IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Pro secunda via, etc. Superius expressit duos modos, quibus impassibilitas reducitur in causam positivam intrinsecam. Prima est, quae illam causam dicit esse ipsam animam beatam, ut subjicit sibi corpus perfecte, et quoad plenum dominium in ipsum. Hanc sententiam jam impugnavit. Secunda sententia reducit causam in aliquam formam positivam, quae sit ipsa dos, quae excludit tam actionem quam passionem corruptivam corporis et temperamenti qualitatum. Probatur haec sententia ex Augustino ad Dioscorum, ut patet ex littera. Declaratur autem resistentia illius qualitatis per exemplum desumptuni ex durilie, quae resistit scissioni, et est quaedam impassibiles quoad hoc; ita illa qualitas resistit omni actioni.
Hanc sententiam impugnat Doctor primo, quia illa qualitas non est caelestis, quia nec perspicuitas, nec lux, nec lumen, quia corpus humanum mixtum non est capax qualitatis caelestis ; vel ergo erit qualitatis elementaris, aut proprie mixti ; sed sive una, sive altera, non est sufficiens ad illum effectum, ergo. Patet in exemplo allato, quia licet durities resistat scissioni, non tamen resistit combustioni. Patet etiam ratione, quia omnes formae ejusdem susceptivi proximi sunt ejusdem generis physici ex Philosopho 5. Mel. text. 33. et
10. Mel. text. 22. Sed omnes tales sunt contrariae aut mediae, ut patet in loco proxime citato, nec prohibent actionem mutuam, aut passionem, ergo, etc.
Omissa illa sententia, quae dicit in corpore humano dari quamdam materiam caelestem quintae essentiae, quam reliqui Doctores communiter rejiciunt.
Respondent auctores ultimo citati pro qualitate illa in corpore existente et excludente omnem corruptivam passionem et actionem.
Respondent, inquam, argumentum hoc , esse futile, quia illa qualitas est supernaturalis, et emanans in corpus ab ipsa anima beata, ut beata est beatitudine essentiali: admittunt ergo argumentum recte probare in formis naturalibus. Sed hi auctores magis videntur involvere latibulum supernaturalitatis,. quam ex vero fundamento respondere. Admittunt omnes dolem esse supernaturalem, sedconstiluere dotem in tali forma, quae sit materialis in corpore existens, eique coextensa, et invehere genus formarum materialium supernaturalium, vel ipsi disserunt nobis ex quo fundamento, vel qua necessitate id fiat? Quidquid enim sit de formis, quibus divina instrumenla, ut sacramenta, secundum sententiam gravium auctorum, elevantur ad efficiendum, rarum est adstrui formam materialem permanentem in solo genere formae, cujus nullus alius sit usus, quam resistere aclioni ab Dntrinseco et ab extrinseco, eamque esse supernaturalem in genere, et satis meo videri, ipsa assertione obscurum et liberum, quia neque ex effectu dolis, neque ex causis ejus colligitur, et nullo fundamento invehitur, nisi quia modi dicendi aliorum non placent, quam vis melius multo fundentur, quod probo :
Primus modus dicendi, quo hic effectus refunditur in animam juxta veriorem sententiam, et magis asserlam D. Thomae, habet fundamentum ex eo quod ipsa anima beata non sit forma per se constitutiva corporis ; ergo ipsi magis debet adscribi hic effectus, quam alii formae materiali. Probatur consequentia, quia illa forma materialis non perfectius actuat subjectum, quam ipsa anima: sed resistentia ad omnem actionem non habet nisi ut actuat immutabiliter corpus;ergo hic effectus magis convenit animae, quae perfectius actuat, et independenler a forma illa posteriori, quae si emanat, ut dicitur, ab anima beata, debet redundare in corpus ex perfecta actualitate et acluatione animae beatae, ut est forma prior et perfectior in genere actus, et perfectius unita per unionem substantialem independentem a posteriori, et sicut perfectius se habent ad corpus, ut forma substantialis superioris ordinis, ita ipsum magis perficere potest, et conservare in suo temperamento naturali, quod supponit ex parte subjecti ;nulla enim forma magis repugnat corruptivo sui subjecti, quam illa quae constituit per se subjectum substantialiter, et in perfectiori gradu essendi. Ergo effectus hic supernaturalis, aut naturalis, ut volueris, magis