut processit a matre cum alterationibus praeviis in instanti peracta est, quamvis similis in aliis fiat in tempore, loquendo de generatione, et involvit motus praevios.
Caeterum, causa naturalis per modum naturae concurrit, quae est ejus differentia et modus agendi connaturalis per se, sequens talem differentiam. Sed ne ab argumento digrediamur, in quo solum quaeritur de ultima determinatione divinae voluntatis, et efficacia decreti, probatur negatum, nempe non esse possibile aliud decretum magis efficax ex se, admittensque concursum voluntatis, quam sit illud decretum absolutum, quod de facto ponitur. Supponamus ergo, ut volant adversarii, in voluntate duplicem inclinationem respectu objecti indifferentis, et indifferenter propositi; alteram, qua ordinatur ad illud per modum naturae ; alteram, qua libere. Si enim hoc non admittatur, tollitur quaestio, quia sic statuitur repugnantia ex parte voluntatis, ut agat per modum naturae.
Sic argumentor : Non est magis efficax decretum quo determinat Deus effectum causae necessariae, quam decretum quo determinat effectum causae liberae, salva libertate ejus: ergo non est magis efficax decretum quo determinat voluntatem, ut agat per modum naturae, quam decretum quo determinat, infallibiliter et cum effectu, ut agat libere, utens ejus libertate ad effectum quemcumque vult, et prout vult; ergo nullum aliud decretum est magis efficax in Deo, quam sit absolutum, quod de facto compatitur libertatem, ac proinde nequit ex efficacia divinae voluntatis aut decreti colligi necessitari posse voluntatem juxta sensum quaestionis. Utraque consequentia videtur legitima, et probatur antecedens efficacia et virtus causae arguitur ex majori resistentia ex parte effectus ponendi in causa inferiori ; sed minor est resistentia ex parte causae determinatae secundum principium agendi, ut agat determinate in ordine ad effectum, ad quem ex forma sua determinatur intrinsece, quam ex parte causae, quae intrinsece est indifferens et indeterminata ac libera, ut applicetur et agat determinate, id est, cum effectu ad alteram partem contradictionis sine suo praevio consensu; ergo posse uti hac causa libera ad effectum, quemcumque velit Deus, determinate sine praevia determinatione ejus in actu primo, arguit majorem efficaciam et potentiam in Deo, quam uti causa intrinseca determinata, et ex forma sua in actu primo, et in ordine ad effectum, ad quem ex se determinata est: ergo voluntas divina efficacius determinatur per decretum compatiens libertatem, quam per aliud quodcumque applicans causam determinatam, aut ipsam voluntatem, qua determinata est per subordinalionem ad Deum, ut agat per modum naturae. Major videtur manifesta, et patet, quia ubi major est connexio causae ad effectum suum, ibi minor est resistentia causae ad actionem, et facilior eju3 usus et applicatio, quod ad sensum patet. Sed major est connexio causae determinatae, qua determinata est ad effectum (quia in ea nulla est inclinatio aut possibilitas ad oppositum) quam causae liberae, quae opposito modo se habet, et sub extremo contradictorio ; indifferens enim et determinatum sic opponuntur, ex quo patet minor. Et probatur ulterius ex Augustino, qui variis in locis contra Pelagianos et alios hoc ipsum specialiter reducit in omnipotentissimam Dei voluntatem, quae hominum et Angelorum voluntates movere potest quo voluerit,et ad id quo voluerit libere volendum. Unde Enchiridii cap. 102. postquam praemisit Deum bona etiam per malas hominum voluntates operari, subdit : Sed quantaelibet sunt voluntates, vel Angelorum, vel hominum, vel bonorum, vel malorum, vel illud quod Deus, vel aliud volentes quam Deus, omnipotentis voluntas semper invicta est, etc. Et ne in longum abeatur, videatur idem de corruptione et gratia ad cap. 10. et deinceps, ubi fuse de hoc disserit,et potentiam divinae voluntatis exaggerat in hunc finem, ejusque efficaciam. Quod ratione patet, quia voluntate saltem determinata ad oppositum difficilius reducitur, ut velit quod noluit, aut nolit quod vult, et hoc libere, quam eamdem, ut determinata est, aut aliam causam determinatam inclinare, ut agat; ergo recte hoc opus in solam omnipotentiam tanquam summam recte refundit Augustinus. Ex quo patet necessitatem praetensam voluntatis non reduci in efficaciam omnipotentiae divinae, cujus actus efficacissimus circa voluntatem creatam est uti ipsa libere consentiente ad quodcumque vult, et eam sic applicare certissime et invictissime ut agat, et hoc libero suo consensu, quod obtinet mediante decreto absoluto quantum est ex vi intentionis.
Septimo probatur idem, quantum est ex parte causae secundae et medii, non habere efficaciam necessitandi voluntatem ad actum praefatum. Eadem ratione major est efficacia voluntatis divinae, quam ullius causae creatae ; ergo si mediante ea repugnat voluntatem necessitari effective, ita etiam repugnat eamdem necessitari virtute alicujus creatae, aut ejus efficacia, ut dixi, effective. Probatur consequentia : Nulli causae creatae subordinatur voluntas essentialiter in agendo, sicut subordinatur primae causae, alias repugnaret voluntatem agere de facto sine concursu talis causae, sicut nequit agere sine concursu Dei. Loquor autem hic de subordinatione, quae est per influxum immediatum in effectum, non de illa quam habet ad praerequisila, ut ad objectum, et intellectum. Nullius causae creatae, etiam possibilis voluntas est participatio sicut est participatio divinae voluntatis, alias talis causa, quaecumque esset, posset se sola producere actum voluntatis sine concursu ejus (dato quod actus ille sit producibilis, et sine concursu voluntatis, ut supponimus ex prima conclusione ), quia includeret eminenter virtutem productivam voluntatis et omnem ejus efficaciam.
