In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Delectationem non esse de essentia beatitudinis stricte sumptae: pertinet tamen ad beatitudinem extensivam, quae est aggregatio omnium bonorum beati. Solvit argumenta princip. et post, argumenta pro opin. posit anum. 2.
(c) Dico ergo quod stricte accipiendo beatitudinem, delectatio non est de essentia ejus, quia est passio ; beatitudo autem consistit in operatione. Voluntas autem potest dupliciter considerari : Uno modo ut potentia operativa: alio modo ut receptiva. Primo modo perficitur simpliciter operatione conjungente simpliciter et ultimate optimo simpliciter: et in hoc consistit essentialiter beatitudo. Alio modo considerari potest ut receptiva ; sic est perfectibilis, non operatione, sed passionibus supernaturalibus, quia talium est ultimate receptiva, et sic perficitur delectatione et gaudio; ex quo patet quod magis est de essentia beatitudinis gaudium quam securitas.
Ad primum, dicendum quod illa propositio Augustini, et consimiles propositiones, sunt verae causaliter, non per essentiam: beatitudo autem est causa quietationis et delectationis, quae consequitur actus beatificos ; est autem quaedam vita et beata, quia est in voluntate ut est. passionum receptivo.
Ad aliud dicendum, quod quietatio nunquam est in se, sed in aliud: unde creatura non quietatur in se, sed in alio, ut terra non quietatur nisi in centro. Sed delectatio est formaliter in voluntate, et sequitur operationem, per quam quietatur in alio cui conjungitur.
Ad aliud dicendum, quod non omne ultimum, sed optimum est finis, ut dicitur secundo Physicorum; tale autem ut finis intrinsecus, est operatio, tamen delectatio est ordine naturae posterius, quae tamen non est talis quod operatio ordinetur ad ipsam sicut ad finem, nec est perfectius operatione.
Contra, dixisti prius quod generatione posterior est voluntas intellectu, et ideo voluntas est nobilior: modo dicis contrarium. Respondeo, quod simpliciter in eodem genere sunt perfectiora posteriora prioribus, et hoc posteriora generatione, ut si plures formae substantiales sunt in eodem supposito, ultima est perfectissima. Sed si accipiatur in alio genere, prius et posterius frequenter sunt perfectiora, posteriora, non tamen semper, ut post ultimam formam substantialem sequuntur accidentia, quae tamen sunt imperfectiora.
Sic dico in proposito in operationibus, quae tendunt in objectum, posterior perfectior est, et sic operatio voluntatis perfectior est operatione intellectus, licet non sint in eodem genere proximo, sed una in genere cognoscitivi, alia in genere appetitivi ; sed variatur genus in passionibus, quia illae non tendunt in objectum, sed sunt ab objecto. Ad aliud dicendum, quod non unitur ultimate, passione.
Ad rationes in oppositum, quia
minus concludunt, dicendum est quod sunt passiones quaedam, quae insunt cum mutatione et alteratione partis sensitivae, et non fiunt sine immutatione organi, et illae sunt totius conjuncti: aliae sunt passiones tantum spirituales, et illae possunt sine omni mutatione, quae est in organo, fieri, et tales sunt animae.
Ad argumenta primae opinionis. Ad primum dicendum quod sicut tu arguis quod non potest visio esse sine delectatione et gaudio , ergo est de essentia beatitudinis gaudium; sic arguo quod non potest esse sine fruitione: ergo est de essentia fruitionis: et similiter arguam quod fruitio non potest esse sine visione. Dico ergo quod absolute potest visio separari a gaudio sine contradictione, et tu dicis quod tunc videret, et non gauderet: dico quod hoc verum est, sed hoc non esset ex potestate sua, sed divina, quae conservat visionem, et non gaudium.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod beatitudo esset perfectior, si gaudium esset de essentia ejus: sed hoc non potest esse, ut si sapientia esset de natura hominis, esset perfectior quam modo. Sed passio non potest esse de natura beatitudinis, quia de essentia ejus est quod conjungat objecto beatifico, sed hoc non potest facere passio.
Ad tertium de paena et tristitia. Si arguitur de paena, quod sit essentialiter tristitia, concedo in natura intellectuali, nec alia paena potest inesse sibi: sed tunc non valet consequentia, quia nihil potest esse paena nisi involuntarium. Poe na igitur non potest esse actus voluntatis, quia omnis actus voluntatis, sive nolle, sive velle, semper, est voluntarius. Sed praemjuna potest esse voluntarium, imojpi agis praemiatur, si sit voluntarium sibi, cum quo et praemiati, et quia actus est nobilior passione:
ergo magis praemiatur in actu, et hoc est congruum.
Et si dicas quod miseria est essentialiter poena, ergo beatitudo est essentialiter gaudium: dico, quod miseria non est essentialiter paena: imo paena dirimit miseriam inquantum ordinat culpam, quae culpa est miseria essentialiter i et si dicatur quod paena sequatur miseriam, dico quod verum est, unde maxima paena proprie est miseria, quae est culpa.