IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo, patet quod ita est, etc. Omissis erroribus, qui circa beatitudinem fuerunt quasi in affluentia terrena consisteret, ut voluptatibus corporis, et consequenter immutationem aliam corporum non admittebat. Statuit Do -tor conclusionem Catholicam, quam probat Scholiastes in praemisso scholio, et occurrit passim ex Scriptura et Patribus. Probat Doctor conclusionem ex dictis in quaestione praecedenti, quia non potest quis esse beatus in vita mortali: totus autem homo erit beatus, ergo in corpore immortali; alias beatitudo non esset cumulus omnium bonorum, aut possessio omnis boni, quod non repugnat naturae, atque ultima ejus quietatio, et non excluderet omnem miseriam. Secunda ratio est, quia sicut ex immortalitate animae concluditur resurrectio, ita etiam concluditur probabiliter ex eadem, quod semper perficit suum corpus, ut perfectibile. Hanc rationem vocat probabilem secundum lumen tantum naturale, non vero ut fulcitur revelatione, ex qua sustinetur conclusio. (c) Sed de causa dubium est, etc. Quaerit de causa proxima, a qua est impassibilitas corporis. Aliqui negant qualitates primas manere in corpore glorioso, licet in eo maneant elementa quoad substantiam. De hac opinione mentionem facit D. Thomas in 4. dist. 44. quaest. 2. art. 1. quaestiunc. 1. et Auctuarius ejus summae 3. part. q. 82. art. 1. Alii docent apud eumdem, licet maneant qualitates, eas non manere ut contrarias. Utramque opinionem hic excludit Doctor : Primo, quia illae qualitates si non manerent, non maneret forma mixti, neque enim anima potest immediate informare elementum. Deinde, secundus modus dicendi non subsistit, quia nequeunt qualitates illae manere nisi ut sunt contrariae, quia hoc ipsis competit ex ratione sua formali, sine qua esse non possunt, sicut neque albedo nisi sit formaliter albedo, et consequenter contraria nigredini: ergo eaedem qualitates si manent, manebunt quoad suas species, quae sunt invariabiles, atque adeo manebunt sicut modo insunt, quoad eamdem oppositionem quantum est ex natura sua.
Dices non fore contrarias, quae non possunt sibi invicem succedere in eodem.
Contra, committitur circulus in probatione. Deinde, contrarietas non sumitur ab individuis, sed a specie formae, quae primo opponitur alteri, quia albedo quae est in uno et nigredo quae est in altero nunquam sibi succedent ( quamvis sint inter se contrariae formae ), alioquin daretur migratio accidentis de subjecto in subjectum. Sed citra idem subjectum, licet non omnis albedo, et omnis nigredo in individuo sibi succedere possint, tamen sufficit, quod aliqua albedo nigredini succedere possit, non tamen citra idem, subjectum, quia tunc nullum subjectum determinaret sibi extremum contrariorium, v. g. neque cygnus albedinem, neque corvus nigredinem, neque ignis calorem quae formae naturaliter abesse eis non possunt, quia sunt dispositiones connaturales sui esse per formam.
Praeterea, in proposito nequit dici, quod unum contrariorum alteri non possit succedere, quia sicut modo succedit in vita mortali, sic etiam non repugnat quin succedere possit in alia vita, quantum est ex natura formarum et subjecti ab intrinseco, ideoque recurrendum erit ad aliquam aliam causam extra utriusque tam subjecti quam formarum contrariarum naturam. Accedit quod haec ratio non salvet impassibilitatem ab extrinseco agente,
quod symbolizat in virtute et forma cum aliqua qualitate contraria determinata ex illis intrinsecis, v. g. cum calore, nam et si calor ex se (ut detur intentum ) non possit habere actionem in contrariam qualitatem ejusdem virtutis et resistentiae, non repugnat quin ex conjunctione calidi vehementis extrinseci simul agat.
Dices qualitatem contrariam in vita mortali manere cum privatione, secus autem in corpore glorioso.
Contra, hoc involvit contradictionem, ut privatio formae conlraria tollatur, nisi ipsa forma posila, aut aliqua saltem eminenter aequivalente ; calor non aequivalet formae contrariae, neque effectum ejus iucludit: ergo nequit tollere privationem ejus a subjecto.
Dices formam superiorem tollere privationem formae inferioris, ut forma caeli tollit privationem corruptibilitatis a subjecto: ergo idem erit in proposito.
Contra, forma superior non tollit privationem formae inferioris, quam nullo modo includit ; sed una qualitas mixti non includit aliam, neque est necessario superior respectu ejus, quantum ad perfectionem aclus primi aut secundi. Deinde, forma superior si virtualiter tantum includit inferiorem, non tollit privationem ejus formalem a subjecto, si alioquin forma privata potest secundum se inesse. Accedit quod anima rationalis sit perfectissima forma, quae tunc erit in toto, et sicut nunc non tollit privationem, ita etiam neque tunc ipsam tollet. Haec ultima replica examinabitur in sequentibus.