IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad secundum, docet damnatos habere appetitum naturalem et elicitum ad beatitudinem ; et utrumque clare et solide explicat. De elicito vide eum 2. dist. 6. quaest. 1. ubi probat Angelos malos posse appetere impossibile inefficaciter, et dist. 7. late probat eos posse appetere bonum in esse naturae, et in esse morali, incomplete.
(j) Ad primum argumentum principale, quando arguitur quod non omnes cognoscunt beatitudinem, ergo non omnes appetunt, dicendum quod concludit de actu voluntatis elicito: isto enim actu non omnes appetunt beatitudinem, quando non actu cogitant de illa; sed appetitus naturalis non est talis actus.
(k) Ad aliud, quando arguitur de damnatis si appetant beatitudinem, circa hoc enim duplex videtur dubitatio, una de appetitu eorum naturali, quia si appetunt naturaliter beatitudinem, videtur quod appetitus ille in eis sit frustra, cum sit ad impossibile. Aliud dubium est: Si actu elicito appetant beatitudinem, quia cum apprehendunt eam, possunt habere actum voluntatis circa ipsam, quia circa quodcumque apprehensum possunt habere aliquem actum voluntatis; sed non possunt habere actum nolendi circa beatitudinem ; ergo volendi: sed tunc est dubium quomodo possunt velle hoc habere, cum sciant eis beatitudinem esse impossibilem?
Quoad primum respondeo, quod in eis est appetitus naturalis respectu beatitudinis, quia, sicut supra dictum est, appetitus naturalis non addit aliquam perfectionem super naturam absolutam, sed solum inclinationem ipsius naturae ad suam perfectionem, et ideo manente natura, manet ille appetitus. Et si dicas, quod tunc ille appetitus erit frustra, ita dicas quod damnati frustra sunt homines vel Angeli, cum appetitus naturalis non addat absolutum aliquid super naturam eorum.
Unde dico, quod licet illud sit frustra quod caret perfectione sua, et frustratur ea secundum totam speciem, non tamen est frustra, si caret illa in aliquo individuo, ut patet in orbatis et monstruosis: sic autem non est in proposito, quia aliqui sunt beati, qui perficiuntur secundum appetitum eorum naturalem, alii autem non, et ideo non frustratur secundum totam speciem. Illi autem qui ponunt omnes Angelos differre specie, habent ponere appetitum secundum speciem esse frustra, quia impossibile est eis consequi perfectionem suam.
Secundo, quantum ad velle elicitum, dico quod cum habeant cognitionem de beatitudine, et eam considerant, possunt habere volitionem sequentem appetitum naturalem ei conformem, et possunt actu elicito appetere beatitudinem, sicut et mali in via; affectione tamen commodi immoderata, quia non moderata affectione justitiae, quo justi appetunt ut commodum eis, et ideo immoderatius appetunt eam, quam justi, et ideo concedo quod damnati velle elicito appetunt beatitudinem. Non enim credo, quod aliquis habitus possit dari, qui magis inclinaret voluntatem ad non appetendum et detestandum beatitudinem, quam eorum appetitus naturalis inclinat ad volendum eam; et ideo in eis nullus est habitus obstinationis, ut magis actu elicito delectabiliter inclinentur ad oppositum beatitudinis, quam secundum appetitum naturalem velint actu elicito beatitudinem.
Quando ergo dicitur, quod beatitudo ostenditur ut impossibilis eis, et sub ratione impossibilis, et ubi non est spes de consequendo aliquo, vel omnino non appetitur, vel tenuiter, dico quod duplex est volitio: Una est efficax, quae est respectu finis per media ordinata ad illumflnem consequendum; alia est simplex seu conditionalis, quae est respectu alicujus finis non exequendo media ad illum finem consequendum, sed simpliciter appetitur finis ille, et vellet tendere in ipsum si posset, et si objectum esset secundun se praesens.
Primo modo non est volitio alicujus apprehensi sub ratione impossibilis, sed tantum sub ratione possibilis. Exemplum de sanitate ostensa diversis infirmis. Secundo modo potest esse respectu impossibilis, et maxime intensa, et in tali volitione potest esse meritum vel demeritum, ut si aliquis appetat fornicari,quando ipsum impossibile est habere opportunitatem, et sic damnati maxime volunt beatitudinem ut bonum commodum, et forte intensius quam nos in via, licet eam apprehendant ut impossibilem eis, et maxime delectarentur in consideratione illius objecti, si dimitterentur; et in hoc forte habent maximam paenam, quia sic detinentur ab igne in consideratione sua, quod non permittuntur considerare Deum, ut est objectum naturalis beatitudinis, et etiam seipsos,in quibus maxime delectarem tur.
(1) Ad aliud, quando arguitur quod non necessario, quia tunc quis non meretur appetendo finem, concedunt aliqui quod non est meritum in volitione finis in universali, sed tantum in particulari, ubi contingit errare: et si hoc est verum, tunc ad hoc quod actus esset meritorius, requireretur quod contingenter competeret volenti actus meritorius apprehenso objecto, quod esset difficile, contra aliquos ; ut si actus meritorius est necessarius, tunc actus elicitusrespectu finis est magis meritorius quam respectu eorum, quae sunt ad finem. Sed dixi quod nec finem, nec ea quae sunt ad finem vult necessario; ideo non video quin actus, qui est finis in universali, possit esse meritorius, sicut ille qui est entis ad finem, omnes enim sunt contingentes.
Aliter potest dici, quod finis dupliciter potest appeti,vel sub ratione boni honesti,et sic est actus meritorius, vel sub ratione commodi, et si sub ratione commodi appetatur, non est meritorius. Alia sunt soluta in corpore quaestionis.i
(m) Ad primum argumentum in oppositum, si intelligitur concludere pro appetitu naturali, verum est; si autem pro appetitu libero, actu scilicet elicito, non est verum universaliter, sed in pluribus, ut est ostensum. Eodem modo est dicendum ad secundum.
Ad tertium, quando dicitur quod sicut se habent principia in speculabi libus, etc. dicendum quod est simile quoadhoc, quod sicut veritas conclusionis ordinatur ad veritatem principii et praemissarum, sic bonitas eorum quae sunt ad finem, ordinatur ad finem: et ideo comparando principia ad objecta et fines,vera ost propositio ; sed comparando ad potentiam, vera non est.
Ad aliud dicendum quod si in voluntate est affectio commodi sine libertate et affectione justi, quae moderet appetitum commodi, tunc necessario vellet commodum; sed ubi utrumque est, et affectio conv modi et justi, non oportet, quia ex libertate ibi potest aliud velle quam commodum, sicut dicit Anselmus de Casu Diaboli, qui fingit unum Angelum, in quo tantum est affectio commodi, ille vellet semper commodum. Ad aliud dico, quod bene concludit de appetitu naturali, non tamen de actu elicito appetitus liberi.