In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ostendit ex Scriptura naturam humanam esse beatificabilem vera beatitudine, quam speramus. Ponit sententiam Philosophi, qui videtur negare nobis possibilem aliam notitiam de prima substantia, praeter obscuram, abs tractivam, et ex sensibilibus habitam.
(e) Respondeo, primo videndum est, quod natura humana est beatificabilis. Secundo, quod nulla natura inferior. Primum planum est ex Scriptura, primae ad Corinth tertio decimo, et primae Joan. tertio, et melius Apoc. 22. Videbunt faciem ejus. Praeterea, Matth. 22. Erunt sicut Angeli Dei in caelo.
Sed quid dicunt philosophi ad hoc? Philosophus primo Ethicorum, dicit in generali de felicitate, et in decimo Ethicorum, in speciali, quomodo est possibilis, et in quo consistit. Sed quid sensit de illa speciali beatitudine, quam nos expectamus, quae est per claram Dei visionem et fruitionem? Videtur dicere Philosophus quod de prima substantia non potest haberi cognitio aliqua, nisi ex conceptu aliquo accepto ex sensibilibus, qui non posset esse illius essentiae in se, ut patet primo Posteriorum, et secundo et primo Physicorum, in multis locis. Similiter diceretur, quod non possemus in illo conceptu habere nisi cognitionem obscuram et abstractivam, qualem etiam possemus habere de non ente: et sic secundum eum omnis cognitio nostra de illa substantia est tantum in universali, et obscura, et per consequens essemus beati in universali cognitione et obscura.
Et si arguatur contra eum, quod desiderium naturale hominis est ad cognoscendum illam substantiam in se et clare: ergo quandoque videbitur in se, alias esset ille appetitus in natura frustra; non valet, quia loquendo de desiderio mere naturali, debet probato quod tale insit homini; si autem accipias desiderium naturale pro actu elicito secundum rectam rationem, hoc non vidit ipse, nec potuit videre alium statum secundum rationem naturalem, in quo videret clarius: nec ultra appetiit, nec scivit quod secundum rectam rationem, est plus desiderandum quam hic cognoscitur.
Contra, appeto et scio Deum, et tamen non habeo notitiam nisi confusam ei obscuram de Deo , et eodem modo potest esse desiderium naturale beatitudinis secundum rationem ejus propriam. Sed appeterelurne aliquid ultra confuse cognitum? Philosophus diceret quod sicut ego scio quod Sol est magis visibilis in se, quam possim ego eum videre, et quod visio aquilae est clarior quam visio oculi mei, non tamen concluditur quod desiderarem illum videre in rota, quia non competit oculo meo, nisi quod sic tantum videam.
Sed appetisne videre amplius desiderio naturali Solem, et habere alium visum perfectiorem ? Dico quod non, quod etiam diceret Philosophus, sic nec nociua naturaliter desiderat habere oculum perfectiorem, sed illum quem habet desiderat naturaliter perfici modo sibi competenti.