IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(p) De secundo principali, etc. In hoc articulo explicat quid sit securitas, et unde causetur, et quod ejus subjectum, deinde, quid sit tentio, et respondet ad argumenta principalia. Dicit primo securitati opponi timorem, et ex natura et causis hujus, declaratur tanquam argumento ob opposito, quid sit securitas, et quae ejus causae. Timor oritur ex modo infligendo, vel de afflicto continuando, praecedente apprehensione talis mali, nec oportet quod illa apprehensio sit dubia. Unde longe distat dubitatio et timor, etc. Securitas ergo ponitur in voluntate sicut aliquid oppositum timoris, et eam praecedit in intellectu cognitio de bono conferendo, vel de continuando collato. Talem habent beati, ut supra probatum est ex Augustino in quaestione praemissa : An finis ultimus necessitet voluntatem clare visus. Rationem autem hujus certitudinis non reducit ad cognitionem ipsius beatitudinis, neque ad cognitionem naturalem ex parte objecti, sed ad revelationem divinam, quod est consentaneum ad dicta in praecedentibus.
(q) Ex dictis patet solutio quaestionis, etc. nempe principalis seu Ululans. Asserit hanc securitatem consequi beatitudinem, et non esse de essentia beatitudinis, ut haec sumitur intensive, quia sequitur scientiam de continuanda beatitudine, ac proinde ipsam beatitudinem positam ordine naturae, quae supponitur scientiae; sicut ergo beatitudo posita posset esse sine tali scientia, quae est actus reflexus tendens in ipsam beatitudinem positam, ad quem sequitur securitas in voluntate per exclusionem omnis timoris de amissione boni acquisiti; si autem accipiatur beatitudo extensive, sic ad ejus essentiam spectat tam perpetuitas quam securitas.
(r) Propter argumenta quaedam, etc. Hic explicat quot modis dicitur tentio : Uno modo prout memoria tenet objectum,
eo modo quo objectum complet memoriam foecundam, sive per speciem impressam, sive per habitum impressum, vel saltem per illapsum, vel inexistentiam, vel quacumque alia ratione dicatur, juxta varias sententias, objectum sic concurrere ad rationem parentis. Secundo accipitur pro intelligentia, quatenus tenet objectum in actuali consideratione, ad quod pertinet, quod dicitur voluntas tenere aciem intelligentiae conversam ad memoriam, et copulare prolem cum parente, qui est modus loquendi sancti Augustini in libris de Trin. In hac etiam acceptione dicitur a pluribus possideri objectum per intellectum, quod est fundamentum. Unde Doctor Angelicus cum aliis relatis in quaestione praecedenti constituunt beatitudinem essentialem in visione Dei, quam putant esse veram acquisitionem finis. Tertio modo dicitur tentio in voluntate, qua concupiscibilis est, et succedere spei, per quam affectu commodi fertur in rem absentem, per tentionem in eadem, ut est praesens et commodum. Quarto modo dicitur esse in irascibili tanquam actus, vel passio consequens spem, qua habet actum, aut subsequitur passio et delectatio de commodo.
Subjungit nullo modo istorum pertinere ad beatitudinem essentialem, ut in ipsa inclusam, quia primo praecedit beatitudinem formalem. Secundo modo spectat ad intellectum, est que ipsa Dei visio, de qua dictum est in quaestione superiori; licet enim ad beatitudinem extensivani spectet, tamen non in ea consistit beatitudo, ut est ultimum complementum creaturae spiritualis, sed in fruitione. Tertio modo est amor commodi, in quo non consistit beatitudo, ut in eadem quaestione decisum est. Quarto modo est in irascibili, et magis accedit ad securitatem, quae succedit passioni, non spei virtuti, hoc est correspondet illi.
Ad intellectionem adverte voluntatem comparari secundum triplicem affectum , ad bonum. Primo secundum justitiae affectum ad bonum honestum propter ipsum. Secundo ad bonum commodi, secundum affectum concupiscibilis stricte sumptae, ut distinguitur a priori. Tertio, secundum affectum irascibilis, quo removetur pro hibens bonum concupiscibilis. Secundum quemlibet horum in voluntate est actus elicitus, et etiam delectatio consequens illum actum circa bonum possessum et praesens. Securitas correspondet tanquam passio actui spei, delectatio vero de absentia prohibentis commodum, est passio irascibilis correspondens securitati. De his passionibus agetur in sequenti quaestione.
(f) Ad argumenta. Ad primum, etc. Patet ex littera et dictis.
Ad secundum similiter.
Ad tertium, quod est Philosophi, nempe quod felicitas sit operatio prima secundum vitam perfectam, etc. ad quam requirit aliquam perpetuitatem.
Respondet Doctor, et bene quod nunquam per ingenium potuit ad veram felicitatem humanae vitae pertingere, neque affirmative, neque negative. Non negative, quia falsum demonstrari non potest, nempe non esse felicitatem, quam fides proponit. Non affirmative, quia sensibilia, ad quae limitatur cognitio hujus status naturalis tanquam ad motiva, non sufficiunt ad perducendum intellectum ad veram cognitionem pacti aut divinae providentiae ; ideoque tanquam dubius nunc videbatur sentire verae felicitati non posse succedere miseriam, nunc quod non posset esse alia felicitas hominis, quam illa, quam experiebatur, quae non est inamissibilis: ideoque commoditatem rerum praesentium ipse etiam requirebat ad felicitatem humanam, et plura alia,
quae ad veram felicitatem non spectant: ideo, inquit, Doctor, non debet quis plurimum inniti ejus auctoritati in hoc. Aliam porro diceret Philosophus esse felicitatem Intelligentiarum: aliam hominis, qui sicut non attigit felicitatem veram per fidem, quae est hominis in via, minus potuit felicitatem futuram, quae est in specie discernere. Haec patent legenti primum ejus et septimum, et decimum librum Ethicorum, et duodecimum Metaphysicae, quos potest consulere lector. Ad ultimum, patet ex littera et ex hactenus dictis.