debet tribui ipsi animae, in qua est immediate ipsa beatitudo, a qua dicitur emanare remote hic effectus, quae beatitudo immediatius respicit corpus mediante anima, quam mediante illa forma ; sic enim magis perfecte salvatur supernaturalitas effectus, quo immediatius se habet ad causam, et sic ulterius immediatior est influxus beatitudinis in corpus mediante forma constitutiva. Item, effectus ipse quo perfectior est, debet magis attribui formae perfectiori, si alias non repugnet per eam communicari talis effectus subjecto immediato ;sed non repugnat animae, quae est forma corporis, licet in se spiritualis sit, communicare effectum formalem corpori: ergo magis congrue dicitur sic communicare, quam invehelur superflue alia forma in ordine ad eumdem effectum. Magis praeterea est connaturale corpori conservari mediante anima quoad omnes suas perfectiones connaturales, quam per aliam formam, ad quam non dicit inclinationem naturalem: si ergo hic effectus posset provenire ab ulla forma per modum formae, magis refundendua esset in ipsam animam beatam, ut beata est, quam in aliam formam.
Deinde, ut salvetur proprietas dotis, quasi ex beatitudine redundantis, dicitur illa forma emanare ab anima beata, ut beata est, quaero an emanet physice ? Si sic, illa forma non est a Deo specialiter ad ipsam agente;quomodo ergo supernaturalis in substantia est? Deinde, quid magis congruit statuere influxum physicum animae beatae in suum corpus producendo illam formam, quam statuere influxum ejus etiam supernaturalem in corpus ipsum conservando? Deinde, si sic emanat eo modo quo calor, v. g. ab igne, non potest dicere ex sua ratione formali essendi majorem immutabilitatem in esse respectu subjecti, quam dicat
1 principium a quo emanat, imo necessitas essendi immutabiliter reducitur in necessitatem principii prioris, a quo emanat: ergo anima ut unitur corpori immutabiliter, magis conservat corpus a corruptione quam illa forma posterior, quae immutabilitatem essendi participat ab anima, ut a causa priore. Nequit enim anima immutabiliter se habere ad corpus, nisi hoc etiam immutabiliter se habeat ad animam ;superflue ergo invehitur alia forma in ordine ad illum effectum, modo talis sit, qui possit ab ulla forma provenire, quae nata sit inesse corpori.
Ex quibus patet ratio Doctoris, quae confirmatur contra dictam responsionem, ideo forma elementaris aut mixti nequit tribuere hunc effectum corpori, quia nulla talis excludit a materia privationem omnium formarum, cujus est capax, neque consequenter impedit virtutem causarum naturalium, sive inlritisecarum, sive etiam extrinsecarum, positis requisitis ad agendum. Sed illa forma supernaturalis non tribuit omnem actum materiae, aut subjecto, cui inest inclinatio passiva sub privatione: ergo nequit tribuere impassibilitatem subjecto. Minor probatur, quia radix corruptibili latis et passionis, et actionis, consistit in materia, ut est sub privatione formae, ad quam inclinatur, ideoque dum est in actu nequit mutari ad formam, quam actu habet, quia nihil agit, aut agere potest in sibi simile aut aequale, et ad actionem supponitur privatio, seu non esse termini;ergo a sensu contrario radix passionis est potentia privata forma, ad quam inclinatur.
Minor etiam probatur, quia illa forma sicut non includit in sua actualitate omnem furmam, ad quam est potentia, et privatio in materia, sic non tollit privationem a materia, neque virtutem a causis effectivis, quae natae sunt dare actum materiae ; . ergo illa forma, inquantum actuans est, non est nata reddere impassibilitatem materiae in ordine ad alias formas compatibiles cum ipsa in materia: sed in materia compatibilis est forma opposita alicui privationi, ergo, etc. Subsumptum patet, quia sicut potest compati cum calore in tali gradu temperamenti, potest compati cum eodem in majori gradu, quia ideo non posset, quia vel calor repugnat in majori gradu corpori, vel certe repugnat ipsi formae. Non primum, quia etiam corpus utanimatum potest habere gradum excedentem caloris, neque videtur illa forma etiam repugnare tali gradui, quia si repugnaret, etiam repugnaret omni gradui ut forma contraria.
