IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ratio D. Thom. et Richardi est, ideo visionem Dei esse supra naturam hominis, quia modus essendi ejus est supra nostrum. Ratio etiam D. Thom. et Henric. quia Deus non se habet ad intellectum per modum informantis. Item, quia millesima pars grani milii magis est proportionatum visui, in quod tamen visus tendere nequit, quam Deas intellectui nostro. Doctor clare et efficaciter refutat has rationes, nam si valerent, probarent visionem Dei esse impossibilem nobis, quibuscumque additis, et explicat quomodo Deus habeat proportionem objecti ad intellectum creatum.
(b) Respondeo, dicitur communiter ab omnibus quod non, sed quidam Doctor sic assignat ad hoc talem rationem : Nihil cognoscitur, nisi per hoc quod cognitum est n cognoscente, per modum cognoscentis, vel per modum naturae suae; ergo cognitio est in cognoscente per modum cognoscentis. Ex hoc sequitur sic, si modus essendi naturae cognitae excedit modum essendi ipsius cognoscentis, necessarium est ipsam cognitionem esse super naturam cognoseentis ; nunc autem modus essendi ipsius Dei excedit omnem creaturam, quia ille non potest esse modus essendi alicujus creaturae: si ergo alicui creaturae conveniat cognitio Dei, hoc erit supra modum naturalem cognoscendi creaturae. Praeterea, alius Doctor ad hoc arguit sic: Illud objectum non potest cognosci a cognoscente, quod
. non est in eo per modum, qui competit illi cognoscenti; sed Deus non est in creatura per modum qui competit naturae cognoscentis: ergo non potest cognosci a creatura. Minor probatur, nihil intelligitur, nisi quod se habet ad intellectum per modum informantis ; sed Deus non sic se habet ad intellectum: ergo, etc.
Praeterea, objectum cognoscibile requirit ad potentiam cognoscentem quamcumque quantitatem determinatam et simplicem ; sed essentia divina non habet quantitatem determinatam ad intellectum, quia intellectus est finitus, essentia vero infinita, nec habet essentia simplicitatem proportionatam intellectui humano. Probatio, millesima pars grani milii est objectum magis proportionatum visui quam simplicitas divina intellectui nostro ; sed illa pars propter sui parvitatem fallit visum ergo, etc. Major patet, quia visus potest crescere in virtute, et non in infinitum, quousque posset videre, quia istud parvum milii est finitum, et in se quoddam visibile: sed ex alia parte, quantumcumque intellectus crescit in virtute, tamen est finitus, et objectum infinitum: ergo nunquam attingit illud quod est simplicitatis infinitae.
Respondeo ad primam rationem primae opinionis, quando dicitur quod nihil cognoscitur nisi per hoc quod cognitum est in cognoscente: concedatur suo modo essendi in, scilicet per speciem objecti, vel per habitum secundum alios, vel per actum, non curo. Quando autem additur quod cognitum est in cognoscente per modum naturae suae, ex hoc habemus tantum, quod cognitio est perfectio proportionata naturae cognoscentis, et quod per cognitionem objectum est proportionatum naturae cognoscentis. Et quando dicitur, quod si modus naturae cognitae, etc illud argumentum, si debet Valere, valet in virtute istius propositionis, quod sicut se habet modus essendi cognoscibilis ad modum essendi ipsius cognoscentis, sic se habet intelligibilitas cognoscibilis ad cognoscentem: sed hoc est falsum, quia cognitio potest esse objecti alicujus habentis in se modum essendi superiorem, quam sit modus essendi ipsius cognoscentis; imo si est verum, oportet secundum hoc concedere quod Angelus inferior non posset cognoscere superiorem, quia modus essendi superioris excedit modum essendi ipsius inferioris.
Praeterea, si hoc est verum, tunc nec cum lumine gloriae, vel quocumque habitu esset possibile creaturae videre Deum, quia este Dei excedit modum essendi ipsius, imo totum istum intellectum, et habitum, et lumen: et ideo dico quod inter objectum et potentiam, non oportet esse aequalitatem, sed quamdam proportionem: talia autem, inter quae requiritur sola proportionalitas, possunt esse maxime dissimilia, ut patet de materia et forma, similiter de activo et passivo. Sic est hic: non enim requiritur inter objectum et intellectum nisi proportio motivi ad mobile ; objectum enim se habet per modum moventis potentiam: et inter talia magis requiritur dissimilitudo quam similitudo. Potentia enim capax est operationis tantum respectu hujus objecti, et ideo proportionatur, si potentia est ex se elicitiva, sicut terminus operationis, et operatio non sicut proportione quantitativa, aequali. Hoc similiter patet in aliis. Ens ordinatum ad finem suum proximum habet proportionem immediatam ad illum, et tamen distat in infinitum a fine, nec tamen impedit hoc proportionem ejus, quod est ad finem. Ad illud genus proportionis pertinet proportio objecti et actus.