His ergo suppositis, ut clarius procedatur ad reliquum, videndi sunt modi, quibus mediante creatura producta Deus posset necessitare voluntatem sine repugnantia ex parte potentiae, et effective, qui in universum excogitari possunt duo, aut per creaturam assistentem extrinsece. Et hic modus impossibilis censetur, et impugnabitur ex impugnatione alterius, qui est, nempe imprimendo voluntati aliquod principium sui actus intrinsecum, per modum actus produclivi seu actionis ;
vel per modum causae partialis dicentis necessariam et inseparabilem connexionem cum effectu. De hoc potissimum est difficultas, non autem de aliquo per modum actionis, quia haec consequitur usum libertatis ; si enim partialis est, ita ut non sit totalis productio actus, exigit simullaneam actionem voluntatis creatae, ac proinde esset posterior usu libertatis, non prior, quod necessarium foret ad necessitandum voluntatem, ut exeat in actum; si autem totalis esset, tunc voluntas nihil ageret, sed effectus esset ab eo solo a quo est completa et adaequata ejus actio. Si autem esset una et eadem actio, ut aliqui volunt (quod non probo, quia dependentia effectus a causa, a qua essentialiter dependet, est alia ab ea, quem dicit ad causam, a qua est contingenter ) perinde manet ratio facta, quia etiam simultanee est ab utraque causa, et supponit libertatem et modum agendi voluntatis creatae.
Probatur itaque quod ex aliquo per modum principii nequeat voluntas necessitari ex ratione supposita: nulla causa potest necessitare voluntatem, nisi quae est prior, et superior ipsa essentialiter ; sed hoc nulli creaturae competit: ergo, etc. Probatur major, eatenus determinaret voluntatem necessario, quatenus ipsa in se causa est determinata ad actionem, et ejus determinatio infert determinationem necessariam voluntatis, eam applicando ad effectum: ergo competit ipsi quatenus superior est essentialiter, et prior voluntate, eam subordinans in actione. Antecedens patet in omni serie causarum essentialiter subordinatarum, v. g. causa prima et secunda, voluntate et potentia motiva, etc. quia causa nequit esse proxime determinata ad effectum nisi ad eumdem sit determinata causa prima,
sine cujus determinatione non esset hic et nunc determinata causa proxima, neque motiva esset determinata ad effectum, nisi prius ad eumdem esset determinata potentia superior, ut appetitus aut voluntas. Sed nulli causae secundae subordinatur voluntas magis quam primae causae ; ergo si subordinatio ad causam primam immediata non necessital voluntatem, ut dictum est in praecedenti ratione, sic etiam neque subordinatio ad aliam, quaecumque sit, creatam.
Confirmatur, eatenus creatura determinaret voluntatem, quatenus ipsa creatura haberet connexionem inseparabilem cum effectu: sed major est connexio divinae voluntatis jam determinata ad effectum quam ullius causae secundae, quia illa non est impedibilis, haec autem sic, saltem non concurrente Deo, quod possibile est, vel ostendatur repugnantia, quae difficulter inveniri potest, quin causa creata, et absoluta et partialis non possit suspendi ab effectu absoluto: ergo per nullam creaturam ita determinari potest voluntas ad effectum magis quam per primam; quae tamen non infert hanc necessitatem, quae repugnat voluntati, sed solum infallibilitatem secuturi effectus, non inevitabilitatem.
Octavo : Illa major connexio fundaretur in virtute et efficacia causae, vel in sequela necessaria effectus secundum exigentiam prioris et posterioris. Tertius modus non est imaginabilis; sed neutrum dici potest, ergo, etc. Probatur minor, illa est efficacior causa, quae se sola effectum potest ponere, quam illa quae nequit se sola ponere effectum, sicut efficacia totalis excedit efficaciam et virtutem causae partialis. Sed voluntas cum omnibus requisitis et concurrentibus de facto secundum potentiam ordinariam potest ponere quamcumque volitionem, nihil aliud praeterea exigens; nulla autem alia causa creata concurrentibus etiam quibuslibet seclusa voluntate illam potest ponere: ergo major est efficacia voluntatis quam illius principii quantum ad efficaciam in virtute et activitate fundatam. Qui ponunt praedeterminationem physicam ad singulos actus voluntatis, negarent voluntatem posse habere effectum sine ipsa: contra quos suo loco disserendum est particulariter: nunc autem sequemur communem opinionem, et saltem in actibus indifferentibus voluntatis non videtur fundamentum illud asserendi.
Probatur ergo eadem minor quoad aliud membrum de sequela necessaria effectus. Ad voluntatem potest sequi volitio sine tali principio, ad tale autem principium sine voluntate non sequeretur: ergo ex utroque capite major connexio est inter voluntatem et volitionem, quam inter tale principium et volitionem; ergo ex nulla connexione, quam habet ad effectum, necessitare potest voluntatem.
Confirmatur eadem minor, sumendo principium illud quod est intrinsecum voluntati, et supponendo illud principium agendi esee accidens intrinsecum voluntati. Quidquid dependet in esse a voluntate, dependet etiam in operari, quia operatio sequitur esse, et ejus dependentiam per se. Sed quod dependet a voluntate non potest ipsam necessitare, quia tolleret modum ejus naturalem agendi, saltem hoc est contra naturam posterioris et dependentis variare naturam prioris, vel quod ipsi ex se competit, quod supponit et perficit, vel saltem non destruit, nisisit ei violentum, sicut calor aquae, qui tendit in ejus corruptionem: hoc autem non convenit tali principio, quod voluntati inest in ordine ad actum secundum, ad quem dicit inclinationem naturalem.
Et si dicas violentari active ; hoc improprie dicitur, si sumatur violentum proprie et in rigore, quod sic dicitur respectu passi. Deinde, nulla violentia infertur voluntati, sed necessitas, quia non extrahitur ad producendum illud quod non includit in sua virtute activa, necessitas autem et violentia differunt.
Et si dicas violentari quoad modum, quia non libere producit, hoc etiam non subsistit, quia non nata est voluntas agere contra inclinationem causae superioris aliter quam ab ipsa applicatur ; tale esset illud principium, si daretur, quia perfecte praedominaretur voluntati ; exclusa ergo hac responsione, quae desumi posset ex natura violenti.