Praeterea, quamvis illa forma tolleret actionem corruptivam sui ex perfecta actualitate, non videtur ratio, cur excludat corruptionem alterius formae, vel mutet naturam subjecti respectu ejus, in quam nullam habet actionem aut influxum. Dicere autem huic formae secundum suum esse supernaturale et formale convenire oppositum, nihil aliud est, quam sub umbra ignotae supernaturalitatis, quaecumque libent asserere aut negare, nam de formis supernaturalibus perinde verificatur limitatio et species effectus, sicut de naturalibus.
Ad illud quod adducit Doctor ex Philosopho quod omnes illae formae, quae recipiuntur in proximo susceptivo, sint ejusdem generis, etc. ergo si aliae formae non prohibent passionem a subjecto, neque illa forma, quae asseritur. Respondet Capreolus quod argumentum vim habet in formis naturalibus, non autem in iis, quarum aliquae sunt naturales, aliae supernaturales, qualis est illa forma, nam formae naturales sunt in potentia naturali subjecti, supernaturales vero in obedientiali. Contra, susceptivum formae illius est corpus mixtum, atque adeo immediatum susceptivum, cui communicat suum effectum formalem, etiam secundum adversarios, alias per modum formae non prohiberet passionem, ergo si ex immediato susceptivo habent formae ut sint ejusdem generis quoad corruptibilitatem, illa erit corruptibilis.
Deinde, responsio est ad oppositum: Si illa forma adveniat praecise susceptivo inquantum est in mera potentia opedientiali respectu ejus, sequitur non dari actum nisi ipsi ut est in potentia obedientiali, et non in potentia naturali: ergo relinquit susceptivum iu sua potentia naturali ad alias formas naturales; ergo possibilis est actio in ordine ad ipsas, quia forma in tantum impedit alias formas a subjecto, inquantum acluat subjectum secundum potentiam subjecti;
ergo actus hujus formae, si refertur ad subjectum praecise, ut in potentia obedientiali, atque adeo si potentia naturalis et obedientialis variant formas ejusdem susceptivi secundum genus, ita similiter arguunt manere subjectum in illa potentia secundum quam non acluatur.
Secundo impugnat Doctor illam sententiam, quia illa qualitas non repugnat aliis qualitatibus, (et tunc non prohibet omnem actionem, quia est ejusdem generis) aut non repugnat; et tunc non prohibet actionem alicujus earum in alteram, quia illae sunt inter se contrariae, et principia mutuo agendi, et ita nulli actioni earum repugnat.
Respondet Capreolus illam qualitatem non repugnare aliis qualitatibus mixtis aut elementaribus quibuscumque, quia compatitur in eodem subjecto ; et negat consequentiam, quia possibile est ut forma non repugnans alteri impediat ejus actionem.
Contra, ad impediendam actionem a subjecto debet aliqua repugnantia inesse, neque aliter concipi potest, quia impediens determinate se habet ad oppositum actionis, alias non apparet unde posset impedire.
Respondet Suarez illam qualitatem repugnare effective, quatenus sua efficientia agit ad conservationem qualitatum, et temperamenti subjecti, sicut patet in Angelo sistente locatum corpus in loco, contra alium inferiorem in virtute, et sicut ignis sua praesentia conservat calorem a se productum. Haec autem repugnantia effectiva non probat illum formam esse ejusdem generis.
Contra, ut videtur supponere respondens, illa qualitas producitur ab anima beata ; ergo magis congruit illam conservationem effectivam tribuere ipsi animae quam praedictae. Patet consequentia, quia eadem virtute, qua potest attingere illam qualitatem, sive instrumentaliter, sive principaliter, potest anima beata attingere ipsam conservationem qualitatum, vel ostendatur repugnantia, et sic ablegatur superfluitas alterius principii differentis.
