In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Refutat D. Thom. asserentem beatitudinem mensurari aeternitate, probans mensurari aevo; de quo actum est 2. dist. 2. quaest. 4. ubi et quaest. 1. et 3. agit de aevo.
(1) De secundo dubio, scilicet qualis sit illa perpetuitas, patet quod non est perpetuitas temporalis, quia nec alicujus successivi. Dicitur quod nec est perpetuitas aevi, quia aevum secundum quod ab aeternitate distinguitur, pertinet ad creaturas immutabiles: beatitudo autem excedit naturalem potentiam creaturae, cum ad eam nulla creatura ex suis naturalibus possit attingere: unde propria mensura ejus est aeternitas ; ideo beatitudo est vita aeterna.
Contra hoc primo ex dictis istius in quaest. prima. dicit enim quod principium actus secundum substantiam est potentia: sed secundum formam, suum principium est habitus: et si habitus sit infusus, perfectio actus est a causa exteriori,quae causat habitum. Ex hoc arguitur, impossibile est actum, inquantum formatus, ( secundum quam rationem dicit iste actum esse beatificum ) esse magis, vel immutabilius permanentem quam secundum substantiam, quia impossibile est illud quod inest alicui per accidens, esse inmutabilius illo cui inest; ergo si actus secundum substantiam mensuratur aevo, quia esse ejus secundum eum mensuratur aevo, sequitur quod actus inquantum formatus, sive inquantum beatificus, haberet majorem immutabilitatem, quam aevi.
Praeterea ad rem, videtur manifeste falsum, quod aliquod creatum, ut distinguitur contra aeternum, mensuretur aeternitate, et non aevo, quia sive aevum includit successionem, sive possibilitatem ad deficiendum, videtur competere cuicumque creato, quod non est proprie temporale: aeternum enim sicut est totum simul actu, ita caret potentia non essendi.
Ratio ejus non concludit, non enim sequitur, creatura intellectualis non potest ex suis naturalibus in beatitudinem ; ergo beatitudo in natura sua est aliquid eminentioris permanentiae, quam creatura intellectualis, quia est accidens, et licet tale accidens, quod non consequitur principia subjecti, nec subest causalitati hujus subjecti, est tamen in se quoddam minus nobile, et minus permanens.
Quod additur, beatitudo est vita aeterna; aeternum non accipitur ibi stricte, sicut distinguitur contra aeviternum, sed pro aeviterno perpetuo permanente ; sic quippe frequenter accipitur aeternum in Scriptura, ut ibidem Matth. 25. Ite maledicti in ignem aeternum, et statim post, ibunt hi in supplicium aeter num, cum tamen non sit aeternum aeternitate distincta ab aevo, vel a tempore perpetuo.
Dico ergo quod illa perpetuitas non estaeternitatis, nec necessarii esse, sed est aevi possibilis esse et non esse, tamen perpetuo conservati.
Et si quaeras quid addat illa perpetuitas ultra ipsum aevum? Hoc praeexigit aliam quaestionem, si aevum includat successionem, quia si sic, perpetuitas dicit quamdam maximitatem quantitatis in ipso aevo, imo quasi infinitam magnitudinem, accipiendo semper alterum post alterum: si autem aevum sit indivisibile, tunc perpetuitas ejus non videtur dicere aliquid positivum novum per ipsum, sed tantum negationem defectus, sive desitionis, et tunc oporteret dicere quod nihil plus positive, vel majus majoritate intrinseca, dat Deus Michaeli, quem in aeternum beatum conservat, quam si eum statim annihilaret. De hoc in secundo dist. 2. quaest. 3. et prima et quarta.