Dices quod voluntas est prior in ratione subjecti, non autem in ratione agentis.
Contra, ideo voluntas est capax accidentis per modum principii, quia ordinatur ad actionem ut principium: ergo quidquid advenit ipsi in actu primo, non destruit modum naturalem ejus, quo fertur in objectum, alias esset contra finem ejus et inclinationem voluntatis, quam perficere ex fine suo debet. Voluntas autem ut potentia vitalis perficitur in ordine ad objectum, et inclinatio ejus passiva ad aci tum subordinatur suae activae, per quam fertur in objectum, et consequenter quidquid recipit ut subjectum in ordine ad actionem, non destruit, neque destruere potest modum quo in objectum indifferens, et indifferenter propositum est liber et indifferens ; ergo nequit tolli per aliquod principium creatum superadditum effective.
Nono: Nihil magis videtur determinate actum secundum voluntatis respicere, quam v. g. gratia actualis, habitus charitatis, inclinatio potentiae ad summum bonum, clara Dei visio, notitia legis. Sed haec simul non necessitant voluntatem in via, neque secundum nos in patria ; ergo nihil aliud creatum videtur possibile, quod eam necessitat per modum principii. Major probatur, quia nihil intrinsecum , voluntati est superius voluntate et gratia quoad ordinem determinatum ad bonum, qui talis est in his, ut nequeat vitiari saltem in habitu charitatis. Sed si daretur aliqua alia causa, quae necessitaret voluntatem ad amandum, sequeretur quod inclinatio charitatis ad bonum non esset perfectissima, quantumcumque intenderetur charitas, quia aliter non determinat ad bonum nisi contingenter medio consensu libero voluntatis , illa autem alia esset necessitans voluntatem ad bonum inevitabiliter, sed nulla ratio cogit admitti ullam qualitatem, quae magis inclinat ad bonum quam charitas. Confirmatur, si voluntas necessitarelur per talem qualitatem, sequeretur quod de nolente fieret volens. Hunc autem effectum refert Augustinus in solam omnipotentiam Dei, non destruendo etiam Ubertatem voluntatis, supra citatis locis. Probatur tamen sequela, quod necessario determinat ad effectum, necessario delet omne incompatibile, et quodcumque impedimentum ; nolilio autem est talis respectu volitionis ejusdem objecti inducendae, ergo, etc. Quod tamen repugnat, quia voluntas est magis determinata per nolitionem elicitam ad objectum, quam possit esse per principium aliquod creatum in actu primo consideratum ad volendum determinata sine proprio consensu ; quae ratio magis urget, si ponatur radix libertatis in intellectu ; et ex altera parte non variari modum proponendi objectum, sed permanere semper eamdem cognitionem, ad quam sequitur volitio. Immutare autem intellectum nequit aliquid, quod est principium in actu primo in voluntate, neque etiam objectum immutatur, accedit in voluntate volitio objecti determinata ; ergo per tale principium nequit necessitari voluntas ad nolitionem ejusdem, aut reduci de volente in nolentem.
Decimo : Omnis causalitas creaturae effectiva est contingens ; ergo nulla causa creata inseparabiliter infert effectum. Antecedens patet, quia dependentia creaturae ad Deum efficientem est sola essentialis et inseparabilis. Ad causam vero secundam separabilis, et contingens (et loquor de effectu absoluto et perfecto), quia et haec requirit concursum Dei, ut agat, qui non necessario, sed libere datur, ac proinde effectus erit simpliciter contingens in esse, et separabilis a causa proxima. Deinde, effectus ipse a solo Deo potest produci, ac proinde non dicit dependentiam essenlii alem a causa secunda ; sed nulla causa creata potest majori necessitate determinare alias causas ad effectum, quam ipsa in se sit determinata; ergo nulla causa creata determinare voluntatem ad effectum, nisi tantum contingenter, sed talis determinatio nequit voluntatem determi nare nisi solum libere ; ergo nullo modo necessilare. Patet minor cum consequentia, quia, ideo tali principio conceditur virtus necesitandi voluntatem, quia supponitur ipsum habere inseparabilem connexionem cum actu, quod est falsum ex dictis, quia non se habet ad effectum aliter quam ex genere causae creatae in universum ei competit, quod est contingenter causare. Neque responderi potest per instantiam de relativis, quia agimus de effectu absoluto, qui est immediatus terminus productionis, aut esse potest.
Confirmatur, ex opposito sequerentur duo contradictoria simul, si illa qualitas esset inseparabilis ab effectu, quia possunt esse simul duae praemotiones, seu talia principia, quorum unum esset determinate ad volendum, aliud ad nolendum idem objectum ; tunc neque volitio et nolilio seorsim, neque simul esse possint. Probatur tamen sequela, inter duas illas praemotiones in actu primo nulla esset contradictio formalis, sed tantum virtualis ratione effectuum. Haec autem non repugnat esse simul, sicut non repugnat habitus charitatis et vitii, et in ipsa voluntate inclinatio ad volendum et nolendum idem objectum. Deinde, quia actus volendi magis repugnat principio determinato nolendi, quam principium determinatum volendi idem; formalis enim volitio magis opponitur nolitioni virtuali quam volitio virtualis, quia magis haec oppositio accedit ad extrema contradictionis quam alia, et quia omnis oppositio virtualis est propter formalem, quae consequitur, sed potest esse simul actus volendi cum habitu nolendi ; ergo et principium illud nolendi cum principio volendi Deinde, nulla est repugnantia nisi ratione effectuum et aclionis, qui suspendi possunt a Deo non concurrente.
