IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Impassibilitatem non consistere in qualitate aliqua prohibente corruptionem, nec a tali oriri posse: est contra Henr. et D. Thom. 1. part. quaest. 97. art. 1. ( sed non loquitur clare de hoc) et communem recentiorum. Probat Doctor tribus rationibus. Rejicit etiam sententiam Philosophorum, qui dicerent quod impassibilitas oriretur ex cessatione motus caeli, quia motus caeli per accidens tantum requiritur ad alios motus et actiones, de quo dist. 48. quaest. 2. num. 14.
(g) Pro secunda via, scilicet pro dote, arguitur per illud ad Dioscorum, tam potentem fecit animam Deus, ut ex ejus plena felicitate Tedundet in corpus sanitas perpetua, et vigor incorruptibilis. Modus ponendi est talis : Sicut durities est quaedam impassibilitas, scilicet prohibens quamdam passionem, puta faciliter scindi, sic possibile est aliquam esse qualitatem prohibentem omnem passionem corruptivam.
Contra hoc, illa qualitas non est qualitas caelestis, tum quia nec perspicuitas, nec lux, nec lumen: tum quia corpus humanum cum sit mixtum, non est capax qualitatis coelestis; vel ergo erit qualitas elementaris, vel proprie mixta ; sed sive sic, sive sic, non impediet omnem actionem vel passionem. Patet in exemplo, quia durities licet prohibeat incisionem, non tamen combustionem. vel aliam passionem destructivam. Hoc etiam probatur per rationem, quia omnes formae ejusdem susceptivi proximi sunt ejusdem generis Physici, ex 5. et 10. Metaph. Sed omnes tales.sunt contrariae, vel mediae, ut habetur in eodem 10. omnes autem hujusmodi non prohibent actionem mutuam, imo sunt principia actionis mutuae; ergo illa qualitas, si est elementaris vel mixti. et per consequens ejusdem susceptivi, non prohibebit omnem passionem corruptivam, sed magis erit principium agendi vel patiendi.
Praeterea, illa qualitas aut repugnat aliis qualitatibus, et tunc non prohibet omnem actionem, quia est ejusdem generis ; aut non repugnat, et tunc non prohibet actionem alicujus illarum in aliam, quia illae aliae sunt inter se repugnantes, et ita principia mutuo agendi, et ita nulli earum actionum repugnat.
Pro tertia opinione arguitur ; Ablato primo, aufertur quodlibet posterius; caelestis est primus motuum. 8. Phys. ergo illo cessante, nullus erit alius motus.
Contra hoc est articulus : Stante caelo, approximato igne stupae, quod ignis non corrumpit stupam, est error. Praeterea per rationem,Philosophus 2. de Generatione : Motus pro tanto est generationis causa, quia adducit generans; ergo tantummodo facit ad praesentiam vel ad approximationem generantis respectu materiae ; ergo si sine motu haberetur eadem praesentia vel approximatio, aeque foret generatio. Exemplum hujus, si subito per potentiam divinam Sol fleret in medio, sicut fit nunc per. motum, eodem modo illuminaret et calefaceret supposita, sicut nunc calefacit, imo fortius tunc, quia non cessaret agerequousque totaliter corrupisset sibi suppositum, si posset corrumpere ; nunc autem, quia non moratur super passum suppositum, minus agit efficaciter in ipsum.