In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Animam humanam es se esse immediate susceptivam beatitudinis, quia per nihil accidentale fit hujusmodi susceptivum, alioquin secundum quid tantum hearetur.
(d) Respondeo ergo ad quaestioh nem, duas conclusiones declarando : Prima est, quod natura humana ex puris naturalibus est immediatum susceptivum beatitudinis. Secunda est, quod natura humana non est sufficienter activa ex puris naturalibus ad videndum Deum visione beata. Ex quibus sequitur propositum, scilicet quod homo non potest ex puris naturalibus consequi beatitudinem.
Prima conclusio probatur sic : Naturae humanae ad hoc, quod sit capax beatitudinis, non additur aliqua natura ab essentia sua, quia tunc natura humana manens eadem natura, non beatificaretur, nisi per aliquid accidentale superadditum ; nec per habitum est immediatum susceptivum beatitudinis, quia ratio recipiendi beatitudinem non potest esse habitus, quia nec modo per habitum recipi tur actus, quia cum habitus generetur ex actibus, sequitur actus ipsos: ergo habitus in via non est ratio recipiendi actum: ergo multo minus in patria.
Praeterea, susceptivum quod ordinatur ad multas formas ordinatas, maxime ordinatur ad perfectissimam: sed voluntas ordinatur ad multas volitiones, et intellectus ad multas intellectiones: ergo maxime ad beatitudinem, cum sit perfectissima ; si ergo est immediatum susceptivum alicujus illarum, ergo istius, quia ista maxime perficitur.
Dices quod habitus requiritur, ut perfectius perficiatur beatitudine, unde habitus requiritur propter perfectionem beatitudinis. Contra, tunc sequitur quod anima humana secundum quid perficitur beatitudine, sed habitus simpliciter, et tunc habitus videt Deum, et charitas diligit Deum, et non anima humana, nisi per accidens et secundum quid.
Ideo dico primo, quod anima humana in puris naturalibus est immediatum susceptivum beatitudinis.