In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Dico ergo quod stricte, etc. Haec est resolutio hujus quaestionis, et conclusio intenta consistit in duobus, nempe ad essentiam beatitudinis stricte sumptae non pertinere delectationem, quia beatitudo sic sumpta consistit in operatione, per quam potentia operando attingit objectum beatificum. Alio modo sumitur beatitudo pro omni eo quod voluntatem i passive se habentem perficit in statu beatitudini, et sic delectatio et gaudium spectant ad beatitudinem integre et substantialiter sumptam, et connaturaliter sequitur ad beatitudinem primo modo sumptam. Ad rationes autem tam principales quam pro opinione, patet ex littera et dictis. Notanda est illa interpretatio illius principii Aristotelici, quod saepius Un superioribus replicavit, nempe posteriora generatione esse perfectiora. Respondet, quando est processus in eodem genere, id esse verum ; quando vero in diverso, non esse verum. Primum atel in generatione viventium, ubi processus est ad formam substantialem ; secundum vero in processu ad formam accidentalem substantiali producta. Si rationem quaeras hujus discriminis?
Respondetur reduci ad hoc, quod natura in processu ad esse simpliciter intendit quod est perfectissimum, ad quod attingit, procedendo de potentia ad actum, et ideo per imperfectiora gradatim attingit finem, quo posito, cessat. Sed e contra procedendo de esse simpliciter ad perfectiones ejus secundarias, illud quod immediatius se habet ad ipsum esse simpliciter, est perfectius, quam illud quod remotius est.