IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Nullam naturam homine inferiorem esse simpliciter beatiflcabilem, quia non potest attingere objectum immateriale ; habentia tamen operationes sensitivas esse secundum quid beatiflcabilia, quid per suos actus sub fini, seu suo optimo junguntur; quae vero carent operationibus, neutro modo beatificari possunt.
(h) Secundo videndum est quod nulla natura inferior natura humana est simpliciter beatificabilis. Cujus ratio est, quia nulla natura est beatificabilis, nisi quae potest attingere objectum immateriale; sed nulla natura inferior natura humana potest hoc: ergo, etc.
Dico tamen, quod aliqua natura inferior ,humana est beatificabilis secundum quid, ut omnis natura, quae per suam operationem potest suo fini immediate conjungi, et sic suo optimo, non optimo simplicioiter. Sed omnia habentia operationes proprias et immanentes, ut sensus, possunt conjungi suo optimo: ergo sic possunt beatificari, licet non simpliciter.
Praeterea, quod non conjungitur meliori se, non potest beatificari, nec beatificatur simpliciter: sed nulla natura inferior homine conjungitur suo optimo tanquam meliori se: ergo, etc. Probatio minoris: potentia quaecumque operativa est animati, ut animatum est: sed objecta materialia, ut sunt qualitates sensibiles secundum se, non sunt perfectiores animato, ut animatum est: ergo ipsae potentiae sunt meliores objectis.
Ex hoc sequitur corollarium, quod illa quae non habent potentiam operativam, non sunt simpliciter, nec secundum quid beatiflcabilia,quia non habent operationem conjungentem cum suo optimo: sed in operatione consistit beatitudo, et alia etiam tantum factiva sunt, non operativa, quia non habent operationes immanentes eis, et tales formae sunt omnes formae sub sensitiva.
Et si objicias quod grave movet se ad centrum, et quietatur in centro, dico quod est verbum metaphoricum dicere quietari ipsum in centro, habet enim tantum actionem, quae est motus gravis, non tamen circa centrum habet operationem, et ideo non conjungit se centro: tamen supposito quod sic, hoc non est nisi causatio alicujus ubi naturalis, non alicujus formae absolutae; ergo non est beatitudo, quae est forma absoluta. Dico igitur quod homo est beatificabilis simpliciter, et nihil aliud eo inferius.
(i) Ad argumenta. Ad primum, consequentia non valet, quia anima est pars hominis beatificabilis, et immediate susceptivum beatitudinis, et per consequens tota natura est susceptivum mediatum, non immediatum, quia anima esti aliquid hominis.
(k) Ad secundum dico, quod omnis natura intellectualis immediati te ordinatur ad attingendum fi nem, ordine tamen quodam, ita tamen quod una est perfectior alia, et omnes tamen immediatae non ordinatae, ita quod una sit alterius medium, quo attingat ultimum finem; omnis enim intellectus habet pro objecto totum ens,et sic non quietatur in quacumque substantia, vel ente, sed solum in ente optimo, sicut patet de visu: clarius enim et perfectius videt aquila Solem quam homo, tamen immediate utrumque videt Solem.
(1) Ad illud de violentia perpetua, dico quod quietatur non quiete beatifica, quia non in optimo simpliciter.
(m) Ad aliud de fine, dico quod finis accipitur multipliciter: quandoque accipitur pro causa finali: quandoque pro perfectione ultima, ad quam res ordinatur: quandoque pro optimo,quandoque pro ultimo. Hi duo modi ultimi non faciunt ad propositum. Primo modo Deus est causa finalis omnium, et hoc non ialiter, nisi sicut propter quem amatae sunt res. Deus enim omnia producit propter seipsum, et sic est finis immediatus omnium, ut propter se et a se, non ad se, ut ad finem immediatum: sed sic non loquimur hic de fine, sed secundo modo, scilicet de perfectione ultima, ad quam res ordinatur, et hoc modo non est Deus nisi causa finalis: non enim est Deus beatitudo formaliter, licet propter se det beatitudinem. Et ex hoc patet quod ille circulus, quem ponit Proclus, quod omnia redeunt ad primum principium reditione completa, est congruus in arguendo; ergo variatas finis. Potest tamen dici, quod Deusest finis inquantum terminat operationes creaturae beatificabilis.