In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
.
Corpus beati futurum impassibile, ex ratione ad oppositum, ex 1. Corinth. 15. et colligitur ex Hom. 6. Luc. 24. Matth. 25. et Apoc. 7. et 22. et Patres docent, August. 20. civit. 18. in Enchir. cap. 90. 91. Tertul. de resurr. cap. 51. et 1. 5. cont. Marcion. c. 10. exponens id 1. Corinth. 15. Oportet corruptibile, etc. Greg.14. Mor. 29. alias 31. Cyrill. Jeros. catech. 18. Hieron. in Amos. 5. Lactant. lib. 7. divin. instit. cap. 46. Probat Doctor late qualitates sequentes mixtionem mansuras in covporejglorioso, atque adeo impassibilitas non potest esse ex carentia harum.
(b) Respondeo, patet quod ita est, ex praecedenti quaestione, quia homo non potest esse beatus in vita mortali; totus autem homo erit beatus, quia totus meruit: ergo totum erit beatum in corpore immortali. Probatur hoc etiam, quia homo beatus habebit perfectionem, quae competit suae naturae: talis est immortalitas, quia animae immortali non repugnat perpetuo perficere suum perfectibile. Unde sicut ex immortalitate animae concluditur resurrectio, ita probabiliter concluditur ex eadem immortalitas hominis, et per consequens corporis, et ita impassibilitas, loquendo de passione reali, ut distinguitur contra passionem intentionalem, de qua tangetur respondendo ad secundum argumentum.
(c) Sed de causa impassibilitatis dubium est. Non enim est per hoc quod qualitates consequentes mixtum non maneant in corpore illo tunc, quia tunc non maneret illud corpus mixtum, nec etiam esset proportionatum animae, sicut nec modo anima posset animare elementum: nec per hoc quod illae qualitates non manebunt contrariae, quia cum forma sit contraria formae in specie sua, si tunc remanebunt in corpore eaedem qualitates in specie, quae et nunc, sequitur quod erunt contrariae, sicut et nunc.
Nec valet illa ratio ad probandum quod non sunt contrariae, quia contraria nata sunt fieri circa . idem, et per consequens sibi succedere in eodem: ibi autem non succedit una qualitas alteri; et ideo tolletur ratio contrarietatis. Primo quidem non valet, quia circulus est probando praemissam per conclusionem. Secundo, male intelligitur illa descriptio contrariorum, quia illud non debet intelligi de quibuscumque contrariis acceptis secundum numerum, nec de quocumque eodem secundum numerum, sed de contrariis secundum speciem acceptis, et de eodem secundum speciem, et si de eodem secundum numerum, non omni, sed aliquo. Haec patent, quia albedo illa, quae nunc est in illo, et nigredo quae est in illo, nunquam succedunt sibi: ergo nec hic, alioquin alterum illorum migraret: sed circa istud, aliqua albedo et aliqua nigredo possunt sibi succedere, non tamen circa omne subjectum, quia tunc nullum subjectum determinaret sibi alterum contrariorum. Nec potest tertio poni quod non sit hoc susceptivum natum tunc recipere contrarium post contrarium, quia susceptivum manet idem quod nunc, et per consequens susceptivum ejusdem naturae secundum speciem.
Si dicatur quod tunc manet sine privatione, nunc cum privatione ; contra, hoc contradictionem includit, privationem formae tolli a subjecto, nisi ipsa forma insit, quia aptitudo suscipiendi non potest tolli, manente natura susceptivi: carentia autem, quam addit privatio ultra aptitudinem, non potest tolli, nisi manente illo cujus est carentia.
Si dicas, forma superior tollit privationem formarum inferiorum, sicut forma caeli, formarum corruptibilium: contra, non tollitur carentia, nisi sicut ponitur habitus: superior autem non includit inferiorem in se sub propria ratione, sed tantum virtualiter: ergo non tollit carentiam ejus sub propria ratione: ergo nec privationem ejus, si sit nata inesse.
Hoc etiam specialiter patet in proposito, quia nobilissima forma, quae tunc erit in toto, erit anima intellectiva: ipsa autem tunc erit eadem quae et nunc, et aeque perfecta substantialiter: ergo tunc non tollet privationem, sicut nec nunc.