In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(e) Respondeo, primo videndum, etc. Beatitudinem veram non solum possibilem esse homini, sed in reipsa futuram ostendit ex Scriptura. Et patet ex locis, quae citat, et ex dictis hactenus. Deinde quaerit quid diceret Philosophus de hac beatitudine vera per fruitionem et cognitionem facialem, non solum quoad essc, sed etiam quoad possibilitatem ? Respondet juxta principia, quae tradidit interpretando, eum sensisse repugnare homini attingere Deum visione clara et faciali. quia negavit aliam cognitionem haberi de Deo posse pro hoc statu, quem esi expertus, praeter abstractam, universalem et confusam
Quod si objicias, inquit, inesse appetitam naturalem in homine ad hanc beatitudinem.
Respondet illud esse probandum, quia neque talem cognovit Philosophus, neque etiam secundum rectam rationem, quia eam nescivti, aut possibilitatem ejus. Admittit quidem Doctor talem appetitum in natura humana, sed negat ipsum esse magis notum lumine naturali, quam sit ipsa beatitudo, et ejus possibilitas nota, ut patet ex quaestione prima prologi, ubi fuse de hoc disserit.