Si autem dicas esse repugnantiam formalem inter ipsa, unde hoc colligatur ? quia nequit colligi ex suis effectibus, respectu quorum illa principia sunt aequivocae causae, non univocae, neque aliunde fingi potest. Secundo, potest Deus conservare volitionem prius productam in voluntate, supplendo causam ad quam sequi potest, vel libere, vel necessario, et cum hoc producere principium quodcumque possibile determinans ad nolitionem. In eo casu non conjungetur cum suo effectu, neque necessilabit voluntatem ulla ratione ad actionem, quae in sensu composito volilionis conservatae nequit poni. Deinde, potest Deus suspendere cognitionem requisitam ad actum talis principii conservato ipso in voluntate ; vel potest agere cum voluntate secundum modum ejus connaluralem ad oppositum actum, aut libere eliciendum, non coagendo tali principio. In his omnibus non videtur ulla repugnantia, nisi fingamus voluntarie ex praeoccupata opinione rationes particulares inesse eidem principio, secundum quas excedit genus causae creatae, quod rationi non cohaeret. Ex his ergo colligitur non esse contradictionem quod ponatur quodcumque principium in actu primo possibile inesse voluntati cum suspensione actus, quia omnes rationes, quibus probatur communiter contra Henricum posse stare visionem beatificam cum suspensione fruitionis, aut contra alios judicium quodcumque determinatum in intellectu, absque eo quod sequatur electio in voluntate, et sic de reliquis quaestionibus similibus, concurrent eadem accidentia in proposito. Colligitur etiam non dicere illud principium inseparabilem connexionem ad effectum, qua ratione tantum dicitur inferre posse necessitatem voluntati. Possent etiam plura hic quaeri de natura illius principii, sitne permanens aut transiens, et similis ; sed non refert hic examinari aliud quam ejus efficaciam et connexionem cum effectu.
Ultimo denique patet conclusio ex impugnatione modorum, quibus aliqui docent hanc necessitatem inferri posse voluntati. Primus modus est, ex propositione determinata objecti amittit voluntas indifferentiam suam ad illud in exercitio ; Deus autem potest ita judicium formare in intellectu determinatum ; ergo necessitare voluntatem. Sed hic modus cum doctrina in qua fundatur, alias impugnatur agendo de radice libertatis, et tollit sensum quaestionis, qui supponit objectum indifferenter proponi. Secundus modus est, si imprimatur voluntati aliqua qualitas, aut habitus eam necessitans. Hic modus jam impugnatus est, quia talis non subordinal voluntatem ut necessario agat, sed e contra subordinalur ejus libertati. Tertius modus est Deum posse substrahere concursum voluntati ad omnem actum praeter unum, quem in eo casu nequit non producere, quia ab intrinseco nequit suspendere omnem actum circa objectum, qua ratione multi negant dari posse puram omissionem; quae sententia sequitur ad aliam, qua radix libertatis et determinationis voluntatis in agendo statuitur in intellectu. Hic modus alias est impugnatus, et non sequitur ex eo necessitari voluntatem, quia licet ageret determinate illum actum, non sequitur eum agere aliter quam modo suo connaturali, et libere quoad exercitium, licet necessario quoad specificationem.
Suarez tandem dicit hanc necessitatem fieri tam per concursum divinum per modum actionis, quam per decretum efficax et absolutum, quo voluntas divina determinat sic actum procedere avoluntate necessario ; tum quia efficacia et natura talis concursus trahit secum influxum causae secundae: quod confirmat exemplo de instrumentis divinis, v. g. aqua, quae quidem ut applicata corpori, non solum non necessario confert gratiam animae, sed ne quit etiam conferre: ut autem elevatur a Deo, necessitatur ut eamdem conferat per potentiam obedientialem
Hic modus non videtur sufficiens, quia ut per efficaciam voluntatis divinae possit voluntas necessitari ad objectum, ad quod est indifferens, et ad actum circa ipsum probandum erat; sic agere non repugnare voluntati, sicut repugnat causae naturali, ut per eamdem efficaciam agat libere, quia is modus agendi repugnat ejus formae: non minus autem repugnat voluntati ut agat necessario circa objectum indifferens, ut probatum est. Deinde, efficacia illa divinae voluntatis supponit virtutem et modum agendi in causa, ut possit ea uti in ordine ad effectum. Haec autem commensurantur ad invicem, quia modus agendi est ipsa virtus causae in exercitio prout intrinsece, et ex sua differentia limitata est ad talem modum. Si quaeras cur effectus est liber, nequit assignari alia causa, nisi quia causa a qua procedit, est libera formaliter et intrinsece; destructo ergo modo connaturali causae, destruitur virtus causae. Et sicut Deus nequit uti ad actionem, cui nulla inest virtus agendi, nisi ei communicet virtutem, quae sit principium agendi (implicat enim ut agat quod non est activum, sicut implicat ut producatur quod non est possibile, et in eodem gradu implicantiae per contradictionem immediatam), ita implicat ut activo utatur, nisi secundum modum agendi connaturalem, qui in voluntatef est indifferentia respectu objecti indifferentis. Ostensum est autem supra efficaciam divinae voluntatis non destruere virtutem aut modum agendi causae inferioris, sed potius perficere in ordine ad effectum determinatum, ad quem ea utitur, et supponere. Nec sufficit ut effectus in se absolute sit possibilis ad hoc ut sit possibile eum produci per quamcumque causam, quia nec volitio per intellectum, nec intellectio per voluntatem produci potest, neque fieri potest, ut volitio producta per voluntatem non sit actus vitalis, et ad bonum.
Alia ratio hujus assignari nequit, nisi jam data, nempe ex ratione particulari causae, quae sicut in esse limitata est, ita et in virtute et modo agendi similiter, quam in ipsa supponit causa superior; alis autem est libertas in voluntate.
