IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) De secundo dubio, etc. Quaerit hic de mensura durationis hujus perpetuitatis in beatitudine. Adducit sententiam D. Thomae, qui asserit beatitudinem mensurari aeternitate, non tempore, neque aevo, quia tempus est mensura successivorum; aevum substantiae immutabilis ; beatitudo vero excedit potentiam naturalem creaturae, ideo mensuratur aeternitate.
Hanc sententiam, quae est satis frequens in Schola D. Thomae, impugnat Doctor, primo ad hominem, quia ut supra visum est quaest. 1. hujus num. 30. principium operationis quoad sub slantiam est potentia, quoad formam habitus infusus, ita ut perfectio actus sit a causa superiori, a qua infunditur habitus. Sed non potest actus secundum perfectionem, qua informatur, esse magis aut immutabilius permanens, quam sit permanens secundum substantiam, quia illud quod inest alicui, ut accidens, qualis est illa perfectio operationis ab habitu, aut causa extrinseca, nequit esse magis permanens quam sit subjectum ejus; ergo si actus mensuratur aevo secundum substantiam, hoc est in ratione actus vitalis, qua est praecise a potentia, quae est principium naturale, ita etiam secundum formam suam mensuratur aevo.
Responderet D. Thomas actum mensurari non aevo, sed tempore discreto, quod diversum est a successivo et ab aevo: sed ratio etiam praedicta ostendit mensurari similiter quoad formam tali tempore. Sed quia non est instituti hanc materiam per se tractare hic, eam remitto ad secundum librum Sententiarum, ubi eam Doctor ex professo tractat d. 2. q. 3. et 4.
Subjicit Doctor aliam rationem, nempe impossibile esse, ut aliquid creatum mensuretur aeternitate per se tanquam mensura propria, et non aevo, quia sive hoc includat in se successionem, sive tantum possibilitatem deficiendi, quantum est ex natura aeviterni, videtur convenire tanquam mensura connaturalis omni creato, quod non est proprie in tempore. Aeternum autem sicut est totum simul, excludit possibilitatem ad non esse, quod repugnat creaturae.
Ad hanc respondent alii beatitudinem mensurari aeternitate participata, sed de natura illius aeternitatis participatae etiam disseri longius posset, et cum participatio dicat distractionem ab aeternitate simpliciter, quae soli Deo competit ex perfectione essendi. Cum ergo mensuram propriae durationis quaelibet res sortiantur ex perfectione et modo essendi proprio, videndum esset quomodo, vel qua ratione beatitudini competat modus eminentior essendi, quam conveniat subjecto beatificato : si loquamur de Angelo et anima, magis repugnat eis defectio in esse, aut desitio: nam si consideretur beatitudo, ut subest suis causis, magis defectibilis est, quanto magis dependet ab aliis causis secundis, et natura defectionibus et mutabilibus, et impedimentis subjectae, ut sunt potentiae et habitus. Deinde, cum ipsa sit accidens, magis est contingens quoad esse quam Angelus.
Si autem consideretur ut subest influxui causae primae, et proinde etiam Angelus, non est disparitas, vel si est, eminentior est modus essendi Angelis, et ex se magis immutabilis, ac proinde illi magis debetur aeternitas participata quam operationi suae, etiam beatificae, quia perpetuitas hujus necessario supponit perpetuitatem beati Angeli quoad esse, ita ut aliter beatitudo non posset esse perpetuila. Quod autem beatitudo sit supernaturalis ex habitu, nihil refert, quia mensura et duratio rei sumitur a modo suo essendi, si est totum simul existens, sive per partes existens, sive sit necesse, sive contingens, nam sicut duratio sequitur existentiam, et modum existendi alicujus in esse entis, licet ut refertur ad causas extrinsecas, dicatur naturale aut supernaturale in se, si non vindicat majorem perfectionem essendi quam sibi vindicat ens naturale, non ideo sortitur perfectiorem mensuram durationis, licet perfectiorem habeat mensuram perfectionis essentialis. Beatitudo autem licet supernaturalis sit, non vindicat perfectiorem modum essendi ex natura operationis, seclusa Dei providentia extrinseca, et aliis causis moralibus, ex quibus resultat debitum perpetuitatis, quam vindicat accidens, cujus existentia est inferioris ordinis et perfectionis, quam sit existentiae substantiae, maxime incorruptibilis. Sed hanc disserlationem remitto ad locum proprium. Solutio ad rationem seu fundamenta oppositae sententiae, est clara, nempe quod supernaturali tas beatitudinis non probet eam habere eminentiorem permanentiam quanr habeat substantia Angeli aut animae, quarum est accidens. Dicitur autem aeterna, non ut distinguitur contra aeviternum, sed prout sumitur pro ipso aeviterno perpetuo permanente, seu perpetuo tempore, ut sumitur ignis aeternus Math. 25. Ite maledicti, etc. et ibidem: Ibunt hi in supplicium aeternum. Concludit ergo Doctor quod perpetuitas beatitudinis non sit aeternitas, nec necessarii esse, sed aevi possibilis esse et non esse, tamen perpetuo conservati.
Si quaeratur quid supperaddat perpetuitas aevo?
Respondetur juxta varias sententias, quia si aevum dicit successionem, perpetuitas supperaddit ipsi quantitatem interminatam et infinitam, accipiendo semper alterum post alterum. Quod si sit indivisibile, nihil superaddit positive, sed negationem desitionis, et sic sive aeviternum duret determinato tempore, sive perpetuo, nihil immutatur positive, quantum ad intrinsecum, sed tantum quoad negativum.