In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Distinguit duplicem appetitum voluntatis, naturalem scilicet et liberum ; illum ait non esse actum elicitum, alioquin simul essent duo actus eliciti oppositi in voluntate, quia martyr naturali appetitu vult vivere, sed libero mori. Describit appetitum naturalem, et resolvit illo appetitu voluntatem necessario, semper et summe appetere beatitudinem in particulari, et singula probat clare.
(b) Respondeo, ad primam quaestionem dico, quod duplex est appetitus in voluntate, scilicet naturalis et liber. Naturalem solum dico potentiam voluntatis absolute, sed non aliquid superadditum voluntati; sicut enim quaelibet natura habet inclinationem naturalem ad suam perfectionem, sic etiam natura intellectualis, scilicet voluntas, habet naturalem inclinationem ad suam perfectionem; alius est appetitus liber, qui est velle liberum. De primo appetitu dico, quod non est actus aliquis elicitus a voluntate, sed tantum inclinatio quaedam; probo, sicut se habet appetitus naturalis intellectus ad actum suum, sic appetitus voluntatis ad actum suum: sed appetitus naturalis intellectus non est actus elicitus ab eo; ergo sic erit de voluntate.
Praeterea, non experimur talem actum esse in nobis, cum tamen inconveniens sit nobilissimos habitus naturaliter esse in nobis, et latere nos; quod etiam verum est de operationibus. Praeterea, tunc quandoque actus oppositi simul essent in eodem. Potest enim ali-
2
quis appetitu naturali refugere mortem, quia nolumus expoliari secundum Apostolum, et actu libere elicito eligere mortem, sicut martyres: unde dicit Apostolus, Cupio dissolvi, etc. ergo sequitur quod appetitus naturalis non sit nisi inclinatio quaedam ad perfectionem suam: nec est magis actus elicitus in voluntate quam in lapide. Quid ergo? Dico quod est inclinatio ad propriam perfectionem suam, scilicet voluntatis, sicut in aliis non habentibus appetitui liberum ; et de illo appetitu loquitur Philosophus 1. Physicorum, quod materia appetit formam, et uni versaliter imperfectum suam perfectionem.
(c) De illo appetitu naturali, patet quod voluntas necessario et perpetuo et summe appetitbeati tudinem, et hoc in particulari. Quod de necessitate, patet, quia natura non potest remanere natura, quin inclinetur ad suam perfectionem, quia si tollas illam inclinationem, tollis naturam: sed appetitus naturalis non est nisi inclinatio talis ; ergo ut sic necessario appetit beatitudinem, quia illa est maxima perfectio. Quod summe appetat, probo, quia summa inclinatio naturae est ad summam perfectionem; sic enim arguit Philosophus 1. Metaphysicae : Si omnes homines natura scire desiderant, ergo maximam scientiam maxime desiderant; sed summa perfectio voluntatis est beatitudo: ergo, etc.
Praeterea, in cujus potestate non est tendere, vel non tendere, in ejus potestate non est remisse tendere: ergo si voluntas ut natura determinatur necessario ad appetendum beatitudinem, ergo summe.
Et quod in particulari, patet, quia ille appetitus est ad perfectionem intrinsecam realem, qua voluntas perficitur: sed perfectio realis non est aliquid universale, qua voluntas perficitur, sed particulare: ergo, etc. Praeterea, illud appetere non est actus sequens cognitionem, quia tunc esset liber: universale autem non est nisi objectum intellectus, vel consequens actum intellectus: ergo ille appetitus non erit nisi beatitudinis in particulari.