IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Unde ergo erit illa impassibilitas, etc. Quaerit deinceps causam illius impassibilitatis. Primo dicit, non esse ex parte susceptivi, quia scilicet potentia passiva susceptivi manet ex se invariata, et correspondet potentiae activae, per quam reduci potest in actum a privatione. Oportet ergo refundere impassibilitatem in aliquam causam extrinsecam, nempe ex parte agentis absolute tam intrinseci quam extrinseci, ut agens distinguitur a susceptivo. Ex parte agentis nequit esse, quia omni potentiae passivae correspondet -aliquod agens intrinsecum vel extrinsecum. Adducit modum dicendi eorum, qui dicunt corruptionem provenire ex inaequali proportione qualitatum, ac proinde reductis qualitatibus ad justam et aequalem proportionem fore ab intrinseco incorruptibile corpus. Justa illa proportio attenditur in eo gradu cujuslibet, ut ab alio vinci non possit, aut pati, nam actio provenit a proportione majoris inaequalitatis: quando autem unum est in eo gradu, ut non cedat alteri, non sequitur actio. Si ergo omnes qualitates primae reducuntur ad aeequalem proportionem, non sequitur actio, neque consequenter passio aut corruptio. Patet in elementis contrariis, quae si in dicta proportione applicentur sibi invicem, non sequitnr actio, quia tanta est resistentia unius, quanta est virtus activa alterius, inde forte fit quod ignis non comburat alia elementa, accedente concursu causae universalis ad conservationem aliorum. Hanc sententiam rejicit, quia et suppo e
nit falsum, quia ista proportio aequalis nequit convenire mixto, in quo necessarium est aliquam qualitatem dominari aliis in virtute, et corpus humanum est magis in fluxu, quam alia, ut experientia constat, propter dominium unius qualitatis in aliam. Deinde, non tollit passibilitatem a causa extrinseca, ideoque non reddit causam adaequatam conclusionis: oportet ergo statuere causam aliquam adaequatam, quae tollat omnem passionem et corruptionem ex passione, eamque impediat.
(c) Tale autem impediens potest poni, etc. Hic primum tangit modum dicendi aliorum Theologorum, qui reducunt impassibilitatem ad causam positivam aut privativam. Causa positiva duplex assignari potest, nempe vel anima gloriosa, vel forma aliqua per modum dolis in corpore, quae sit positiva. Si reducatur impassibilitas in causam privativam, debet esse vel cessatio motus caeli, vel concursus divini, cum corruptivo, sive intrinseco, sive extrinseco. Pro hac ultima citatur communiter Doctor. Pro illa, quae refundit impassibilitatem in cessationem motus caelorum, citat Abulensis quaest. III. Landulphum. Pro priori sententia plures decertant, nempe impassibilitatem provenire ab aliqua causa positiva intrinseca. Et haec sententia est D. Thomae locis citatis, et satis frequens inter antiquos et modernos Theologos, sed variis modis defenditur.
Primus modus est, qui reducit hanc causam in aequalitatem justam primarum qualitatum secundum pondus et justitiam, ut vocant modo explicato, ex qua perfectissima complexio statuitur, placet Pala -cio in 4. dist. 44. disput. 2. Sanctus Bonaventura reducit causam in praedictam temperiem mixtionis qualitatum secundum justitiam in quietationem elementorum in corpore humano, et in fluxum animae, tum in qualitates, tum in quatuor elementa, conservantem ea in eo statu.
Alium modum excogitavit idem Palacius, nempe materiam corporis gloriosi privari a Deo omni appetitu ad aliam formam, et eo ipso esse incapacem corruptionis, seu alterius formae diversae ab anima.
Alii dicunt impassibilitatem illam oriri ex materia quadam quintae essentiae caelestis. Alii docent impassibilitatem oriri ex plena subjectione materiae ad animam, et ex perfecto ejus dominio in corpus. Haec est D. Thomae locis dialis, quem sequitur Solus in 4. dist. 44. q. 4. art. 5. Capreolus dist. 44. q. 2. art. 1. concl. 3. Pisanlius 3. part. q. 82. art. 1. Viguerius in resolutione Theologica cap. 14. Abulensis in cap. 17. Matth. q. III. Haec sententia varie asseritur. Aliqui enim dicunt hanc impassibilitatem oriri ab ipsa anima inquantum informat immobiliter corpus, quae informatio ex permanentia divinae visionis redditur insolubilis. Hic modus placet Solo. Alii referunt hoc ad imperium voluntatis beatae,
cui perfecte subditur corpus, ut neque agere, neque pati possit, nisi ex imperio voluntatis.
