In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile ?
D. Thom. in add. quaest. 82. art. 1. et 4. d. 44. quaest. 2. art. 1. Richaid. hic a. A. q. 1. 2. 3. D. Bonavent. 2. part. art. 2. quaest. i. Durand. quaest. 5. et disp. 43 q. 4. Soto hic q. 4. Saar. Z.parl. tom. 2. disp. 48. seci. 2. 3. Vide Scot 9. met. 9. 14. et in Theor. sig. Non potat probari hominem sine...
(a) Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile? Quod non. Gregorius super illud Joann. 20. Infer digitum tuum huc, etc. Corrumpi necesse est, quod pal patur; corpus gloriosum erit palpabile, sicut corpus Christi fuit, sicut apparet Luc. 24. Palpate et videte, etc.
Praeterea, si illud corpus sit impassibile, ergo beatus non potest sentire aliquod sensibile: consequens est falsum, quia sensatio, cum sit operatio perfecta animalis, non deerit homini beato. Consequentia probatur, quia omne sensitivum potest corrumpi ab excellenti sensibili: quod corrumpitur ab excellenti, patitur ab inferiori, sicut quod corrumpitur a calidissimo, patitur a minus calido.
Praeterea, nullum violentum est perpetuum: sed corpus illud, cum sit mixtum, habet in se quatuor elementa, quorum quodlibet praeter unum, est extra regionem suam propriam: ergo violenter, et per consequens aliquando redibit ad locum proprium, et ita totum corrumpetur.
Praeterea, 1. de Cael. et mund. arguit Philosophus contra Platonem : Caelum non potest esse corruptibile, et tamen ab alio perpetuari, quia non potest aliquid esse ex se passibile et corruptibile, et tamen ab alio perpetuari. A simili potest argui de illo corpore. Hoc etiam vult Commentator 11. Met. ubi vult quod solus motus potest esse possibilis, et tamen ab alio perpetuari.
Oppositum 1. ad Corinth. 15. Mortale hoc induet immortalitatem, hoc est,incorruptibilitatem. Et iterum ibidem : Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.