In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum homo ex puris naturalibus possit consequi beatitudinem ?
D. Thom. 1. part. quaest. 12. art. 3. et 4. et hic quaest. 1. Richaru. art. 2. quaest. 6. et art. 3. quaest. 1. et 5. Durand. quaest. 2. SotojjuaaCl. art. 2. Occham. 4. quaest. 12. art. 3. ad secundum. Suar. 1. part. tract. 1. lib. 2. cap. 8. 9. Vasquez 1. part. disp. 41. Vide Scot. in Theor. g Non potest probari hominem esse.
(a) Utrum homo ex puris naturalibus possit consequi beatitudinem? Videtur quod sic. Philosophus 2. de Caelo et mundo : Si natura dedisset caelis motum progressivum, dedisset eis instrumentum, vel instrumenta ad motum; natura enim non ordinat ad aliquam perfectionem aliquid, nisi provideat illi de his, cum quibus potest agere et attingere illam ; sed homo naturaliter ordinatur ad beatitudinem ; ergo, etc. Confirmatur, natura magis dedit homini ad acquirendam perfectionem intellectus quam sensus,quia perfectior est intellectus quam sensus ; sed sensus potest habere omnem perfectionem, ad quam ordinatur ex puris naturalibus: ergo magis intellectus. Secundo confirmatur sic, sensus non est capax illius, quod excedit ejus naturalem facultatem: ergo nec intellectus: si ergo objectum beatificum excedit facultatem naturalem ejus, sequitur quod non est capax ejus, quod est falsum, ergo : etc.
Item ad principale, secundo sic : Non est dare in natura potentiam passivam, cui non correspondeat activa in natura: sed in homine est potentia passiva ad beatitudinem ; ergo et activa; sed qua ratione in alio, eadem ratione in ipso ; ergo,etc.
Praeterea, si non habet naturalem potentiam ad beatitudinem, non potest attingere aliquem habitum ad eam: habitus enim est principium sic agendi, non autem agendi; sed potentia est principium simpliciter agendi: sed homo naturaliter habet potentiam ; ergo simpliciter potest in operationem beatificam, licet non sic, si non detur habitus sibi.
Praeterea, perfectio inferioris potest contineri in specie superiori: sed habitus, mediante quo potest potentia ad actum beatificum, cum sit accidens, dat quamdam perfectionem potentiae: fiat ergo aliquis intellectus, qui continet perfectionem intellectus inferioris, et illius habitus, mediante quo potest in operationem: ergo ille potest in operationem beatificam sine habitu ; et sic tali ex puris naturalibus saltem attinget beatitudinem, sed eadem ratione qua ille, et alius,et sic est standum in primis.
Contra, ad Rom. 6. Gratia Dei vita aeterna. Item, hoc est perfectionis in natura humana, ut dictum est in 1. quaest. 2. Prologi, scilicet quod naturalia non sufficiant ad ultimam ejus perfectionem, quae est anima rationalis; igitur nec ad perfectionem, quae est gratia et gloria. Praeterea, haec est major haeresis quam haeresis Pelagii, qui posuit quod homo sine gratia posset justificari.