IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) Ex his sequitur solutio quaestionis secundae, etc.
Quoad hanc quaestionem secundam est satis frequens sententia, actionem humanam esse propter finem ultimum in communi, nempe propter felicitatem et perfectionem, ut docet Philosophus, 1. Ethicor. cap. i. et cap. 2. et. 1. Rhetoricorum cap. 5. et 2. Metaphys. cap. 2. Cicero lib. 1. de finibus bonorum. Augustinus. lib. 4. de civit .cap. 23. lib. 8. cap. 8. et lib. 13. de Trinit. cap. 6. Videantur Doctores in 2. dist. 38. et 1.2. quaest. 1. art. 6. et in hac ipsa distinctione. Hoc ipsum admittit Doctor in praesenti quaestione. Controversia est in modo explicandi hoc principium receptum.
Primus modus explicandi est, praecedere in voluntate quemdam actum naturalem elicitum, qui sit ultimi finis, in cujus virtute caeteri actus habentur, vel ipse manet in reliquis. Ita videtur sentire D. Thomas loco citato, et in hac distinct. q. 1. art. 3. quaest. 4. ad 6. vocans hunc actum primam intentionem, et manere virtute in quolibet appetitu cujuscumque rei; et expressius 1. p. quaest. 60. art. 2. ait ex voluntate naturali, qua vult quis ultimum finem causari reliquas voluntates. Idem tenuit Richardus in 2. d. 38. art. 2. quaest. 3 ad 3. Durand quaest. 3. Cajetan. 1. 2. quaest. 1. ar. O. Capreolus in 1. d. 3. 41.n. 3. art. 1. quam ut probabilem sequitur Medina l. 2. quaest. 1. art. 6. licet oppositam censeat probabiliorem.
Hic modus est qui rejicitur a Doctore in hac quaestione, quem sequitur Vasquez 1. 2. disp. 1. cap. 1. Suarez in Metaph, dispul. 24. sect. 2. Egidius Lusitanus de beatitud. lib. 2. quaest. 7. art. 7. sig. 1. Sententia autem, Doctoris est, hominem appetitu naturali, quem hactenus declaravimus, appetere omnia propter beatitudinem; appetitu vero elicito et deliberativo non appetere quidquid appetit propter beatitudinem voluntate explicita, qua vellet in omni actu, vel dum operatur, ipsam beatitudinem ut finem. Probat negativam hanc argumento ad oppositum in limine quaestionis; primo, quia non omnes appetentes cognoscunt beatitudinem in communi, aut cogitant, dum actu operantur aut appetunt ; ergo actum suum non referunt in beatitudinem tanquam finem cujus gratia. Praeterea, tunc duo actus essent simul in voluntate, nempe appetitus beatitudinis, ut finis, et appetitus bcni particularis ut relati in finem: sed hoc est inconveniens. Probatur inconvenientia, qua supponitur non cogitare actu explicito beatitudinem -, ergo neque potest in eo casu velle beatitudinem. Secundo, quia voluntas sistit negative in bono particulari volito propter se, et non relato, ut experientia constat i sed hoc repugnat, si sit simul intentio finis in communi, aut beatitudinis, in cujus virtute habetur volitio boni particularis propter beatitudinem, ut finem, quia sic sequeretur voluntatem non sistere affectu explicito in bono particulari, sed illum referre in suum finem cognitum et intentum ; referre autem et non referre in finem sunt contradictoria manifesta. i Dicit ergo Doctor in littera quod voluntas possit sistere in bono particulari tanquam in fine negative, id est, non referendo ipsum ad alium secundum affectum, sed propter se volens illud ut finem, in quantum hic et nunc operatur, ex vi praes sentis motivi, quod allicit propter se, et proponitur ab intellectu sub ratione sua absoluta, et non in ordine ad aliud bonum seu finem, licet in se sit referibile et volibile propter aliud, et hoc est velle illud negative, id est, non propter aliud, quamvis ex natura sua posset appeti propter alium finem ; quod sic appeti posse probat, quia intellectus potest hic et nunc non cogitare de alio fine, sed de hoc ipso bono in particulari, quod verissimum est, ut experimur. Patet ratione, quia intellectus intelligendo et proponendo bonum, sequitur naturam et modum sui motivi, ut taliter sit intelligens, qualiter movetur ; sed potest contingere, ut hic et nunc solum moveatur ab hoc bono secundum rationem propriam et specificam, qua est bonum particulare, non cogitando de alio bono ad quod non movetur ; ergo voluntas sequens erit hujus tantum boni, et non alterius.