Vel si dicatur contrarium, quaero Theologice, unde convinci possit Deum non uti voluntati) ad actus quosdam cum tali necessitate, cum non desint Scripturae loca plenum ejus dominium explicantia in voluntatem, quantum ad mutationem cordis, quantum ad obdurationem et obcaecationem, quantum ad deceptionem Pseudoprophetarum, quantum ad conversionem peccatorum, quantum ad legem concupiscentiae, et ejusmodi, nisi explicentur per alias Scripturas, in quibus admonemur libertatis nostrae, quae ab intrin -seco supponitur inesse nobis tanquam principium connaturale eligendi in creatura rationali, et extendendi manum ad quodcumque vult, sive bonum, sive malum ; nam quod Deus supra naturam quandoque agat, et secundum potentiam absolutam, nulli est dubium. Unde constat non sic agere respectu voluntatis quandoque et in casu, quod est contra fidem asserere, et perplexum facere hominem in viis suis, sicut in simili deducitur circa infallibilitatem fidei, et Scripturae canonicae. Nam si admitteretur Deum posse mentiri, tolleretur fundamentum certitudinis fidei nostrae; videtur ergo similiter si admittatur voluntatem posse necessitari in ordine ad objectum et actum suum indifferentem induci perplexitas, et aperiri via novatoribus, ut fulciant apparenter suos errores de necessitate liberi arbitrii in operando, quod inconveniens est fugiendum, maxime cum nullum sit argumentum, quo contrarium conclusionis nostrae convincatur, neque ex omnipotentia Dei, neque ex natura elsubordinatione voluntatis: et sit expressa sententia antiquorum Theologorum, et D. Bernardi et Augustini, et eam maxime probant Patres, aut supponunt quotquot fidei dogma de libero voluntatis arbitrio defendunt contra antiquos haereticos. Hic autem auctor, et caeteri moderni, qui contrarium asserunt magis quam probant, in hoc tacite collimare videntur, ut concludant ad propositum illius controversiae de concursu Dei, et efficacia gratiae praetendentes promotionem physicam, et decretum Dei absolutum inferre necessitatem voluntati, si sit sine praeviso usu liberi arbitrii, inde transferentes quaestionem ad potentiam Dei absolutam, qua astruant voluntatem necessitari posse, et reducentes discursum ad eadem principia, quibus alii Doctores subordinationem voluntatis creatae, et efficaciam divinae voluntatis astruunt sine praejudicio libertatis. Alii autem etsi necessitatem suppositionis admittunt in voluntate creata ex judicio practico aut imperio intellectus, aut promotione Dei, non egrediuntur limites suos, sed negant Voluntatem suppositis requisitis ad libertatem posse necessitari absolute circa ea, ad quae est indifferens ex se, ac proinde nobiscum in conclusione sentiunt, licet in modo probandi aut astruendi libertatem aliter procedant ex propriis principiis, quibuscum alias et hic etiam ex parte disseruimus.
Quod reliquum est, ista instantia de instrumentis divinis, alio transfert quaestionem, nam hic agimus de voluntate, ut agit secundum rationem particularem, et ut causa principalis, qua principalis dicitur in rigore distincta contra instrumentalem, an sic possit efficacia divinae voluntatis, aut alterius causae determinari, ut necessario agat in suo ordine ad effectum connaturalem suum, non autem ad effectus supra naturam, neque secundum potentiam obedientialem mota. Deinde, verius est non dari talem potentiam obedientialem physicam in creatura, et communius, sicut verius putamus sacramenta non habere virtutem physicam aut communicatam ipsis, ut multi dicunt, et magis apposite ad principia Peripatetica, aut certo innatam obedientialem, quam pauci statuunt, cujus disserendi locus est, quando agitur de instrumentis divinis, aut conjunctis, aut separatis, nempe de virtute humanitatis assumptae in ordine ad opera supernaturalia, aut sacramentorum in ordine ad suos effectus.
Interim hoc argumentum, qua fundatur in praedicta instantia, haeret in incerto et minus probabilis quod negatur ; neque magis urget, qua reducitur ad decretum absolutum Dei, etiam antecedens praevisum usum liberi arbitrii ; in exercitio vero concomitans, quia illud decretum sicut est de possibili, alias non esset decretum, hoc est efficax determinatio divinae voluntatis, sic etiam respicit et involvit voluntatem creatam, prout nata tantum est operari mediante suo libero consensu, et sic est consequens voluntatem, aut concomitans pro instanti determinationis et productionis actus, nullo modo necessitans, in quo consistit ejus usus et subordinatio ad Deum, qui potest ea uti, eamque pro libito applicare ad omnem effectum quem includit, et cujus non determinatio non repugnat esse a voluntate divina positive ; quod dico propter pactum malum, qui est a Deo permissive, ut infra disseretur. Ex his patet ad fundamenta particularia Suarez et aliorum, prout astrui potest ostensive possibilitas necessitandi voluntatem; reliquum est ut respondeamus ad fundamenta communia.
Objicit Suarez in Prolegomenis citatus, quod Patres et Concilia definientes contra Haereticos, damnarunt eos, quia de facto negaverunt libertatem, non quia judicant impossibile esse necessitari voluntatem, sed quia secundum potentiam ordinariam et dispositionem sapientiae divinae suaviter voluntas agitur ut libere coagat.
Respondetur in primis, sicut dictum est, discursum Patrum, et intentum, magis supponere oppositum, qui asserunt libertatem ex natura convenire creaturae rationali, et in creatione eam simul cum ipsa natura aceepisse, non ut donum superadditum, quamvis concedant Deum potuisse ita efficere hominem et Angelum, ut peccare non possint, aut deficere in exercitio et usu suae libertatis, sua gratia, non necessitate operandi. Vide Augustinum de correptione et gratia cap. 10. Encbiridii cap. 98. Saluberrime confirmatur, quod rectissime credimus Deum Dominumque rerum omnium, etc. sic ordinasse Angelorum et hominum vitam, ut in eis prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium;deinde quid posset suae gratiae beneficium, iustitiaeque judicium; etc. quae supponunt liberum arbitrium in ipsis a natura esse. Unde illa contrapositio frequens apud Patres naturae, seu liberi arbitrii ad gratiam, sicut gratias ad legem, qua utuntur contra Pelagianos et Semipelagianos, qua etiam utitur Tridentinum sess. 6. cap. 1. canon. 1. supponit hunc esse modum naturalem operandi hominis secundum voluntatem, non donum superadditum; in quo etiam distinguunt ipsum a bruto, docentes cum Scriptura ad imaginem et similitudinem Dei factum. Si ergo bruto ita naturale est operari necessario, ut nequidem per potentiam Dei absolutam libere operari possit ab intrinseco, sicut nec esse rationale, unde colligi potest ex doctrina Patrum homini possibile esse necessario operari circa ea ad quae est liber, suppositis requisitis libertatem ? Magis ergo doctrina Patrum supponit conclusionem nostram quam ei adversatur. Deinde jam citavimus Patres pro conclusione, et citari possunt quotquot peccatum contra Manichaeos in voluntatem nostram, non in necessitatem intrinsecam aut extrinsecam refundunt, quia supponunt eam necessitari non posse, ad malum saltem, neque Deum esse auctorem mali posse. Si Deus autem posset necessitare voluntatem nostram, quae implicantia esset, quin possit eam necessitare ad malum materialiter sumptum, quod imputari non posset ?