Deinde, quod neque ab illa qualitate, neque ab anima beata possit provenire talis efficacia, probatur, quia illa conservatio effectiva necessario fit per influxum. Quaeritur ergo quomodo hic influxus contingat ; primo non est influxus in este ipsarum qualitatum, quia sic a Deo solo producuntur in eo gradu temperamenti, et antequam adveniat illa qualitas; idem autem influxus Dei est permanens ex fine particulari resuscitationis corporis semper in eodem statu permansuri, ut subjecti animae beatae, cujus beatitudo est permanens: manet etiam idem influxus Dei ex fine universali, quo omnia pro eo statu mansura sunt sub quiete, et sine motu ad corruptionem. Ergo sicut sufficiens est ille influxus Dei ad primam productionem, ita etiam sufficiens erit ad conservationem temperamenti, secluso omni alio influxu, ut mox infra dicetur: ergo sine tali qualitate haberi potest etiam ab intrinseco. Unde, sequitur intentum, nempe superfluere illam qualitatem ad hunc effectum, et reliquos requisitos ad conservationem temperamenti. Deinde, ille influxus si ponatur prohibens actionem intrinsecam et extrinsecam corruptivam, nequit etiam stare, quia influxus effectivus hoc modo est per actionem contrariam et productivam alicujus formae. Vel ergo in ipsum subjectum, vel in extrinsecum agens per modum cujusdam reciprocae actionis. Si primo modo, sequitur agens extrinsecum, aliquid agere in subjectum, cui repugnat tam actio quam effectus actionis, quae est per illam formam, in qua ponilur dos inquantum est effectiva.
Nequit autem concipi conservatio effectiva nisi mediante actione, neque haec, nisi ut relinquit post se terminum; terminus ergo talis actionis, vel erit ipsum temperamentum ut immutatum ; sed hoc non, quia, ut dictum est, correspondet sic soli divinae conservationi, ut est ad ipsum ; vel est aliquid additum, et hoc etiam non, quia sic actio agentis extrinseci ad corruptionem, v. g. caloris, tunc additum illud esset ad intensionem caloris temperamenti, et sic fleret in gradu excedente mediocritatem, quod est inconveniens quod fugitur. Vel denique esset actio illi conjuncta procedens a virtute illius formae, ita ut integret totalem actionem cum illa, quae est caloris naturalis in corruptivum extrinsecum, qua ejus virtus activa retardetur aut refringatur. Ve certe tota actio est ab ipsa forma in agens extrinsecum. Sed nihil horum dici potest, quia ille status, ut dixi, est expers actionis corruptiva?, agere autem in aliud ad impediendam ejus aclionem, debet esse actio corruptiva suae formae, aut dispositionum connaturalium et requisitarum ad aclionem. Deinde, illa forma si sic agit, vel activa est, deberet semper agere tam in extrinsecum quam in intrinsecum subjectum, cum sit causa naturalis, et non libera, cujus actio non est in potestate beati. Nam si esset in potestate beati per imperium suae voluntatis, perinde etiam minus superflue diceretur cum aliis, quod tam agens intrinsecum quam extrinsecum corruptivum esset in ejus potestate, seclusa omni forma diversa. Non videtur ergo conceptibile, quomodo illa forma active conservet temperamentum, cujus ipsa non est principium primum productivum.
Declaratur per exempla allata, quia ignis non conservat calorem productum a se, etiam existentem in termino sui gradus permanenter, nisi removendo actionem contrariam, et agendo ad ejus intentionem, si remittatur, vel agendo in contrarium corruptivum ad refractionem suae virtutis activae. Dixi calorem in termino productum, quia detur talis in subjecto, quantum est ejus capax,tunc cessat motus ignis ad calorem producendum: tunc ergo quomodo conservatur ad igne, nisi altero ex dictis modis, cum alias actio productiva ignis cesset producto calore in termino, et secundum capacitatem subjecti: vel alias si subjectum est capax ulterioris gradus, tunc ignis non conservat proprie, sed intendit calorem productum. Idem patet de Angelo fortioris virtutis ad sistendum corpus in loco, contra eum, qui est remissioris virtutis, quia id facit per impulsum contrarium sistendo corpus, qui praevalet impulsui alterius in idem corpus ; ergo si exempla sunt ad propositum, eodem modo se habet virtus effectiva illius qualitatis per actionem aliquam contrariam modo dicto.