Alio etiam modo potest contingere ex libertate voluntatis, ut sistat hic et nunc in natura boni particularis negative, hoc est, non volendo illud propter finem etiam cognitum, quia voluntas potest operari circa quodcumque suum objectum ut conveniens ; sed hoc bonum in particulari est objectum voluntatis, et motivum ejus secundum rationem propriam et particularem; ergo in ea potest voluntas sistere, quamvis non velit finem etiam propositum, neque hoc bonum ut dicit ordinem ad finem, sed sub ratione propria, et propter ipsam tantum explicite. Probatur consequentia, ratio boni ut sic, ut consideratur abstracte ab omnibus inferiorihusnon adaequatum motivum voluntatis, ita ut nihil posset velle nisi sub ratione boni abstracti, quia neque sic beatificat, aut perficit appetitum ejus innatum, ut est ad bonum particulare sub ratione propria, neque continet actu, sed potestate tantum bonum particulare, neque tribuere potest speciem actui voluntatis, ut respicit bonum particulare, quod propter se diligitur, et ut distinguitur ab aliis, et circa quae voluntas non afficitur, sed aliquando est renuens.
Si autem dicatur finis ultimus consistere in cumulo omnium bonorum, sic etiam voluntas non fertur necessario, et secundum affectum explicitum in omnia illa ; neque etiam in hoc particulare bonum, ut aggregatur, et qua aggregatur cumulo caeterorum, vel ut est pars, quia neque intellectus necessario sic proponit, neque voluntas etiam sic propositum in ordine ad reliqua necessario vult bonum particulare, secundum affectum praesentem, sed sub ratione propria et absoluta; ergo ut operatur absolute hic et nunc, intendendo hoc bonum, qua bonum seipso absolute est conveniens secundum intentionem explicitam et praesentem, quae sistitin ratione particulari talis boni, voluntas non fertur in finem ultimum in communi.
Dices voluntatem ferri in finem ultimum tanquam in finem operis, non vero tanquam in finem operantis, hoc est, voluntatem non attingere finem ultimum explicite, neque intendere, sed operationem ipsam voluntatis respicere finem ultimum in esse rei, et sic in omne opere operari propter finem ultimum ex natura rei, non vero affectus.
Contra, si voluntas non intendit finem operis, sed ipsum opus in ratione finis hic et nunc sequitur intentum, quia non agitur hic de fine ultimo, ad quem omnia se habent in reipsa, sed de fine cujus gratia respectu voluntatis hic et nunc intendentis et statuentis terminum per actum elicitum, et secundum intentionem praesentem, quae non extenditur ex affectu voluntatis ad finem rei, sed ad ipsam rem, nam respicere finem rei illo modo non solius est agentis a proposito, sed etiam agentis naturalis, quod non agit ex cognitione, sic etiam voluntas agit secundum appetitum naturalem, ut inclinatur ad finem ultimum in re, licet non agat secundum appetitum naturalem deliberativum et liberum, ut movetur ad finem hic et nunc, nisi in ordine ad hoc bonum absolutum et particulare, et ex motivo ejus, nam agit ex cognitione, quae hic et nunc expresse est respectu hujus finis tantum, et non finis in communi.
Dices ergo praecedere voluntatem naturalem explicitam, ante omnem actum voluntatis liberum, quae voluntas est finis ultimi et causa caeterorum actuum, in quibus virtute manet.
Contra, talem virtutem in se nemo experitur. Deinde nequit esse sine cognitione explicita finis ultimi, sed neque intellectus semper cogitat de fine ultimo, neque primo cogitat in omni sua actione, sed sequitur ( ut dictum est ) fortius movens;, et prima apprehensio ejus est respectu objecti, quod sic primo movet ad se. Deinde, dato tali actu, si est solius complacentiae, non est efficax ad determinandam voluntatem, neque virtute in se continet actus liberos, quos elicit voluntas, quia id solum competit intentioni efficaci. Deinde, non potest esse ratio inclinandi voluntatem circa bonum particulare propter se intentum, et sub ratione propria tantum, quia volitio illa finis ultimi non inclinat nisi ad finem ultimum et propter finem ultimum ; talis non est volitio boni particularis, et propter se tantum voliti ; ergo non causatur virtute, aut explicite a volitione finis in communi, vel alias si volitio finis in communi sit ipsius tantum, ut inclinantis ad finem particularem propter se volitum, potius refertur finis in communi ad finem in particulari, quam e contra, quia finem in communi vult voluntas sic propter finem in specie, non e contra ; ergo magis ordinaretur finis ultimus ex illius volitionis virtute ad finem in specie, quam finis in specie ad finem ultimum.
Quod ergo aliqui dicunt illam voluntatem finis ultimi praecedere in primo instanti usus rationis, vel etiam aliquoties in vita, non facit ad propositum, quia neque sufficit talis voluntas ad determinandum ad omnes actus, quos quis habet circa objecta particularia ; et ut ex dictis patet et fuse probat Lusitanus, non est necessarium occurrere finem in universali in primo instanti usus rationis, neque id sequitur ex Dei providentia necessaria ad conversionem, neque ex natura rei.
