IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia quae tribuitur D. Thom. quamque tenet Durand. hic quaest. 4. ait delectationem esse de essentia beatitudinis. Probatur quinque rationibus. Doctor supponendo ex 1. dist. 1. quaest. 3. delectationem esse passionem, (de quo agit late 3. dist. 15,) hanc totidem rationibus claris refutat.
Respondeo, hic est supponendum, sicut ostensum est in primo lib. D. quaest. 3. quod delectatio realiter differt ab operatione, et tunc ad quaestionem: est enim una opinio, quod delectatio est de essentia beatitudinis. Ratio ad hoc est, quia Deus de potentia absoluta potest omne illud separare ab alio, quod non est de essentia ejus; si ergo gaudium non esset de essentia beatitudinis, posset Deus separare visionem beatam a delectatione, sive gaudio: sed hoc est contradictio, quod quis clare videat Deum, et non delectetur in ipso, et etiam quod non gaudeat.
Praeterea, beatitudo est maxima perfectio ipsius beati; sed ipsa erit major perfectio,si gaudium fuerit de essentia ejus, quam si solum concomitetur ipsam: ergo melius est ponere quod sit de essentia ejus, quam non, quia sic melius salvatur perfectio ejus.
Praeterea, sicut se habet poena ad gaudium, sic tristitia ad praemium: ergo per mutando, sicut se habet poena ad tristitiam, sic praemium ad gaudium: sed paena est essentialiter tristitia: ergo praemium est essentialiter gaudium: ergo erit essentialiter beatitudo. Assumptum, scilicet quod paena est essentialiter tristitia, probo, quia non potest esse actus aliquis ipsius voluntatis, et involuntarius, quia omnis actus voluntatis est voluntarius, nam ita voluntarie nolo aliquid, sicut volo, ita enim voluntarie volo me nolle, sicut velle. Sed tristitia non est voluntaria, imo est de iis quae nobis nolentibus accidunt: ergo non est actus voluntatis: est ergo essentialiter ipsa paena tristitia.
Et confirmatur, quia sicut se habet malum inhonestum ad malum incommodum, sic bonum honestum ad bonum commodum. Sed malum inhonestum est per se peccatum, et malum incommodum, paena: ergo bonum honestum est per se meritum, et bonum commodum per se praemium; sed nihil est delectatio, nisi bonum commodum: ergo,etc.
Praeterea, 10. Ethic. delectatio videtur ultimum bonum, et ibidem: Delectationem omnia appetunt. Sed quod omnia appetunt est per se bonum, I. Ethic. ergo, etc.
(b) Contra, nulla passio est beatitudo essentialiter: sed gaudium seu delectatio est essentialiter passio. Probatio majoris, quia beatitudo est ultima perfectio, ex eo quod simpliciter optimo conjungit. Hoc probo, quia si aliquid ex se esset beatitudo, hoc esset nobilissimum maxime. Sed natura beati est nobilius in se quam quodcumque accidens suum; ergo natura maxime esset beatitudo. Sed omnes perfectiones ejus sunt accidentia: ergo minus entia quam natura. Sed nulla passio conjungit objecto beatifico, sed tantum operationes, quia passio recipitur ab objecto in potentiam: gaudium autem est passi: igitur, etc. Minor patet; ergo, etc.
Praeterea, quod est de essentia beatitudinis oportet respicere objectum beatificum, non solum in ratione causae efficientis, sed etiam objecti. Sed passio non respicit objectum beatificum, nisi ut causam efficientem: sed gaudium est passio ; ergo, etc.
Praeterea aliquis viator per aliquid ejusdem rationis movetur, conjungitur, et quiescit in objecto beatifico imperfecte hic in via; ergo similiter in patria per aliquid ejusdem rationis ultimate conjungitur objecto beatifico, et perfecte. Sed in via nullus conjungitur illi objecto per passionem, sed per operationem; ergo nec in patria. Sed beatitudo est ultimate conjungens; ergo beatitudo non est passio ; cum ergo gaudium sit passio, non erit de essentia beatitudinis.
Praeterea 10. Ethicorum, dicit Philosophus: Multa appeteremus, etiamsi delectationem non haberemus, ut scire, recordari, et virtutes, et ideo non est operatio pro pter delectationem, sed magis e converso, ut ipse dicit ibidem; non enim laboramus ut quiescamus, sed quiescimus ut laboremus.