Alii dicunt hoc convenire animae ex virtute quaedam activa ei concessa ad conservandas qualitates, et temperamentum corporis, quae virtus excedit omnem virtutem agentis corrumpentis corpus, sieut Angelus eminentioris virtutis effective potest tenere corpus in loco, ne inde moveatur ab alio Angelo minoris virtutis. Alii referunt hoc in dominium animaein corpus quantum ad conservationem ejus, quia ex gloria ejus redundat quaedam qualitas in corpus ejus conservativa, et illud facit simpliciter impassibile. Placet Capreolo in responsione ad argumenta Doctoris. Alii tandem hanc impassibilitatem refundunt in quamdam qualitatem a Deo infusam aut productam in corpore, quae est supernaturalis, per quam redditur corpus beatum ab intrinseco impassibile. Haec est, quam magis frequenter sequuntur moderni, quam sequitur Suarez in 3. part. 2. tom. ditput. 48, secd. 3. Salas 1. 2. tract. 2. disput. 14. sect. 17. Valentia in 4. tom. disput. 11. q. 5.puncto 1. Lusitanuszn 3. tom. de beat. lib. 5. q. 3. sig. 2.
Obscuritas quaestionis invexit tot modos dicendi in scholam, quam convenit resolvere ex principiis communibus, non tam attingendo veritatem rei in seipsa, quam conjeclando quid fieri possit, et interpretando factum ex majori congruitate desumpta ex natura et perfectione status beatifici, et providentia Dei circa illum statum. Fundamenta opposita postea adducentur, interim sequemur ordinem textus.
(f) Pro primo arguitur, etc. Argumentum est Richardi: Anima est constituta ut medium inter Deum et creaturam corporalem ; sicut ergo tunc ipsa erit perfecte subjecta Deo, tanquam suo superiori, ita perfecte tunc dominabitur corpori inferiori. Non tam argumentum hoc directe impugnat Doctor, quam sententiam et intentum arguentis ; et ratio ejus militat contra eos omnes modos dicendi, qui hanc impassibilitatem ipsi animae ut informanti corpus tribuunt formaliter. Et vis rationis stat in hoc, quod anima non repugnet qualitatibus istis primis, ut etiam actione contraria in se mutuo agere possunt, quia sic eas supponit tanquam dispositionem connaturalem corporis organici. Non repugnat etiam effectibus earum, quia si agunt, agunt actione univoca ; ergo sicut neque ipsis qualitatibus repugnat formaliter, et per modum formae, sic etiam neque aliis productis, quae sunt ejusdem speciei, ac proinde non alterius naturae aut oppositionis, saltem illi effectus qualitatum praedominandum non repugnant animae usque ad eam intensionem, qua materia corrumpitur, vel est in proxima dispositione ad corruptionem, ut patet, quia in vita mortali compatitur anima cum alteratione aliqua dictarum qualitatum ; ergo etiam tunc potest compati, quantum est ex natura animae, ut informat materiam. Sed anima ut informat, nihil excludit a subjecto formaliter, et per modum formae, nisi quod ipsi repugnat formaliter in subjecto ; nihil autem requisitum ex parte suceptivi repugnat formaliter animae, ut est forma informans, ergo neque qualitates illae ut contrariae, et non reductae ad temperamentum repugnant animae, qua est forma informans ; ergo non ex informatione potest tribuere illum effectum impassibilitatis.
Omisso ergo primo modo dicendi, quem supra Doctor impugnavit circa principium hujus paragraphi, et qui reducit impassibilitatem illam ntemperiem ipsarum qualitatum, et non in animam,urgeo argumentum contra caeteros modos dicendi.
In primis modus dicendi Soli non subsistit, neque communiter etiam ab aliis recipitur, quia informatio animae ad corpus est mere naturalis, sive sumatur pro unione, sive pro constitutione corporis animali et totius, quia licet unio illa fiat a Deo supernaturaliter, sicut et ipsa restauratio corporis, tamen sicut extrema in esse susceptivi et constilulivi non variant naturam, ita neque unio; non est ergo major unio animae gloriosae ad corpus quam animae in vita mortali, et sicut indivisibiliter, et non secundum magis et minus constituit hominem eumdem in individuo et specie, et non aliter et aliter: ita etiam se habet ad susceptivum perfectibile. Quod autem sit beata, non variat in ea rationem formae naturalis, secundum quam praecise constituit lotum, et perficit suum susceptivum, ad quae gloria neque ut dispositio, neque ut causa in ullo genere se habet. Deinde, sicut dos constituitur in aliquo supernaturali, informatio vero animae sit mere naturalis, nequit in ea constitui dos, quae in perfectione superaddita consistit. Prior denique est ipsa informatio corporis per animam (maxime si anima est forma constituens corpus in esse corporis) quam corpus natum est recipere dotem impassibilitatis. Hoc esset falsum, si informatio animae esset dos.
Alius modus impugnatur, qui refundit impassibilitatem in imperium voluntatis beatae, quia incidit in id quod fugit, quia sic non constitueretur in aliquo positivo intrinseco, sed in protectione et assistentia extrinseca voluntatis beatae ; quae voluntas licet.insit beato, tamen impassibilitas ex imperio ejus est extrinseca corpori, ita ut natura sua maneat positive passibile, quod maxime refugit haec sententia admittere. Quid enim magis juvat hanc assistentiam tribuere voluntati beati,
quae videtur ipsi repugnare, quam divinae voluntati, si sola illa assistentia salvet iutentum?