Ultimo tandem probat Doctor quod non solum negative, sed contrarie possit se habere quis ad finem ultimum in particulari cognitum, ut fidelis cognoscens beatitudinem in particulari, et peccans mortaliter contrarie se habet ad finem nltimum per electionem perversam dictante intellectu, peccatum non esse ordinabile ad finem. Vis hujus rationis in eo consistit, quod maxime inclinatur voluntas ad finem ultimum in particulari cognitum, in quo quietatur ; ergo si potest in exercitio agere contrarie modo dicto ex motivo, quod nequit communicare fini ultimo, sequitur a fortiori posse agere ex motivo finis particularis in specie, ut commodi aut delectationis, non referendo illud in finem ultimum explicite, aut etiam virtualiter.
Respondent aliqui etiam ipsa peccata fieri aliquo modo propter Deum, loquendo de materiali, quia requiritur concursus Dei, et volens objectum, vult implicite omne illud esse, sine quo objectum non esset. Deinde, in ipso actu peccati est quaedam imitatio divinae beatitudinis, quia quoddam bene esse peccatoris. Contra, ut probatum est, non appetit affectu explicito Deum, imo novit peccatum non esse medium conducens ad Deum, ut est finis beatificans; unde exorbitat hic modus loquendi abusu et proprietate sermonis, quia non recte dicitur fornicans fornicari propter Deum. Deinde, non potest dici peccatum mortale esse ad Deum ex fine operis, ut ad finem sub ea ratione, qua Deus est finis ultimus beatificans hominem, aut creaturam intellectualem, prout specialiter tendit, et inclinatur tam active quam passive ad hanc beatitudinem, quae in re est ejus, quia peccatum ex natura operis tendit in miseriam ; ergo non in beatitudinem veram, neque in Deum, ut est beatificans finis creaturae rationalis; debitum enim miseriae excludit ordinem ad Deum ut est beatitudo nostra, et ad visionem et fruitionem ejus simpliciter et secundum quid. Deinde, peccatum est contra inclinationem rationis, per quam tantum ordinatur creatura ad beatitudinem veram, et non apparentem ; inclinatio enim beatitudinis est in reipsa ad beatitudinem veram, et non ad apparentem. Unde Epicurei et reliqui qui statuebant beatitudinem in voluptate, rejiciuntur etiam ab ipsis Philosophis, et ex Paulo ad Roman. primo, exaggeratur corruptela naturae per peccatum, cum qua nequit consistere vera beatitudo hominis, quia talis beatitudo et inclinatio corrupta ex peccato est, et communis ipsi cum pecudibus ; ergo nequit peccatum esse secundum inclinationem propriam hominis ad veram beatitudinem, neque ordinari ex natura operis ad Deum, qua beatificus finis est illius beatitudinis, ad quam ex natura rei et operis inclinatur homo specialiter, qua est creatura rationalis beatificabilis.
Quod ergo dicitur peccatum esse.materialiter a Deo et ad Deum in ratione entis, non facit ad propositum, quia a Deo, ut causa effectiva, et non ut fine, et licet sit ad Deum ut est finis naturae, et auctor ejus, non est ad Deum, ut est finis beatitudinis verae creaturae rationis, sed sub generali ratione, qua reliqua entia sunt ad ipsum. Neque etiam est imitatio beatitudinis divinae verae, neque ex natura operis, neque ex natura inclinationis, quae est tantum ad beatitudinem veram et apparentem in opinione erronea ; neque est secundum inclinationem rationis, per quam homo ordinatur ad, beatitudinem dumtaxat, ut differt a caeteris animantibus, ac proinde neque dici bene esse homini per peccatum ; ergo neque peccatum esse participationem beatitudinis, quia extrema opposita nequeunt communicare ; peccatum autem est maxima miseria hominis, non solum in esse peccati et maculae, quod omnes concedunt, sed etiam in esse actus, quia corrumpit naturam pervertendo positive usum rationis rectum, in quo consistit perfectissima hominis in clinatio, secundum quam est vere beatificabilis .
