IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum in vita mortali possit consequi beatitudinem ?
Tertul. lib. 1. contra Praxeam cap. 4. Athan. serm. contra Arian. Richard. hic art. 1. q. 6. Vasquez D.parl. dist. 55. cap. 4. exposit. in id Exod 33. Non videbit me homo. et in id 1. Tim. 6. Quem nemo hominum vidit. Aug. Chrysost. Anselmus, Hieron. Isidor citandi in Schol.
(i) Utrum homo in vita mortali possit consequi beatitudinem? non enim idem est quaerere hoc, et utrum ex puris naturalibus possit consequi beatitudinem? Et arguitur quod sic : Christus habuit beatitudinem in vita ista, et tamen vere erat homo mortalis ; ergo, etc.
Item, Augustinus 83. quaest, quaest, antepenultima ad Orosium, dicit de raptu Pauli, quod vidit Deum eo modo quo beati vident in patria, et tamen erat in corpore mortali. Et licet visio illa fuerit quasi horaria, potuisset Deus illam conservasse et continuasse per totam vitam ejus: ergo posset homo consequi beatitudinem in vita mortali.
Praeterea, illud, quod non est susceptivum beatitudinis, non impedit ad beatitudinem aliquid beatificabile beatificari: sed corpus non est beatificabile, quia non est conjungibile ultimo bono simpliciter; ergo sive mortale, sive non mortale, non impedit animam beatificari: ergo in vita ista potest.
Praeterea, homo naturaliter appetit beatitudinem, et si non potest eam consequi,nisi moriatur, debet homo appetere naturaliter mori, quia eodem appetitu appetitur aliquid, et fugitur impediens: ergo homo naturaliter fugeret vitam mortalem, quod est contra Apostolum, 2. ad Cor, 5. Nolumus expoliari, sed supervestiri.
Ultimo arguitur sic : Illud quod immediate in vita ista potest cognosci, potest immediate diligi, et sic potest diligens ipso frui et esse beatus; sed in vita mortali potest Deus immediate cognosci per actum fidei: ergo, etc.
Contra, Augustinus. 13. de Trin. cap. 8. probat quod cum mortalitate non potest esse beatitudo, quia tunc posset beatitudo amitti per mortem, et hoc sciret homo, quod moreretur. Tunc arguit, aut volens amitteret, aut nolens, aut nec sic, nec sic. Si volens, jam non esset illud summe volibile. Si nolens, ergo timeret, et sic tristaretur. Si nec sic, nec sic, ergo non curaret de maximo bono suo, quod est inconveniens ; ergo in vita mortali non potest homo esse beatus. Item Exodi 33. dicitur. Non videbit me homo, et vivet. Ibi Glossa est pro hoc.