In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Securitas est passio in voluntate, opposita timori, supponens in beato judicium certum ex revelatione, quod nunquam desinet beatitudo. Et explicat quatuor modis sumi tentionem, nulloque modo ex istis vult esse de essentia beatitudinis,
(p) De secundo principali, secupitati videtur opponi timor. Timor autem vel est de malo infligendo, vel de inflicto continuando, praecedente tamen apprehensione talis mali: nec oportet quod illa apprehensio sit dubia, unde longe distat dubitatio et, timor non solum, quia dubitatio pertinet ad intellectum, timor ad appetitum, sed etiam quia timor in appetitu non necessario praeexigit apprehensionem dubiam mali. Quidquid autem sit de hoc, haec securitas ponitur in voluntate, sicut aliquid oppositum timoris, et eam praecedit certitudo in intellectu de bono conferendo, vel bono collato continuato. Talem certitudinem habent beati, non quia vident beatitudinem ex se esse perpetuam, sicut probatum est in arguendo contra primam propositionem de causa perpetuitatis articulo praecedente; nec etiam tantum per rationem naturalem, quia nulli creaturae potest esse notum per rationem naturalem illud quod contingenter dependet a sola voluntate divina; hujusmodi est continuatio beatitudinis jam collatae, et hoc patet ex illo articulo: ergo tantummodo est illa certitudo in intellectu beati ex revelatione sibi facta a Deo: an autem sic fiat certitudo damnatis de sua damnatione continuanda, non est aeque certum.
(q) Ex dictis patet solutio quaestionis, quod securitas non est de essentia beatitudinis, tum quia securitas praesupponit certitudinem de continuatione beatitudinis: illa autem apprehensio certa sequitur ordine naturae totam beatitudinem, cum sit actus non tendens in objectum beatificum, sed reflexus super actum: et per consequens beatitudo tota posita essentialiter poterit esse sine certitudine ; ergo et multo magis sine securitate: tum quia perpetuitas, de qua est illa certitudo, ad quam consequitur securitas, non est de essentia beatitudinis, eo modo quo dictum est in praecedenti articulo, in solutione tertiae dubitationis. Illa autem ratio non concludit, accipiendo beatitudinem secundo modo dicto ibi, quia sic includit perfectionem non tantum intensivam, sed etiam extensivam, sive indeficientiam.
Primo etiam modo accipiendo, perpetuitas non est aliqua res addita tanquam accidens. Prima ergo ratio valet, et illa tertia, quia securitas illa est in irascibili, sicut et timor sibi oppositus, siquidem opposita sunt in eodem, beatitudo in concupiscibili, cum sit amor amicitiae.
(r) Propter argumenta quaedam, et verba quae dicuntur de tentione, intelligendum est, quod tentio quadrupliciter accipi potest. Uno quidem modo proprie, prout memoria tenet objectum, et hoc, vel per formam impressam, si est ibi objectum in specie, vel per habitum impressum. vel saltem per illapsum, vel inexistentiam, saltem eo modo tenet quo objectum concurrit ad rationem parentis. Alio modo potest intelligentia dici tenere objectum in actuali consideratione, et ad hoc potest pertinere, quod voluntas dicitur tenere aciem intelligentiae conversam ad memoriam. Tertio modo pertinet ad voluntatem, ut est concupiscibilis, et dicitur succedere spei eo modo quo per spem voluntas desiderat sibi bonum, habendum, et per tentionem amat illud bonum i habitum, et illa tentio est amor concupiscentiae boni praesentis. Quarto modo tentio dicitur esse quidam actus assecutionis, vel passio consequens spem passionem; et illo modo est in irascibili.
Nullo illorum modorum est tentio de essentia beatitudinis. Primo modo praecedit beatitudinem, imo omnem actum secundum. Secundo modo est actus secundus pertinens ad intellectum, et praevium beatitudini, quae est in voluntate, vel actus voluntatis respectu illius actus praevii. Tertio modo est amor boni commodi praesentis, et appa ret ex quaestione praecedente, quod ille amor non pertinet ad beatitudinem, sed amor boni honesti, vel boni in se. Quarto modo est in irascibili, et illo modo magis appropinquat ad securitatem, quae succedit spei passioni, non spei virtuti.
(s) Ad argumenta. Ad primum potest dici quod Augustinus per illud intelligit quod beatissimum, id est, maxima perfectio beatitudinis est, quod certissimum est semper ita fore, maxima, inquam, extensive. Et quod sequitur, accipitur non pro actu certitudinis, sed pro objecto, quasi diceret, ipsa perpetua continuatio, de qua habetur certitudo, est maximum quidem in beatitudine, quia quantitas extensionis superaddita quantitati intensionis: et illud dicitur maximum, quod includit aliquid, et adhuc aliquid superaddit quantitati, et sic ista extensio includit perfectionem intensionis.
Ad aliud patet ex primo articulo solutionis, quia nulla forma finita potest excludere omnem privationem a susceptivo, tamen beatitudo pro quanto est perfectissima, maxime excludit perfectionis privationem a suo subjecto: et hoc sufficit ad hoc, ut sit finis intrinsecus, qui necessario est finitus, sed non sufficit ad incorruptibilitatem.
Ad aliud de Philosopho, dicendum quod nunquam per ingenium ad veram felicitatem humanae naturae potuit pertingere, nec affirmative, nec negative. Non negative, quia falsum demonstrari non potest; non affirmative, quia sensibilia ad hoc sufficienter non perducunt: unde tanquam dubius nunc videbatur sentire, quod non esset vera felicitas, cui posset succedere miseria: nunc quod non posset esse alias felicitas hominis, quia nescivit de felicitate alterius vitae ab illa, et illa non est felicitas inamissibilis ; ideo non oportet in hoc ejus auctoritati inniti.
Ad aliud, concedo quod tribus virtutibus Theologicis in via succedunt tres perfectiones in beato, sive virtutes, sive actus, non curo. Sed non oportet illa succedentia esse de essentia beatitudinis, sicut accipimus beatitudinem pro summa perfectione beatificabilis naturae, ipsam summe suo objecto perfectissimo conjungente.