Praeterea impugnatur praemissa responsio, quia nullum agens creatum potest primo et per se includere in sua virtute formas contrarias, aut aeque primo agere simul ad formas contrarias; hoc enim soli agenti primo competit, cujus virtus non est limitata, neque Philosophi talem efficaciam concederent causis universalibus aut particularibus in natura; quamvis enim Sol per suum calorem agat ad condensationem, v. g. luti, et ad rarefactionem glaciei, uniformiter tamen agit producendo calorem in utroque, qui et exsiccat humorem in una materia, et expellit frigus condensans in altera, et non agit ad formas contrarias ; ergo non est conveniens hanc novam difficultatem ingerere huic mysterio sine ulla necessitate. Sed ita ingeritur, quia illa forma ut habeat effectum praensum effective conservandi illas qualitates contrarias mixti, necessario includeret aeque primo contraria in sua virtute, et ageret aeque primo ad contraria. Imo quod amplius est, in sua efficacia includeret virtutem corruptivam omnis formae, quae incompatibilis esset illis qualitatibus, quod non videtur fundare dictum, neque enim conjecturis inhaerere licet, quae non possunt probari, et inducunt graviores difficultates. Respondet aliter lusitanus illam qualitatem non esse oppositam aliis formaliter oppositione contraria formae ad formam, qualis est inter calorem et frigus, sed op-
, positione materiali, qua reddit corpus gloriosum incapax omnis formae, sicut forma caeli ita repugnat omnibus aliis in eadem materia, et sicut qualitates caelestes eo quod conlrarium non habent, repugnant qualitatibus inferiorum corporum, et reddunt corpora caelestia incapacia earum ; sic etiam opacitas corporis repugnat materialiter lumini et speciebus visibilibus, quae non habent contraria.
Contra, haec responsio videtur magis Philosophica, et talem etiam incorruptibilitatem videtur admittere Doctor in 2. d. 14. quaest. 1. quamvis hanc incorruptibilitatem magis reducat ad privationem virlulis activae creatae, quae nequit agere ad corruptionem. Caeterum dato quod in caelo sit materia ejusdem rationis cum sublunaribus, ideo nequit corrumpi ejus forma, quia nequit agens sublunare agere nisi irimum alterando subjectum, et corrumpendo ejus accidentia connaturalia, ipsum sibi assimilando et producendo accidentia propria in subjecto. Caelum autem nequit, esse capax accidentis corporis mixti aut elementaris, ideo haec nequeunt agere ad corruptionem ejus. Sed in proposito non recte quadrat, quia et corpus gloriosum est capax qualitatum contrariarum, et cum illis compatibilis est illa forma ab intrinseco tam subjecti quam formae, quia supponit qualitates contrarias, et mixtionem corporis, quae sine talibus qualitatibus nequit esse: ergo sicut forma non repugnat materialiter illis contrariis, sic neque his in gradu corruptionis, et excedenti potest repugnare, quia non tollit capacitatem ex parte subjecti ad eas formas, quae de facto insunt; ergo neque ad eas in gradu excedente, quia est eadem capacitas; in caelo autem nulla est capacitas passiva ad qualitates mixti, aut elementares, quae si esset, caelum esset edam corruptibile ex hac parte. In corpore etiam opaco nulla est capacitas luminis aut specierum, quae tantum inesse possunt corpori diaphano qua diaphanum est: ideo instantia non tollit difficultatem.
Plura alia argumenta contra praedictam sententiam adducunt posteriores Theologi, sed reducuntur ad difficultates jam motas ex Doctore, ideoque brevitatis gratia illas omittimus. Argumentum etiam quod pro tertia opinione adducitur, quo reducitur impassibilitas in cessationem motus caeli, a quo dependent motus sublunares, alibi supra tractavimus, de cessatione motuum caelestium, et hujus cessationis effectu, recte impugnatur a Doctore in littera, cui objicit articulum Parisiensem, et rationem alias tractatam. Fundamenta oppositae sententiae infra solventur.