IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Respondeo et dico, etc. Secluso intellectu et sensu tituli, quo beatitudo ultima hominis statui posset in actibus, quos experitur in se homo in vita mortali, sicut Philosophus affirmaret, subdit alium intellectum, nempe an per alios actus diversos, quos modo non experitur, repugnat ei beatitudo in vita. mortali. Radix hujus repugnantiae potest esse ex parte agentis, vel ex parte passi: et hoc dupliciter, vel quia absolute repugnaret, sicut lapidi esse sapientem ; vel secundum quid, quatenus subjectum est sub forma contraria.
In hac ergo difficultate tres sunt sententiae, prima negat de potentia absoluta posse communicari beatitudinem existenti in vita mortali. Aliquos ita sensisse refert Salas. Secunda sententia est, non posse ei communicari beatitudinem nisi sopitis sensibus et in extasi: eam tenuit Henricus quodlib. 7. quaest. 6. citatur pro eadem D. Thomas 2. 2. quaest. 175. a. 4. et quodlib. 1. art. 1. et lib. 3. contra gentes cap. 47. ubi Ferrariensis.
Tertia sententia est Doctoris, affirmans de potentia absoluta posse communicari beatitudinem mortali, quam docet etiam , Richardus in hac dist. art. 2. quaest. 6. estque frequentior Modernorum, Suarez 1. 2. disput. 16. quaestione 1. Vasquez conc. in art. 3. quaest. 5. in 1. 2. et 1. part. quaest. 12. art. 11. in commento articuli, Lorcae 1. 2. q. 5. art. 3. in comm. Lusitani lib. 12. de bealit. q. 7. sig. 8. Probatur ratione Doctoris, quia non est repugnantia ex parte agentis, quin possit visionem claram Dei, et amorem communicare, vel immediate, vev conferendo lumen, et reliqua requisita; non est repugnantia ex parte passi simpliciter, neque est repugnantia formalis per positionem formae contrariae, sed tantum virtualis, quatenus possibilitas, quae sequitur ex causa naturali, ut effectus, et corruptio adjuncta mortalitati repugnat summo gaudio, quo a sequitur beatitudinem ut effectum, alterum ex his potest Deus tollere de potentia absoluta; ergo, etc.
Si dicatur quod anima nequit esse complete beata sine beatitudine corporis.
Contra in Christo fuit sic beata, quamvis corpus erat passibile et mortale. Quod dicit sententia de extasi, non videtur necessarium, quia licet viatoribus et reliquis de facto non contigerit beatitudo etiam transiens sine raptu, tamen potest Deus communicare beatitudinem sine raptu, illum praeveniendo, sicut fuit communicata Christo, quin etiam communicare potest beatitudinem transeuntem hoc modo, et sine raptu ; nam raptus provenit ex imperfecto modo intelligendi nostri intellectus pro hoc statu, quam imperfectionem potest Deus tollere. Concludit ergo Doctor quod sine miraculo nequeat communicari beatitudo homini puro et mortali ; quod miraculum non solum consistit in concessione ipsius beatitudinis praeter potentiam ordinariam et legem, sed etiam suspendendo causam naturalem a suo effectu, qui opponitur effectui alicui beatitudinis ; quae suspensio in hoc est miraculum, quia impeditur non per causam naturalem agentem ad oppositum et praevalentem in virtute, sed per suspensionem concursus divini et necessarii, quamvis haec suspensio fiat consequenter ad ipsam beatitudinem, vel permanentem, vel transeuntem.
(1) Sed non videtur, etc. Hic objicit contra dictam repugnantiam virtualem ratione causarum et effectuum consequentium, quasi minus sufficiat, quia si objectum beatificum esset modo praesens animae, immutaret illam, et videret clare sicut videt in termino, et post vitam praesentem, et sic Impediretur effectus naturalis affectus sensitivi, et intellectivi sicut in alia vita impedirentur, quia delectatio consequens beatitudinem esset summa, et impediret omnia opposita,ut passionem circa delectabile creatum et dolorem ex ejus substractione, sicut in altera vita impedirentur ; ergo non est major repugnantia hac in parte pro vita praesente ad beatitudinem, quantum est ex parte passi, quam in vita futura. Et confirmatur, quia circa idem objectum eadem natura habet eumdem in specie actum; ergo, etc.