Objicies secundo oppositum non involvere contradictionem ex ratione desumpta ex divina omnipotentia et subjectione essentiali creaturae ad ipsam. In sententia autem Augustini Enchiridii c. 98. potest Deus, quia omnipotens est, mutare voluntatem hominis, quando voluerit, et ubi voluerit.
Respondetur ex fundamentis positis, quod neque usus activus voluntatis, neque subjectio ejus ad Dei omnipotentiam, hunc modum agendi inferat, neque efficacia divinae voluntatis, quae omnia reducuntur ad limites possibilis, prout autem noster Doctor, et recte in primo dist. 43. radix formalis impossibilitatis debet primum desumi a repugnantia ejus, quod dicitur impossibile. Ita radix formalis possibilitatis debet etiam desumi in ordine ad non repugnantiam rei possibilis, quia quod in se repugnat absolute, repugnat etiam respective ad quamcumque causam ; neque ideo chimaera est impossibilis, quia Deo deest potentia ad ejus productionem, sed ideo in Deo non est talis potentia, quia chimaerae repugnat esse. Oportet ergo primum probare non repugnare voluntati agere necessario circa indifferens, qua tale, et qua indifferenter propositum, antequam concludatur cadere sub objecto omnipotentiae, quae est tantum ad possibile.
Et si dicas non apparere repugnantiam ex parte voluntatis, quin possit sic necessitari.
Respondetur jam ostensam esse repugnantiam, quae etiamsi non appareret, argumentum non concludit ostensive eam non esse, quia ex non apparentia non recte concluditur non esse in multis, quae in hoc statu imperfecte cognoscente non apparent. Ex iis autem, quae cognoscuntur, procedendum est certius quam ex incognitis, aut ex mensura cognitionis praesentis, quasi ea esset perfecta rei comprehensio.
Quod autem adducitur ex Augustino, non facit ad propositum, quia ibi Augustinus loquitur de conversione a malo in bonum, juxta illud : Cor Regis in manu Domini est, et explicat illud Matthaei 23. Quoties volui congregare filios tuos, etc. et de correptione et gratia cap. 10. docet in potestate Dei esse voluntates hominum magis quam in propria cujusque, ubi agit semper de voluntate libere agente et consentiente Deo.
Objicies tertio, intentio necessilat ad electionem ; ergo non repugnat voluntati effective necessitari.
Respondetur, quidquid sit de antecedente, distinguendo consequens secundum suppositionem, quae sequitur ex consensu ipsius voluntatis, transeat ; absolute vero, negatur consequentia, quamvis haec necessitas potius dici debeat formalis quam effectiva. Necessitas ad electionem provenit ex intentione, quae est finis in ordine ad media et implicita volilio ipsorum mediorum, est enim finis ponendi in esse, ac proinde respicit causas per se finis ; intentio ergo per modum formae inducit illam necessitatem voluntati. Dici ulterius potest quod qui vult amore absoluto et efficaci finem et bonitatem ejus, vult etiam eamdem saltem indeterminate, si plura sunt media, in ipsis mediis in quibus non est alia bonitas respective ad voluntatem sic intendentem praeter bonitatem finis, et sine quibus non stat possibilitas finis, sicut neque veritas principii destructa veritate conclusionis, cujus haec est partialis quaedam veritas, ut docet Doctor in 1. dist. 1. quaest. 5. sig. Istis rationibus, in fine. Unde huc referri, et accommodari potest illud Philosophi 2. Physicor, textu Cornui. 89. Sicut se habet principium in speculabilibus, ita finis in operabilibus, libet illud de veritate principii et conclusionis habet specialem difficultatem, quam jam non licet examinare.
Objicies quarto, si Deus ageret ad extra necessario, tolleretur omnis contingentia in rebus, ut probat Doctor contra Philosophos in 1. dist. 2. q. 2. sig. 0s-tenso esse de proprietatibus relativis, ratione 3. et distinct. 8. quaest. 5. sig. Secundo arguitur sic, distinct. 39. sig. Tertia positio dicit, etc. quodlib. 21. in serie causarum subordinatarum essentialiter, si prima necessario agat, reliquas etiam necessario agere. Hinc celebris illa controversia inter nostros et discipulos D. Thomae 1. part. quaest. 14. art. 13. unde desumi debeat radix contingentiae in rebus an a prima, an vero a secunda causa? Quidquid autem sit de hac controversia, argumentum sic formari potest ad propositum : Non est minus efficax voluntas divina libere agens, quam si necessario ageret, neque sic agens magis subjicit sibi voluntatem creatam, quam de facto potest subjicere, quia est ejusdem virtutis infinitae ; si valet ergo consequentia Doctoris contra Philosophos, valet similiter in proposito.
Hoc argumentum exigit longiorem tractatum circa mentem Doctoris investigandam, et circa veritatem illius consequentiae, an causa prima necessario agens tollat contingentiam in rebus. Tres potissimum rationes urget Doctor praefalis in locis contra Philosophos. Prima est, quod causa movens inquantum movetur, si 1 necessario movetur, necessario movet. Secunda ratio, quod causa prima prius naturaliter respicit effectum, quam causa secunda: ergo si ageret naturaliter in illo priori, produceret effectum, et causa posterior nihil ageret. Tertia ratio, quod causa prima se sola possit producere quidquid producitur a causis secundis: ergo si naturaliter produceret, sequeretur quod totum produceret. Secunda et tertia ratio, quae tribuunt omnem efficaciam respectu effectus causae primae, nihil probant contra nos, neque contingentia sublata a rebus per hunc modum agendi probat voluntatem necessitari quantum ad producendum actum, a quo cessat per impedimentum, quia praeveniretur a causa superiore applicata secundum ultimum suarum virium ad productionem effectus, qui non est capax ulterioris influxus a causa secunda, quia totalem et adaequatum recipit a causa prima sic producente. Ut communis docet eumdem effectum non posse produci a duabus causis totalibus in actu secundo, et eodem genere causandi; causa autem prima in eo casu ageret ut particularis, quia sicut continet virtutem causandi reliquarum, sic etiam suppleret reliquas particulariter agens secundum ultimum potentiae.
