In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia Doctoris, probari posse ratione, naturam humanam esse capacem beatitudinis verae, ablata imperfectione hujus status. Probat primo, quia objectum beatificum continetur sub adaequata intellectus et voluntatis nostrae ; ergo in eo tantum quietantur. Secundo, potentia inferior, scilicet sensitiva, habet notitiam intuitivam ;ergo haec competit intellectui quoad capacitatem, respectu cujuslibet contenti sic cognoscibilis sub suo adaequata, quod est ens, de quo q. 1. Prol. et i. d. 3. q. 3.
(f) Videtur tamen mihi, quod per rationem naturalem potest probari, sublata imperfectione status istius quoad cognitionem, quod potest cognosci quod natura humana sit capax beatitudinis verae. Primo ex parte objecti sic : Omnis potentia habens objectum primum adaequatum, potest per se in quodlibet contentum sub illo objecto. Sed primum objectum intellectus humani est ens: ergo et quodlibet, in quo salvatur ratio entis, est objectum per se ejus: sed impossibile est quod quietetur in aliquo, nisi in summo totius analogiae immediate, sicut nec visus quietatur nisi in pulcherrimo visibili. Sed hoc non potest esse in cognitione ejus in universali, quia cognitio ut in universali, non est illius ut in se: ergo erit ejus ut secundum se in particulari: ergo ut sic erit capax beatitudinis.
Respondet Philosophus ad minorem, quod ens secundum analogiam quantum ad materialia et immaterialia non est objectum intellectus nostri, sed tantum ens quoad materialia. Contra, hoc destruit Philosophum, quia impossibile est cuicumque potentiae aliquid cognoscere sub ratione communiori, quam sit ratio primi objecti: sed intelligimus aliquid sub ratione universaliori quam sit quidditas materialis; ergo impossibile est quod materialis quidditas sit primum objectum intellectus nostri adaequatum. Major est manifesta, minor patet per Philoso phum, qui dicit quarto Metaphysicae, quod est quaedam scientia entis inquantum ens: sed ens inquantum ens, non est tantum quidditas materialis: haec autem scientia est nobis possibilis secundum eum.
Si dicas, bene volo quod sit speculatio, et conceptus aliquis communior, quam sit entis materialis, tamen ille conceptus non est causatus nisi a quidditate materiali. Si sic, ergo habeo propositum, quia impossibile est felicitatem intellectus nostri esse in aliquo conceptu, qu i est minusperfectus, quam sit conceptus rei sensibilis.
Sed quicumque conceptus de Deo causatus ex sensibilibus est imperfectior eis: ergo in nullo tali est beatitudo. Minorem probo, impossibile est intellectum agentem cum objecto suo causare conceptum perfectiorem suo perfecto verbo, quia realiter est effectus sibi adaequatus: sed unus effectus est adaequatus uni causae: ergo non potest perfectiorem illo causare de Deo; et si sic, tunc ista responsio destruit Philos o phum, quia ponit in perfectissima cognitione beatitudinem, et hanc ponit illius substantiae.
(g) Secundo probo hoc ex parte actus, quia quod est simpliciter perfectionis in aliquo genere, si competit inferiori in illo genere, competit et superiori: sed cognitio intuitiva competit sensui: ergo multo magis intellectui: ergo non tantum ipsius quidditatis materialis, nec causatae ab ea, est tantum cognitio beatiflca. Praeterea, si non haberemus de aliquo cognitionem intuitivam, non sciremus de actibus nostris si insunt nobis, vel non certitudinaliter (de actibus dico intrinsecis), sed hoc est falsum: ergo, etc. ergo eadem ratione qua ponis unum ens posse intuitive cognosci, et quodcumque.