Deinde, illa assistentia ut refunditur in imperium voluntatis beati, vel proveniret ab eo quod posset removere corruptivum a corpore, quatenus vel corpus subducit corruptivo, vel certe corruptivum removet per virtutem motivam animae beatae subjectam voluntati ; sed hoc non sufficit ad dotem, quia non tollit actionem, aut virtutem activam corrumpentis, quin agat in corpus applicatum, neque tollit etiam potentiam receptivam passionis a corpore beato. Vel illud imperium voluntatis beatae tale esset, ut suspenderet omnem actionem et passionem inter agens et passum directe, et hoc velle physice vel moraliter, quatenus haberet assistentiam ad omne quod vellet quoad conservationem corporis a corruptione intrinseca, vel ab extrinseco.
Si secundum dicatur, sequitur impassibilitatem reduci ad voluntatem beati, ut in causam tantum moralem ; in Deum autem ut Physicam causam, quia in illam causam physicam reducenda est incor ruptibilitas, a qua in effectu et physice est suspensio actionis et passionis. Si vero primum dicatur, recte impugnatur a Doctore in littera sequente mmediate ; impugnatio est talis : Si ergo dicitur, inquit, quod anima prohibet tunc actionem illarum qualitatum, non propter repugnantiam sui ad illam actionem, sed propter imperium sui per actum voluntatis suae, quia dominio pleno super corpus. Hoc non videtur probabile, quia supremus Angelus per solum imperium voluntatis suae non potest impedire actionem alicujus causae naturalis; causae enim corporales non obediunt Angelis ad nutum, quantum ad actionem et alterationem earum. etc.
Confirmatur, quia voluntas suspenderet actionem causarum naturalium, vel per potentiam obedientialem, quam aliqui statuunt ; sed hoc non, quia suspensio actionis, hoc modo non esset voluntatis, sed causae principalis, nempe Dei. Deinde, licet admittatur talis potentia, admitti tantum debet in ordine ad actiones positivas, et non privativas, qualis est illa suspensio actionis ; vel conveniret voluntati ex dono aliquo supernaturali posito in ipsa, et hoc simpliciter vel repugnat, vel in effectum illius doni in corpore glorioso refundenda esset causa proxima impassibilitatis, si aliquam formam repugnantem actioni produceret in corpore. Quod vero repugnet communicari creaturae aliquam virtutem, qua posset suspendere actionem et passionem causarum non producta forma repugnante tali actioni et ejus termino, manifeste probatur, quia virtus causae secundae extrinsecae nequit ab actione suspendi, nisi suspendatur aliquod per se requisitum ad actionem: sed a nullo potest quoad hoc dependere, si alias est completa in suo genere, nisi a sola causa prima, a qua dependet essentialiter in esse et actione. Deus autem per potentiam absolutam nequit facere, ut sic dependeat ab aliqua causa particulari creata, quia talis dependentia fundatur in causa secunda, qua praecise est creatura: et suspensio actionis ejus hoc ultimo modo est solius virtutis creativae et annihilativae, quae soli Deo competit.
Ex his satis impugnatur ille modus di- cendi, quo impossibilitas tribuitur animae beatae, ut effective conservanli illas qualitates naturales in eo temperamento, in quo fuerunt productae. Primo, quia conservatio illa est influxus immediatus animae in Dllas qualitates per modum conservationis actualis. Sed hic influxus non conrenit animae, nisi mediantibus potentiis et operationibus, quae non habent talem efficaciam naturaliter, ut per se constat, quia influxus conservativus aequivalet productivae: anima autem nequit primo producere illas qualitates, quia nulla causa illas producere potest, praeter illam solam, quae potest reparare corpus mortuum ; hoc autem nequit anima beata, aut alia causa praeter Deum solum. Deinde, substantia creata immaterialis nequit educere formas illas de potentia subjecti: ergo minus anima, quae necessario eas supponit tanquam dispositionem priorem corporis animalis. Superfluit praeterea illa conservatio, ut proveniens ab anima, quia illa conservatio formae permanentis a solo Deo fieri potest, a quo solo dependet essentialiter in sua entitate, quantum ad conservationem intrinsecam per modum influxus et dependentiae a causa ; vel si hoc non admittatur, de quo jam non curo, illa conservatio erit per modum assistentiae ab anima, ut efficiens est. Sed impassibilitas hoc modo sumpta magis proprie, et minori inconvenienti reducitur in ipsum specialem influxum causae primae; ergo non est fingendus alius modus non necessarius, et involvens majorem difficultatem, quam ipsa res in se concepta postulat aut involvit, quia id magis suggerit media impugnandi mysteria, quam ea probat aut declarat.
Quod si dicatur haec efficacia convenire animae beatae supernaturaliter, perinde etiam involvit difficultatem, quia actio proveniens a principio creato supernaturali est supernaturalis in substantia: illae autem qualitates sunt naturalis ordinis, et exigunt tantum influxum conservativum ordinis naturalis in substantia. Deinde, quod magis est, nullo fundamento talis causa impossibilitatis innititur aut statuitur, et videtur magis ex dictis repugnare rationi naturali, et principiis receptis, quae vel contemni aut applicari aliter, quam fert sensus communis, non debent,