Nec instantia de actu peccaminoso quidpiam urget, qui licet nequit esse a Deo . qua talis est, vel qua arguit imperfectionem in causa, tamen in eo casu non esset possibile peccatum, aut defectus in natura, Deo ad ultimum potentiae agente per modum naturae, aut necessario, quia ageret semper ad perfectionem, et sine defectu in effectu.
Haec argumenta Doctoris supponunt omnipotentiam Dei ea ratione, qua astruitur a Theologis, secundum quod est credita habere in virtute sua immediate effectus, et efficaciam causarum inferiorum.
Si urgeas quod Deum agere naturaliter et necessario ad extra (sumendo haec synonyme, et causam late, prout extenditur ad voluntarium, et quod non est indifferens ) non tollit virtutem agendi causis inferioribus ; ergo neque subordinationem ad primam causam, neque ipsi primae causae potestatem applicandi quamlibet inferiorem, juxta virtutem innatam, et consequenter voluntatem, ut agat libere, si aliter nequit agere circa indifferens saltem ; et sic non concludit secundum et tertium argumentum Doctoris.
Respondetur quantum ad intentum argumenti concludere in opinione, quam hactenus impugnavimus tolli contingentiam in rebus, nam si voluntas necessitari potest, ut alii affirmant, per causam primam, de facto etiam circa indifferens, tunc a fortiori sequeretur eam necessitari, quia a divina omnipotentia agente et applicante eam secundum ultimum virium suarum adhiberetur eadem efficacia, quam de facto praefati auctores asserunt possibilem esse applicari, quia temperamentum concursus divini nullum esse posset tota virtute omnipotentiae ab intrinseco determinata ad agendum necessario.
Respondetur etiam absolute rationem Doctoris utrumque concludere ex jam dictis superius, quia licet non tollitur, ex modo agendi dicto causae primae, virtus agendi causae secundae creatae, quae sequitur ad suam formam, non esset tamen virtus agendi proxima, sed remota ut comparatur ad extrinseca per se requisita, quorum unum est et essentiale concursus causae primae universalis, ut vocant, et attemperatus concursui causae inferioris, qui concursus, ut comparatus ad effectum, licet totalis sit in genere causae universalis et primae, non tamen est totalis in genere causae efficientis, quia alias tolleret concursum causae particularis ; effectus enim non est capax duarum productionum totalium, quarum quaelibet est adaequata, ita ut desinente altera, nihilominus produceretur effectus: et sicut nequit duas totales terminare, quia alterutra excedit capacitatem effectus, sic etiam neque totalis ab una causa, et partialis ab altera, quia eadem ratio excessus invenitur, quia superabundat quilibet concursus supra totalem. m casu autem dato quo Deus ageret necessario ad extra, omnis actio ejus esset particularis et adaequata effectui: nulla autem universalis aut quasi partialis, quam exigit causa secunda ut proportionatam sibi, ad hoc ut possit agere, ac proinde in casu non esset in potestate agendi proxima, ut causa secunda est dependens a prima per concursum proportionatum: qui concursus sicut non esset possibilis ex parte causae primae, sic etiam neque agere in causa secunda deficiente termino suae dependentiae in actu secundo. Unde sequitur negandum esse tum in potestate Dei fore applicare causas secundas ad actionem, sicut nec concurrere cum ipsis concursu proportionato.
Prima autem ratio Doctoris contra Philosophos magis urget, ex qua aliqui eum deducunt in classe asserentium praedeterminationem physicam.
Respondetur tamen reservando in suum locum longiorem discussionem hujus quaestionis, quod illam rationem proponit Doctor ad hominem ex principiis Philosophi,
non autem ex propria assertione. Unde in 1. dist. 2. quaest. 2. sig. Ostenso esse de proprietatibus relativis, etc. ubi instat pro Philosophis ad praedictum argumentum, dicit quod antecedens concessit Philosophus, scilicet aliquid contingenter fieri in rebus, et negavit consequentiam, scilicet Deum agere ad extra contingenter. Paulo autem inferius respondens ad secundam instantiam : Nunc dico, inquit, quod Philosophus non potest negare consequens, salvando antecedens per motum, quia iste totus motus necessario est a causa sua, quaelibet pars ejus necessario causatur, quando causatur, et inevitabiliter, ita quod oppositum non posset tunc et aliter causari, et alterius quod causatur per quamlibet partem motus, necessario causatur, etc. Haec Doctor. Ubi advertendum est ex distinctione octava, quaestione quinta, sig. De intentione istorum Philosophorum, etc. quod in motu posuerit Philosophus duo, uniformitatem, videlicet in toto mobili et motu, propter necessarium ordinem ejus ad causam primam, seu mediatum, seu immediatum. Hic motui uniformis est motus primi mobilis ab oriente in occidentem, qui dicitur diurnus, estque uniformis, et invariabilis ; respectu autem hujus motus uniformis nulla ,est in effectibus contingentia. Contingentia autem in effectibus est ex difformitate partium motus: hinc Philosophus 1. de generatione,ait Solem in signo Zodiaci secundum quod est in alio et alio signo aut minuto habere operationes diversas. Ex diverso ergo concursu Solis et aliorum Planetarum et Stellarum oritur difformitas in partibus motus sempiterni, et hinc in inferioribus contingentia. Hinc autem urget rationem illam Doctor ex propriis contra Philosophum, et modo quo statuerit contingentiam, quod nempe sicut motus in toto est necessarius, ac proinde nequit esse causa contingentiae, sic etiam motus in partibus eadem necessitate fit; ergo sequitur, quidquid mediante ipso movetur, et consequenter necessario movet, quod est argumentum ad hominem; nam si statuit necessitatem in motu totius, quia uniformiter se habet ad ipsum causa prima et proxima, quae est Intelligentia, quae necessario movet caelum, eadem ratione et partes caeli, ut Sol necessario moventur ; ergo et quidquid mediante Sole movetur, necessario movetur, et non contingenter. Hinc Doctor ait Philosophum non posse consequentiam negare, salvando antecedens per motum, id est, contingentiam in rebus.