Secundum hoc ergo dicendum ad rationem, quod arguit ex propositionibus non syllogisticis. Unde non video quod consequentia tenet, nisi illo modo arguendo, quod si modus cognitionis est secundum modum naturae cognoscentis, ergo nulla cognitio naturalis excedit modum naturae cognoscentis: igitur nulla cognitio naturalis est de objecto, cujus natura excedit modum naturae cognoscentis ; cum ergo modus cognitionis sit secundum modum cognoscibilis, si modus essendi rei cognitae excedit modum essendi cognoscentis, illa cognitio erit supra naturam cognoscentis ; sic arguendo tenet argumentum. Sed tunc una propositio est falsa, haec scilicet quod modus cognitionis est secundum modum naturae cognoscibilis; et similiter haec, quod nulla cognitio naturalis est de objecto, cujus natura excedit modum naturae cognoscentis, quia licet cognitio sit secundum modum cognoscentis, et non sit supra naturam cognoscentis, est tamen objecti habentis modum cognoscibilis, et modum naturae ultra modum naturae cognoscentis: aliter enim nunquam perfectius cognosceretur ab imperfectiori naturaliter, ut patet ex dictis.
Sed si arguitur sic: Objectum, quod est essentia divina, excedit improportionaliter in entitate potentiam cognoscitivam intellectus creati; ergo improportionaliter excedit intelligibilitatem ; ergo non est objectum intelligibile proportionatum ei. Respondeo, si loquamur de proportione Geometrica, tunc nulla est proportio finiti ad infinitum, nec in entitate, nec in cognoscibilitate vel intelligibilitate.
Est autem proportio Geometrica, qua continens est excedens contentum in aliquo certo gradu et finito, ita quod excessum aliquando replicatum reddit suum excedens: et isto modo nulla est proportio finiti ad infinitum, quia finitum quotiescumque sumptum, nunquam reddit infinitum: et illo modo, sicut entitas creata est improportionata entitati increatae in entitate, ita in intelligibilitate, ita quod intelligibilitas unius multoties sumpta, nunquam reddit intelligibilitatem alterius: sed ex hoc non sequitur quod non sit intelligibile ab illo, nisi loquendo uniformiter de proportione Geometrica. Si enim sint improportionata proportione Geometrica, non propter hoc sunt improportionata proportione alterius generis, puta proportione operationis ad suum terminum, sive cognitionis ad objectum, quae requiritur in proposito, sive potentiae ad objectum.
(c) Ad primam rationem alterius doctoris, dico quod destruit seipsam ; oportet enim secundum omnem opinionem negare majorem vel minorem. Si enim ad cognitionem illius objecti non requiritur species impressa, tunc major est falsa, scilicet quod objectum non potest naturaliter cognosci ab intellectu, in quo non potest esse secundum modum sui, scilicet per informationem, tunc enim obje-, ctum praesens sufficit ad imprimendum actum suum cognoscendi. Si autem ponatur objectum praesens per speciem, et speciem requiri ad cognitionem, tunc minor est falsa ; nec rationes, per quas alibi ostendit quod species non requiritur in intellectu beati ad videndum Deum, concludunt, ut patebit alibi, quidquid sit de conclusione.
Ad aliud, quando arguitur, quod objectum requirit determinatam distantiam ad potentiam secundum quantitatem, etc. dico quod illa verba sunt metaphorica, nam activum et passivum corporalia requirunt determinatam distantiam vel quantitatem, ad hoc ut agant, quia corporalis actio non recipitur nisi in quanto ; sic non requiritur in intellectu, qui intelligit omne ens. Concedo tamen quod quantitas objecti cognoscibilis, scilicet essentiae divinae, et ejus simplicitas, est proportionalis in ratione cognoscibilis quantitati virtuali potentiae intellectivae cognoscentis. Ad probationem, quando dicitur quod simplicitas divina est magis improportionata intellectui quam millesima pars milii visui, diceretur quod tu petis, quia essentia divina in ratione objecti cognoscibilis non distat in uno gradu a vir; tute cognitiva intellectus, licet plus distet a natura. Similiter concluderet quod non possemus videre Deum quibuscumque additis, quia totum finitum est, et per consequens distat plus ab essentia divina, quam sit distantia potentiae visivae a millesima parte grani milii. Similiter, intellectus per nullam informationem habere poterit proportionem quantitatis virtutis ad essentiam divinam ergo nunquam per quamcumque informationem poterit Ividere Deum.