Respondet negando paritatem, quia in vita mortali sicut causa naturalis ex communi Dei providentia habet concursum ejus paratum juxta exigentiam effectus et virtutis, sic semper agit, nisi impediatur per agens contrarium, et si suspendatur actio ejus aliter quam ex victoria agentis oppositi, est miraculum. In statu autem immortali providentia Dei est aliter disposita, ut non agat cum causa naturali ad corruptionem, et ideo non est miraculum, ut Deus non coagat agentibus pro illo statu ad effectus imperfectos et corruptivos, quia scilicet lege communi et ordiuaria disposuit non agere, sicut e contra in statu mortali disposuit agere, ut docet Augustinus in littera citatus. 7. de civit. cap. 30.
Ad confirmationem respondet, licet idem sit objectum materiale potentiae pro omni statu, et absolute loquendo, tamen distinguitur secundum diversos status et dispositiones potentiae, ideoque differunt objecta plus quam specie, hoc est, differunt formaliter in diversis statibus, quantum est ex parte potentiae tendentis et operantis circa idem objectum per diversa media, nam est aliud et aliud lumen, nempe naturale in statu mortali vel fidei ; in statu vero beatitudinis lumen gloriae, alia et alia applicatio objecti, alius et alius actus circa ipsum, ut abslractivus in via, et obscurus: intuitivus in patria et clarus. Haec differentia formalis, quam assignat Doctor, est, non ex parte diversarum rationum formalium in objecto, sed ex parte diversorum mediorum attingendi idem objectum, quod vocat ipse materiale per quamdam proportionem, quia sicut non a materiali, sed a formali sumitur distinctio actuum,ita idem objectum sub ratione sua absoluta sumptum, quando natum est terminare diversos actus in specie, quorum diversitas specifica non sumitur a diversa ratione formali objecti, sed ab aliis, a modo, et mediis attingendi ipsum, sic potius habet illam proportionem objecti materialis non distinguentis actus inter se quam formalis, licet alias sit formale objectum omnium actuum distinctorum.
Caeterum quid velit Doctor in hac doctrina, et objectionibus praemissis, videtur satis obscurum, nam vis objectionis primae in hoc versatur ut probet non sufficere distinctionem et oppositionem virtualem, quam designat ratione effectuum, ad discernendum statum mortalem ab immortali, quia si objectum beatificum applicaretur animae in statu mortali, eam moveret, non secus ac eam movet in patria, maxime si applicaretur ad visionem permanentem talem qualem habuit Christus, et habent beati; ergo visio bealifica et clara conjuncta cum fruitione permanenti infert suspensionem appetitus tam sensitivi quam etiam intellectivi in oppositum delectabile repugnans, cujus carentia nequit causare dolorem in anima sic beata ; ergo non ex miraculo speciali sequitur suspensio agentis naturalis ad oppositum effectum doloris, sed ex natura et efficacia visionis et beatitudinis, quae sic absorbet effectum, ut reddat incapacem doloris aut tristitiae, aut cujuslibet motus in oppositum ; causa autem praevalens in virtute et applicata subjecto infert naturaliter, et non miraculose effectum oppositum suo effectui. Accedit quod saepe alias superius docuerit summum gaudium et tristitiam tollere omnem dolorem aut gaudium de opposito, aut etiam disparalo. Deinde, quantum ad confirmationem videtur recte fudala, quia anima sive in via, sive in patria positis requisitis circa objectum beatificum habet eumdem semper actum ; ergo si in patria non est miraculum quod agens naturale non agat ad oppositum ejus, ad quod determinat beatitudo, ita etiam in via non esset miraculum supposita collatione ejusdem beatitudinis, ut non posset agere ad oppositum.
Respondetur Doctorem assignare differentiam secundum diversos status, comprehendendo modum et media ordinaria operandi status cujuslibet. Itaque non solum est miraculum concedere beatitudinem viatori, quae est operatio perfectissima spectans ad statum alteriorem patriae, quem non pertingit viator ex statu, quo movetur in finem absentem, sed etiam est miraculum suspendere effectum causae naturalis, non per aliam, quae non est ordinis ejusdem, et spectans ad ipsum statum, sed per causam superioris ordinis, qualis est beatitudo, sive ex natura rei habeat hunc effectum, sive aliter et concomitanter per virtutem agentis supernaturalis impedientis effectum causae naturalis; sicut ergo naturale est viatori exire in operationem, et non aliter quam per media ordinaria et providentiam hujus status, sic impediri hanc operationem est ipsi supernaturale, sicut et operari circa objectum aliter applicatum, quam ipsi debetur in via.
