IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Animam humanam ex naturalibus non posse elicere visionem Dei. Primo, quia non habet sibi praesentem Deum in se, nec in eminentiori. Secundo, non potest eum facere facialiter sibi praesentem. Definitur in Concil. Vienn. et habetur Clement. ad nostram de haeret. Tangit an lumen gloriae sit necessarium, et videtur hic dubius; tamen illud ponit 1. dist. 17. quaest. 2. fin. et 3. dist. 14. quaest. 1. art. 3. et hic ad tertium. Vide eum ibid. dist. 13. quaest. 3. et 4. docet etiam nullum posse naturaliter videre Deum quaest. 1. Prol. et quodl. 14. et 2. dist. 3. quaest. 9. quod sufficit, nec Clemen. ad nostram, definit dari lumen gloriae, quod sit qualitas inhaerens, quamvis hoc sit probabilius. Thomistae inaniter sibi suadent esse de fide quod detur sic inhaerens: de quo agunt 1. part. q. 12. art. 5.
(e) Secundo dico, quod anima humana non est sufficienter activa ex puris naturalibus ad consequendum actum visionis, quia impossibile est intellectum esse causam visionis, nisi intellectus habeat in se objectum cognitum, vel aliud in quo eminentius continetur; sed natura humana non habet Deum in se, ex se praesentem sibi sub ratione objecti, nec in alio in quo eminentius continetur, quia in nullo alio potest eminentius contineri , ergo ex se non sufficit ad habendum cognitionem divinae naturae visivam.
Praeterea, visio est cognitio intuitiva rei in se ; sed natura humana non potest habere ex se praesentem Deum in ratione objecti, licet sit sibi praesens per illapsum: ergo non potest ex se habere visionem naturae divinae: non ergo sufficit ex puris naturalibus ad cognoscendum virtute propria objectum beatificum.
(f) Ex hoc sequitur corollarium, quod in beato nihil erit supernaturale prius operationibus, si tamen aliquid supernaturale ponitur in beato prius operationibus, hoc non erit propter receptionem, sed propter actionem, ut eliciatur operatio in beato, qua attingit Deum. Non enim potest poni aliqua forma in beato solum ad decorem et pulchritudinem, et quae non ordinetur ad actionem, et per consequens cum nihil requiratur propter receptionem beatitudinis, ut ostensum est, sequitur quod si sit aliqua forma supernaturalis et spiritualis in anima beati prior operationibus, quod illa requiritur propter operationem eliciendam, et tunc ulterius, aut requiritur propter objectum, aut propter potentiam: et cum duplex potentia concurrat in operatione in beato, scilicet intellectus et voluntas, propter utramque potest talis forma poni. Si autem ponatur propter haec tria aliquid prius ope ratione, erunt tres formae supernaturales praecedentes ; una correspondens objecto, scilicet species intelligibilis in memoria ; secunda ex parte intellectus, quae dicitur lumen gloriae ; tertia ex parte voluntatis, quae dicitur charitas.
Si autem objectum in se praesens sufficit ad actionem visionis causandam, quantum ad illud quod requiritur ex parte objecti, tunc non requiritur species; si autem intellectus sit mere passivus, habens se solum in ratione susceptivi ad actum visionis, cum non requiratur propter receptionem solam aliqua forma ex parte intellectus, ut supra ostensum est, tunc non requiritur lumen gloriae. Si etiam voluntas sit mere potentia passiva respectu fruitionis, tunc ex parte voluntatis non requiritur charitas. Unde ponentes voluntatem mere passivam respectu fruitionis, tollunt charitatem, quia ex parte voluntatis non requiritur aliqua forma ad recipiendum fruitionem,quia ipsa secundum se est summe disposita ad recipiendum eam. Sed quia secundum Scripturam et fidem habemus ponere charitatem, saltem necesse est eam ponere in beato propter operationem eliciendam; lumen autem gloriae ad visionem non videtur mihi necesse poni, quia quod dicitur de lumine naturali corporali, quod requiritur non solum propter objectum, sed propter oculum, videtur mihi esse quaedam metaphora. Quanto enim objectum est magis in se lux, tanto minus propter ipsum requiritur de lumine ; nec requiritur propter receptionem, ut dictum est: unde minus videtur mihi necesse ponere lumen quam speciem, quia si species ponitur, hoc est, ut memoria sit perfecta ex parte Dntel lectus; sed an sit ponere talem speciem propter formalem operationem et perfectionem potentiae, dicetur alias.
Teneo ergo, quod saltem necesse est ponere charitatem propter operationem eliciendam, et per consequens aliquam operationem potest voluntas cum charitate elicere, quam non potest ita intense sine charitate elicere: et sic patet ad formam quaestionis, quod aliquam operationem beatitudinis potest homo habere, quam non potest habere ex puris naturalibus.
(f) Ad argumenta. Ad primum dicendum, quod natura dedit homini organa ad consequendum beatitudinem, sicut potentias passivas receptivas ejus, et activas, non tamen ut statim consequeretur, sed habitis dispositionibus requisitis ; et ideo secundum unam viam non dedit dispositiones proximas ad beatitudinem, licet dederit potentias.
(g) Ad secundum dicendum, quod .non est simile, quia sensus non potest esse potentia non organica, vel non potest non esse potentia organica: et ideo non potest elevari ad immateriale apprehendendum, nec etiam visus beati: bene tamen infra genus materialium potest elevari ad videndum Solem. Sed intellectus habet objectum totum ens, et ideo potest elevari ad aliquid immateriale, imo potest elevari ad quodlibet cognoscendum: unde non est simile de istis potentiis, scilicet intellectiva et sensitiva, quantum ad objecta, quia non est contra rationem intellectus, imo summe competit ei elevari ad videndum objectum supernaturale ; est tamen quoad modum simile utrobique.
Ad confirmationem dicendum, quod sensus non est capax alicujus, nisi sensibilis, non tamen omnis: intellectus autem est capax omnis intelligibilis.
Ad aliud dicendum, quod cuilibet potentiae passivae correspondet activa: verum est, non tamen in natura creata, etiam secundum Philosophum, ut patet, quia potentia receptiva est in corpore ad animam intellectivam, et tamen tota natura creata non posset eam inducere. Ponit tamen Philosophus aliter quam nos, quoad hoc, quod posuit potentiam in natura, Deum, scilicet naturali necessitate agentem: sed nos bene ponimus in toto ente cuilibet potentiae passivae bene correspondere potentiam activam: non tamen activa illa est naturalis, sicut passiva: imo nunquam est naturalis in primo ente ad extra, sed semper voluntaria.
(h) Ad aliud, secundum illam opinionem quae ponit intellectum esse causam activam, dico quod modo habet potentiam remotam, tunc autem propinquam: unde sicut intellectus est hic et ibi eadem natura, ita posse videre est hic et ibi eadem potentia ; sed modo est remota, tunc erit propinqua. Si autem est potentia passiva et receptiva, tunc non requiritur lumen gloriae.
Ad aliud dico, quod aliqua perfectio inferioris potest contineri in superiori, aliqua vero non, quia si fieret summa voluntas, eodem modo se haberet ad beatitudinem sicut infima, quia utraque eodem modo se habet ad suam beatitudinem, licet illa sit majoris beatitudinis capax; et tunc ut sic considerando utramque praeter habitum illum, tunc summa est simpliciter magis imperfecta, quia quanto aliquid est aptum ad majorem perfectionem, si ea careat, tanto est imperfectius; nec illa perfectio, per quam hoc debetur inferiori, est, quod sit in summa, vel in superiori unitive, quia hoc est impossibile, quia illa voluntas infima non esset ejus capax.