Accedit ulterius, sicut peccatum pervertit illam inclinationem rationis, secundum quam homo est beatificabilis, secundum quid et simpliciter, id est, in via et in termino, peccatum opponi ex natura operis talis beatitudini et inclinationi ad ipsam, ac proinde ad eam nequit reduci ut pars, vel ut species, vel ut affectio, modus aut medium. Unde recentiores Scholastici, qui conveniunt in conclusione principali cum Doctore, nempe non omnem actum voluntatis affectu explicito referri ad beatitudinem, cum asserunt interpretative omnem actum referri ad beatitudinem seu finem ultimum, vel aequivocant de beatitudine, eam sumentes late pro omni actu circa bonum quodcumque in universum, et tunc nihil aliud dicunt nisi voluntatem secundum determinationem respicere bonum universaliter sumptum, et divisive secundum distributionem ; beatitudo autem vera voluntatis strictius sumitur quam bonum hoc modo sumptum . Vel si intendunt beatitudinem veram, ad quam inclinatur voluntas ex natura rei, non videtur fundamentum, unde interpretative in omni actu respiciat finem ultimum et veram beatitudinem in re, quia neque illa interpretatio fundatur in regula extrinseca operandi, neque in inclinatione voluntatis vera ad beatitudinem, neque in natura operis, v. g. peccaminosi, quod non dicit proportionem referibilis ad veram beatitudinem.
Quod si autem sumatur ab eis beatitudo ut videtur intendere Pater Vasquez, pro omni eo, per quod bene est voluntati, non recte videtur peccatum sic etiam referri ad beatitudinem veram ex natura operis. Ut teneat ergo dictus modus interpretandi, debet sumi beatitudo, ut communis est ad beatitudinem veram et apparentem,
seu eam quae est beatitudo in opinione erronea, et sic potest dici non solum interpretative actum peccati esse partem beatitudinis, sed ex affectu explicito voluntatis, quo sistit in delectabili, et ultra non intendit: sic ergo dici potest omnis actus voluntatis esse interpretative saltem ad finem et beatitudinem in communi, vel verum vel aestimatum, et in hoc assimilari, quod ipsi bene sit vere vel apparenter, et excludatur aliquod malum verum, vel in opinione et apparentia, quod sit malum. Id non negavit Doctor, nam dicit finem appetitus naturalis esse aliquam perfectionem subjecti sic inclinati, et appetitum activum agere secundum inclinationem passivam ad aliquam perfectionem quam appetit, ut est actus secundum naturam actus; unde nullum actum admittit Doctor esse violentum simpliciter voluntati propter universalem inclinationem, quam habet ad bonum.
(o) Et tunc ad argumentum, etc. Hoc est primum ex Augustino, qui dicit omnia appeti propter beatitudinem. Respondet intelligi de appetitu recto, quod verum est, loquendo de beatitudine vera ; unde laudat illam sententiam Ciceronis, qua reprehendit, qui dicunt esse beatos, qui vivunt ut volunt : Velle enim, inquit, quod non deceat, id ipsum miserrimum est, nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat, etc. quod ibidem commendat et probat Augustinus: et vulgare illud corrigit, quod dicit eum esse beatum, qui habet omnia quae vult, et nihil mali vult, etc. Dicit praeterea omnes velle beatitudinem, et propter beatitudinem caetera velle, quod intelligitur, ut supra expositum est, de beatitudine in re vel in opinione.
(p) Ad aliud, etc. Hoc fuit secundum, nempe beatitudinem esse primam et mensuram omnium appetibilium ; ergo est causa et ratio omnium appetibilium. Respondet, licet primum appetibile in se sit causa omnium appetibilium, ex cujus participatione sint appetibilia ordinata voluntate, tamen respectu voluntatis inordinatae non esse causam talem propter libertatem et defectibilitatem ejus.
(q) Ad aliud, etc. Hoc fuit tertium, si aliquid non appeteretur propter beatitudinem, appeteretur ut beatitudo, etc.
Respondet quod beatitudini competit, ut non possit ex natura sua ad illud, ut finem, quia ipsa est finis, ordinari ; et sic voluntas vult beatitudinem propter se contrarie et positive, ita ut nequeat illam velle propter alium finem. Vult autem alia negative, quia licet in ipsis sistit, tamen non sunt talia, quin ex natura sua referri possint ad aliud. Negatur itaque sequela.
Ad argumenta pro altera parte, scilicet negativa, respondet ad primum, quod est ex ignorantia beatitudinis. Respondet, inquam, quod concludit de appetitu elicito et explicite se habente ad beatitudinem ; admittit appeti semper inclinatione et appetitu naturali.
Ad secundum, quod est, duos actus non posse simul in potentia, respondet, posse teneri in potentia collativa, sive intellectu, sive voluntate contingere posse collationem extremorum per unum, aut diversos actus, et ita rationem non concludere, quia vel falsum est antecedens, vel consequentia non tenet. Hoc argumentum aliter accommodavimus ad probationem conclusionis, et in alio sensu quatenus voluntas nequit finem particularem, in quo sistit, referre ad finem communem actu explicito ob contrarium modum tendendi in idem, objectum, qui implicat contradictionem, etc.