(m) Ex dictis possunt solvi, etc. Dat regulam interpretandi Patres, qui negant viatorem posse videre Deum in se, intelligendos esse naturaliter, et etiam secundum providentiam et potentiam ordinariam, qua regitur status viatoris, et legem communem. Ex qua regula melius intelliguntur Patres, quos Vasquez supra i n alium sensum refert, quorum verba aliud non sonant, quam quod nequeat creatura in via de lege ordinaria videre Deum, aut ulla creatura ex propriis viribus et mediis ordinis naturalis videre Deum visione intuitiva intellectuali, aut etiam videre per ulla media Deum non posse visione corporali.
(n) Ad argumenta. Ad primum, etc. Primum, quod Christus fuerit mortalis, et habuit beatitudinem: ergo, etc.
Respondet quod fuit miraculum continuatum in Christo habere beatitudinem, et suspendi hunc effectum ejus, quo redderelur impassibilis, immortalis, aut subjiceretur doloribus. Vide in 3. dist. 15.
(o) Ad aliud de Paulo, etc. Hoc fuit secundum argumentum tangens difficultatem illam de raptu Pauli: An in eo habuit visionem divinae essentiae. Eadem etiam quaestio movetur de Moyse : An habuerit illam visionem transeunter sicut et Paulus; quaeritur etiam de beata Virgine, et aliis Sanctis, an Deus ipsis communicaverit hoc donum, licet transeunter et ex privilegio.
Supponendum ergo est primo non repugnare hoc fieri de potentia absoluta. De lege autem ordinaria repugnare, ut patet, 1. ad Corinth. 13. ubi fuse Apostolus declarat discrimen inter cognitionem hujus status, quam habemus de Deo, et cognitionem Patriae. Patet etiam ex Scripturis, quibus vita aeterna proponitur in spe, quantum ad statum vitae praesentis, in futuro vero in caelis possidenda; quod etiam communis sensus Ecclesiae, Doctorum et Patrum tenet.
Praetera, supponendum est nihil repugnare, quin Deus tale privilegium contulerit aliquibus supra legem communem operando, quamvis neque id temere asserendum sit sine probabili fundamento.
Quantum ad praesens institutum fuisse communicatam Paulo docet Augustinus, de gen. ad lit. lib. 12. cap. 28. eamque indicat epistola 112. quem sequitur Beda, 2. ad Corinth. 12. scio hominem ante quatuordecim annos, etc. ubi ipse Apostolus exponit illam visionem. Hugo Victor. ibidem quaest. 34. Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus in Apostolum, et communis schola Theologorum, et expositorum Scripturae, usque ad Catharlnum. Altisiodorensis lib. 3. Sum. tit. 14. q. 2. D. Thomas in Apost. lect. 1. et in 1. part. quaest. 12. art. 11. et 2. 2. q. 174. art. 4. et in hac distinct. et variis aliis in
locis, quem sequitur ejus schola praedictis in locis. Noster Doctor hic nihil resolvit: asserit tamen in 2. dist. 3. quaest. 9. ubi ejus discipuli, Aegidius Lusitanus l.12. quaest. 8. art. 3. sig. 1. et 2. reliquos citans eam sequitur. Pro opposita certat Cainam rinus in Apostolum, Vasquez 1. part. d . 56. cap. 1. Eamdem probabiliorem aliqui posteriores defendunt, ut Suarez in 3. part. tom. 2. disp. 19. sect. 4. Tenenda est communis sententia, in qua expositio verborum Pauli magis genuina proponitur de ipsa visione, et nihil urget in contrarium, quod sit majoris momenti.
An autem Moysi, vel aliis quibusdam Sanctis in via fuerit communicatum hoc privilegium, et quo fundamento, in quibusdam asseritur. Videantur Doctores, et potissime Lusitanus in praemissa quaestione per varios articulos.
Ad reliqua argumenta patet solutio ex dictis, et in textu, cui subjungit corollarium, seu quamdam introductionem ad quaestiones quatuor sequentes, in quibus explicat quatuor dotes corporis, in quibus ejus beatitudo consistit.
Hactenus cum Doctore exposuimus per duodecim quaestiones rationem beatitudinis formalis, prout de eadem hic disserit. De objecliva autem beatitudine agitur in distinctione prima primi. Hic etiam egit Doctor praecise de beatitudine formali, ut est objecti primarii, et non ut extenditur ad objectum secundarium, de quo alias plura suis locis tractat sparsim, quae huc revocare non est visum expedire, neque vacat; itaque compendio temporis et operis prosequemur quaestiones sequentes.