Accedit ad hoc quod Philosophus non diceret consequenter causam primam attingere effectum causae inferioris immediate, sed mediate, et quamvis posuerit ordinem essentialem causarum ad primam, eam tamen mediante motu posuit. Videatur Doctor quadi. 7. ex quo palet argumentum esse ex principiis Philosophi retortum in ipsum, non autem ex assertione Doctoris.
i Quod vero non sit secundum principia Doctoris, aut doctrinam ejus, patet, quia in 4. d. 13. quaest. 1. art. 3. et d. 43. quaest. 3. negat motionem causae primae esse aliquid. receptum in causa secunda: et si esset, docet in 4. d. 49. q. 6. tolli per hoc libertatem, docens voluntatem non posse per habitum, id est, per aliquam qualitatem necessitari effective, quia est libera et superior in suo ordine causandi.
Ad illud quod adducitur ex quodl. 21. respondetur recte probare libertatem speciflcationis tolli,quia si causa superior sit determinata ad unum, causa inferior nequit in oppositum, cum in omni sua actione dependeat a causa superiori, quae supponitur ad unum tantum determinata. Negat etiam voluntatem moveri naturaliter ab intellectu naturaliter moto, quia sic derogaret libertati, et intendit de motione voluntatis per intellectum, quae nullo modo subesset voluntati. Nam de alia motione voluntatis, quae subesset voluntati juxta sententiam Henrici et aliorum asserentium intellectum concurrere ad actum voluntatis effective, admittit non derogare libertati in 2. d. 25. et aliis in locis, quae supra de hoc agentes citavimus, et loquitur de fortuitis hic, quae non sunt ex nobis, qualem negat esse actum voluntatis ex aliis principiis. Si enim Deus ageret necessario ad extra, tolleretur libertas voluntatis, quia modus agendi in genere est participatus a prima causa, quando est perfectionis, qualis est modus agendi libere. Unde ex Doctore in 1. d. 2. q. 7. S) Dico tunc ad quaestionem, et ubi probat pluralitatem principiorum operandi per oppositos modos producendi, reduci non ad aliquod unum in Deo, sed ad intellectum et voluntatem. Patres etiam supra citati cum Tertulliano rationem imaginis statuunt in voluntate, qua libera est; si Deus autem necessario ageret, non esset aliquid in eo, ad quod reduceretur formaliter agere libere, et cum dominio actus, ac proinde haec ratio non esset participatio aliqua primae causae, neque esset in creatura.
Diceretur forte reduci ad hoc, quod est necessario agere, qui est perfectior modus agendi, et includeretur eminenter in causa prima. Hoc, quidquid diceretur secundum errorem Philosophorum, non recte a Theologo dicitur, quia agere libere ad extra statuit ex creditis convenire Deo formaliter, non autem eminenter aut virtualiter ; quod autem formale est in Deo, est perfectio simpliciter, ut sua omnipotentia, et voluntas, qua respicit creaturas, ideo responsio illa non est admittenda. Ex hoc ergo capite sublata perfectione simpliciter in Deo sequitur eam auferri in creatura ; unde si voluntas non esset in Deo, neque etiam in creatura, quidquid sit an distinguatur ab ipsa essentia, vel non, quia creatura non solum dicit ordinem essentialem ad Deum efficientem, sed etiam qua est mensura omnium, sicut ens secundum quid dicit ordinem ad suum simpliciter, cujus est participatio ; sic etiam sublata voluntate libera in Deo tolleretur libertas voluntatis in creatura. Dato ergo quod Deus ageret ad extra necessario, per consequentiam sequitur tolli radicem contingentiae in voluntate. Quod si autem per impossibile maneret, et per impossibile etiam posset applicari a Deo secundum virtutem innatam ad operandum remanentibus caeteris requisitis ad libertatem ejus, libere ageret, quia aliter agere ipsi repugnat, ac proinde haberet potestatem determinandi se ad actionem, alias repugnaret ei agere, quia alias cum esset nata velle et nolle objectum indifferens (indifferens dico, ut secludantur conlroversiae jam transacto, non quod putem voluntatem determinate agere circa aliquod) et movetur aeque primo a causa prima necessario agente, et secundum extremum virium, ad quodcumque possibile fieri a voluntate circa objectum praesens et indifferens, sequeretur quod aeque primo necessitaretur ad velle et nolle producendum ( quod repugnat in terminis), quia neque ex parte voluntatis sublata potestate libera eligendi, neque ex parte causae primae, aut sui concursus esset aliquid in actu primo aut secundo, quod magis determinaret unum actum produci quam alium: neque etiam ex parte intellectus proponentis, ut supponitur manere propositionem indifferentem, neque ex parte objecti propositi. Vel ergo voluntas tunc nihil ageret, quod destruit intentum, vel certe ageret libere, cum aliter agere non posset, quia principium ex forma sua aeque primo determinatum ad opposita, nisi ab intrinseco aut extrinseco determinetur ad alterum, nihil agit, quia sic procederet aeque primo ad opposita, quae repugnant simul inesse. Non videtur ergo verum principium quod aliquibus Doctoribus nostrae Scholae familiare est, videlicet quod si Deus ageret necessario, voluntas ex subordinalione sua ad primam causam ageret etiam necessario, quod non est consentaneum doctrinae nostri Doctoris, nisi aliquo modo reductum ad ea quae praemissa sunt. Et haec de -hac difficultate, deinceps sequemur textum.