IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(j) Ad primum argumentum principale, etc. Primum fuit, quod non omnes cognoscant beatitudinem: ergo non appetunt, etc.
Respondet recte concludi de actu elicito, non de appetitu innato materiali et passivo.
(k) Ad aliud, etc. Hoc fuit secundum argumentum : Damnati non appetunt beatitudinem ; ergo non omnes appetunt eam. Antecedens patet, tum quia sunt in statu obstinationis et desperationis: tum quia beatitudo est ipsis impossibilis, et eam sic apprehendunt.
Respondet inesse illis appetitum innatum et passivum ad beatitudinem, qui appetitus non est frustra, quia in aliis suppositis, ut in electis actuatur, et sic species non caret sua perfectione ad quam inclinatur, licet in omni supposito non exigat illam perfectionem, sicut neque integritatem in iis, qui sunt orbati. Ratio est, quam supra alias explicuimus, quia appetitus naturalis passivus in natura, licet inclinet ad perfectionem suam, tamen nequit se reducere ad actum, cum sit mere passivus, et non activus; sed actuatur per virtutem causarum, ut ipsis applicantur, in quibus si sit defectus, sive quoad applicationem, sive quoad actionem, redundat in effectum, ut patet in monstruosis et orbatis. Beatitudo autem licet sit perfectio, ad quam inclinat natura, communicatur tamen per virtutem causae primae supernaturaliter agentem, quae eam determinavit ad media, ut est fides, opera, sacramenta, adimpletio legis; quibus neglectis spontanee a damnatis, merito frustrantur fine quo potiuntur electi.
Quantum ad alterum membrum, dicit in damnatis esse volitionern elicitam inordi natam beatitudinis, et licet intensa sit, 1 tamen est inefficax, quae voiitio potest 1 esse etiam circa impossibile, ut bene declarat in littera. Quamvis autem actus sit intensus, non inde sequitur esse efficacem, quando effectus non est in potestate volentis, sed dependens a causa extrinseca, quae non determinatur ad effectum, neque est in potestate volentis. Unde quod alias dictum est, voluntatem efficacem quandoque sola intensione differre a simplici, intelligendum est, quoad eam, quae habet in sua potestate tam causas, quam reliqua requisita ad effectum.
(1) Ad aliud, etc. Hoc fuit tertium: Si omnes de necessitate volunt beatitudinem, sequitur non mereri, quia non est meritum in eo quod vitari non potest, juxta Augustinum ; consequens autem est falsum, quia si meremur volendo ea quae sunt ad finem, principalius meremur volendo finem, quae voiitio est causa volendi ea quae sunt ad finem. Respondet primo juxta sententiam Henrici, quam supra confutavit; sed mox respondet ex propria sententia, asserendo volitionern finis esse liberam, et posse esse meritoriam, si sit finis, ut est bonum honestum, si tamen sit finis, ut est commodum naturale, et non qua honestum, non erit meritoria. Alia soluta sunt in corpore.
(m) Ad primum argumentum in oppositum, etc. Respondet ad argumenta praemissa pro altera parte. Patet solutio ex littera. Circa ultimum argumentum vide Doctorem in 2. dist. 6. quaest. 2.
SCHOUUM.
Resolvit secundam quaestionem, quod possumus velle aliqua, non propter Beatitudinem negative, id est, non cogitando de ea, ac etiam non propter eam ; contrarie, id est, adveniendo quae volumus esse contra eam; et solvit argumenta hujus quaest.
(n) Ex his sequitur solutio quaestionis secundae : Appetitus enim naturalis ad quaecumque est in ordine ad perfectionem ipsius appetentis ; propter hoc enim est datus appetitus animalibus et rebus, ut ad perfectionem suam inclinentur ; sed deliberativus appetitus non est talis, quasi omne quod vult, velit propter beatitudinem. Potest enim velle aliquid, non tamen propter beatitudinem, negative, scilicet non volendo ipsum propter beatitudinem: potest etiam ipsum contrarie velle. Primum patet, quia potest non velle negative, quod est ad beatitudinem, quia intellectus aliud potest intelligere vel cogitare quam beatitudinem, quando voluntas ut illud vult; ergo tunc non vult ipsum propter beatitudinem. Praeterea, intellectus potest cognoscere rationem illam boni, non ut ad finem ordinatus, sed ut in se est quoddam bonum: et sic voluntas potest ipsum velle non in ordine ad beatitudinem. Contrarie etiam potest aliquis sic velle, quia aliquis fidelis apprehendens finem, apprehendit certitudinaliter esse beatitudinem in Deo trino et uno. Similiter autem apprehendit fornicationem, ut impossibilem ordinari ad finem illum; sed dictante intellectu quod fornicatio non est ordinabilis ad illum finem, qui est beatitudo, imo est contraria fini, et tamen voluntas eligit fornicationem: ergo, etc.
(o) Et tunc ad argumentum primum de Augustino, dicendum quod verum est de appetitu recto.
(p) Ad aliud, quod primum in aliquo genere, etc. dicendum quod primum appetibile in se est causa omnium appetibilium, non tamen in ordine ad potentiam, nisi sit potentia talis, quae non potest nisi ordinate velle, vel tendere in objectum ; talis autem non est voluntas, ut est libera, et ideo non valet.
(q) Ad aliud, quod si non appeti tur propter aliud, quod tunc appetitus, ut beatitudo, dico quod voluntas potest velle aliquid propter se negative, quia scilicet vult ipsum, non ut referibile ; sed non potest ipsum velle contrarie, ut quod velit ipsum ut non referibile: et sic velle propter se contrarie pertinet ad rationem finis, quia pertinet ad frui, non tamen tunc vult, ita propter se, ut excluderet illud, quod vult ratione finis alterius: et tunc ad argumentum, vult propter se negative, quia non ordinat ipsum, non tamen contrarie, quod sit non referibile.
Ad primum in oppositum, verum est quod non omnis actu elicito vult beatitudinem, quia non cognoscit, sed de appetitu naturali, qui non sequitur cognitionem, non oportet, imo necessario et semper est ad finem.
Ad aliud diceudun est, quod si unus actus est comparandi, et qui est circa extrema comparata, tunc plana est solutio: si vero non est idem, sed alius et alius, tunc est dubium, sicut in intellectu discurrente de praemissis ad conclusiones. Discursus enim alius actus est, quam qui est circa principia et conclusiones, vel idem. Ad propositum ergo, si actus collativus est unus extremorum, quod est possibile, quia objecta plura habentia ordinem inter se, possunt esse objectum unius actus, vel unius potentiae, tunc solutio plana est; si autem actus circa extrema manent cum illo actu, tunc necessario stant simul duo actus in eadem potentia, nec illi actus circa extrema impediunt comparationem, sed necessario requiruntur ad ipsum.