IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Impassibilitatem non oriri ex adaequata proportione qualitatum corporis gloriosi, ita ut non possint agere inse mutuo, tum quia non dabitur talis qualitatum aequalitas, quia est contra naturam corporis mixti ; tum etiam quia si daretur, adhuc staret passibilitas ab agente extrinseco. Item non oriri ex dominio animae super corpus, tum quia nullam habet repugnantiam ad qualitates corruptivas, tum etiam quia causae naturales quoad suas actiones non subsunt animae, nec supremo Angelo, modo sint debite applicatae.
(d) Unde ergo erit illa impassibilitas? Respondeo, ex parte susceptivi non potest inveniri aliqua causa intrinseca hujus impassibilitatis: vel ergo invenietur ex defectu agentis, vel ex impedimento agentis absolute, scilicet tam intrinseci quam extrinseci. Ex parte agentis non potest poni defectus, quia omnipotentiae passivae correspondet aliqua activa, vel intrinseca, vel extrinseca: agentis tamen intrinseci forte posset poni impotentia, ponendo qualitates illas in corpore esse reductas ad tantam aequalitatem, ut una non posset esset principium agendi in alteram. Hoc persuadetur, quia non obstante contrarietate elementorum, si essent accepta in tanta quantitate molis et virtutis, quod nullum eorum posset aliquod aliud, vel aliqua alia vincere, vel ab alio, vel ab aliis vinci, et sic proportionata includerentur perpetuo in quocumque corpore, nunquam esset ibi corruptio alicujus illorum, quia etsi contrarietas, tamen proportionata aequalitas. Consimiliter videtur nunc esse in elementis; quare enim ignis non comburit omnia elementa, cum sit majoris activitatis, non videtur ratio, nisi ex proportione vel adaequatione aliorum in resistendo virtuti suae in agendo, saltem concurrente caelo cooperante aliis in resistendo.
Sed quia illa causa forte supponit falsum, non enim erunt tunc qualitates ita reductae ad aequalitatem in tantum, ut nulla possit esse principium agendi in aliam, quia necesse est in mixto aliquas qualitates dominari, etiam in virtute: quod apparet, quia corpus humanum magis est fluxibile secundum partes materiales, quam corpus alicujus animati vel inanimati inferioris, quod non est nisi ex dominio alicujus qualitatis, quod exigit animal.
Similiter, ista causa non posset ponere impassibilitatem respectu extrinseci corruptivi, et ideo si corruptionem ab intrinseco excluderet, adhuc esset diminuta; et ideo oportet ponere impassibilitatem per aliquod impediens passionem corruptivam; tale (e) autem impediens potest poni, vel positivum, vel privativum. Positivum duplex, anima, vel dos in corpore. Privativum duplex, cessatio motus caelestis, et non cooperatio Dei cum causa secunda corruptiva.
(f) Pro primo arguitur, quia anima constituta est in medio inter Deum et creaturam corporalem ; sicut ergo tunc ipsa erit perfecte subjecta Deo, tanquam suo superiori, ita perfecte tunc dominabitur suo corpori inferiori.
Contra hoc, anima non repugnat istis qualitatibus, etiam inquantum contrariae, et non reductae ad medium in quo sunt activae. Patet, quia supponit eas in suo susceptivo, et nihil repugnat ei, quod exigit in suo susceptivo ; nec etiam repugnat effectibus illarum, quia si illae agant mutuo, non agunt ; nisi actione univoca saltem effectus illi non repugnant animae usque ad magnam intensionem, quia stant cum anima nunc, licet intendantur usque ad magnum gradum ; ergo nec tunc repugnabunt animae, ut est forma informans.
Si ergo dicatur, quod anima prohibet tunc actionem illarum qualitatum, non propter repugnantiam sui ad actionem illam, sed propter imperium sui per actum voluntatis suae, quia ex dominio pleno super corpus, hoc non videtur probabile, quia supremus Angelus per solum imperium voluntatis suae non potest impedire actionem alicujus causae naturalis: causae enim corporales non obediunt Angelis ad nutum, quantum ad actionem et alterationem earum.