IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. hic quaest. 1. et 1. 2, quaest. 5. art. 4. perpetuitatem esse de essentia beatitudinis. Doctor distinguit beatitudinem intensivam et ostensivam; de hac idem cum 1). Thom. sentit, de illa negat, quem sequuntur iur. hic quaest. 6. Palud. quaest. 7. Gabr. quaest. 2. art. 3. dub. 7. Occhatn 4. quaest, ult. art. 4. dub. 6. solvit rationes D. Thom. docetque perpetuitatem beatitudinis,esse ex justitia cum liberalitate aupereffluento, de quo dictura est, dist. 46, quaest. 4. num. 20.
(m) De tertio dubio, scilicet qualiter se habeat illa perpetuitas ad beatitudinem, videtur dicendum quod includatur in ratione beatitudinis: tum quia beatitudo includit, quod sit finis omnium desideriorum, et per consequens adepto eo, cessat omnis appetitus: ergo oportet quod includat sic omnia appetibilia, quod nihil ulterius desiderandum restat: quilibet autem naturaliter desiderat permanere in bono, et perpetuo, sicut sua natura est perpetua: ergo beatitudo illam permanentiam includit. Tum quia de ratione poenae damnationis est aeternitas, quia oportet quod sit infinita ad hoc quod correspondeat culpae, quae est infinita in malitia, quia avertit ab infinito bono; non potest autem esse infinita intensive: ergo in ratione ejus, inquantum paena condigna estculpae, includitur infinitas extensiva, sive aeternitas: ergo multo magis in ratione beatitudinis, inquantum praemium, includitur aeternitas.
De hoc certum est, quod si beatitudo accipiatur pro aliqua perfectione permanente, ut permanens, quantumcumque intensa, perpetuitas non includitur in ratione ejus, quia quaecumque perfectio permanens, et quantacumque eadem et aequalis, potest esse per instans, vel cum aliquo brevi tempore, quae et quanta potest esse cum toto tempore: aeque enim perfecta est albedo unius diei, sicut unius anni, 1. Ethic.
Alio modo potest accipi beatitudo pro aliqua perfectione permanente et intensa, non tamen praecise sistendo in perfectione intensionis, sed includendo etiam perfectionem extensionis: et hoc vel proprie ponendo aevum esse successivum, vel eminenter, scilicet negando omnem desitionem, ponendo aevum esse indivisibile. Et illo secundo modo nihil est extensivum perfectum extensive, nisi quod durat, quantum potest durare, sive illa duratio sit extensa realiter vel virtualiter vel imaginabiliter. Beatitudo autem patet quod nata est perpetuo manere: ergo ipsa sic accepta pro perfectione summa intensive et extensive, includit perpetuitatem. Sed hoc modo beatitudo nihil unum per se est, sicut nec operatio perfecta, et totum aevum; si est successivum, vel operatio et negatio defectus vel desitionis existentiae. Illo tamen secundo modo videntur loqui multi de beatitudine, quia non tantum est desiderium in natura ad perfectionem intensam, sed etiam sic extensive habendum, sicut etiam desiderium non tantum est ad bonum essentiale, sed ad semper esse, sicut est possibile competere naturae.
(n) Per hoc ad primum, beatitudo primo modo accepta est finis omnium desideriorum, sic quod unitive ex parte objecti includit omne desiderabile, sicut saepe dictum est, quod in definitione Augustini quidquid vult, etc. quidquid non accipitur ibi distributive, sed pro uno, unitive continente omne recte volibile. Beatitudo secundo modo includit finem desideriorum non tantum sic unitive intensive, sed etiam extensive quantum ad durationem, intelligendo extensionem vel realem vel virtualem, hoc est, indeficientiam in essendo. Breviter tamen argumentum illud, licet sit cujusdam Doctoris, peccat in forma: est finis omnium desideriorum, ergo includit per se omnia desiderata, non sequitur: sed sequitur,ergo includit, vel praeexigit quodcumque requisitum necessario in ordine desideriorum complendorum.
(o) Ad aliud de praemio, est dubium utrum illa perfectio extensiva, scilicet perpetuitas, vel indeficientia in essendo includatur in beatitudine per se, inquantum est praemium meritorum, an scilicet cadat per se sub merito, vel tantum sit quoddam annexum illi, quod per se cadit sub merito.
Et dico quod loquendo de stricta justitia, Deus nulli nostrum propter quaecumque merita est debitor perfectionis reddendae tam intense, propter immoderatum excessum illius perfectionis ultra illa merita. Sed esto quod ex liberalitate sua determinasset meritis conferre actum tam perfectum tanquam praemium, tali quidem justitia qualis decet eum,scilicet supererogantis in praemiis, tamen non sequitur ex hoc necessario, quod per illam justitiam sit reddenda perfectio perennis tanquam praemium, imo abundans fieret retributio in beatitudine unius momenti. Si ergo perennitas pertinet ad praemium tanquam cadens sub merito, oportet quod illa correspondentia terminetur a justitia et liberalitate supereffluente. Nec inconveniens est dicere magis quod Deus dispo.
suerit hominem perpetuo praemiare, qui pro suo merito perpetuo finem meruerit, et hoc ex tali justitia liberali,quam dicere quod disposuerit ex justitia reddere talem perfectionem intensam pro meritis, et ultra hoc quasi non ex justitia, sed ex mera liberalitate adjiciat perpetuitatem.
Ad argumentum tamen, quod adducitur de perpetuitate damnationis, non cogit, quia non ita congruit perpetuitatem ibi ita cadere sub merito, sicut hic: bene enim divinae bonitati congruit, quod pro lege determinavit perfectionem, non tantum intensam, sed perennem reddere pro meritis, nec sic, quod paenam non tantum gravem, sed perennem reddet pro demeritis: de hoc dictum est supra dist. 46. quaest. 4.